p.209
HENRICI
HARDERI
HAFNIENSIS
CARMINA.
p.210
De
HENRICO HARDERO
In Dissertatione de Poetis ita censet
OLAUS BORRICHIUS:
Henricus Harderus, Hafniensis, Heroici Carminis
gloria paucis hodie cedit, ut quem nec in inveniendo
copia deficit, nec facultas in eloquendo.
Argumento est non modo ejusdem Hafnia Arctiori
obsidione liberata, sed et recentiores ejus Panegyrici,
Epici et Elegiaci, ita nervis et spiritu colligati,
ut clare manum Apelleam fateantur. Nec
minus Artis, ingeniique est in tribus ejus Epigrammatum
libris ex quibus hic tantum producitur
Goliathi Epitaphium:
Ille Palaestinis Dux formidabilis armis,
Non veritus coelo bella movere gigas
Hic jaceo, pars trunca mei, non igne trisulco
Non mihi fulmineo contigit ense mori:
Frons fuit exitio, laevi perfracta lapillo,
At nisi cum perii, frons mihi nulla fuit.
p.211
HENRICI
HARDERI
EPIGRAMMATUM
LIBRI TRES.
p.212
Approbatio.
Lectissima haec Clariss./ Viri
Dni./ HENRICI HARDERI
Epigrammata Musis propitiis
nata sunt et vibrantibus argutiis
provocant lectores, digna quae
publicis typis in manus plurium
perveniant.
Hafniae 7. Februar.
Anni 1679.
OLAUS BORRICHIUS.
p.213
AUTORI
De Epigrammatum Editione gratulantur
Amici
I.
Haud opus est hedera laudatis undique vinis,
Nec praefixa libro disticha Momus habet.
Ad vinum facilis generosum confluit emtor,
Nec Momi linguam carmina docta timent.
CASP./ KÖLICHEN Med./ D.
et Physicus Civit./ Hafn./
II.
Inter Hyperboreos vigilat tua Musa furores
Foeta, dicax, quanquam jura sub ense silent,
Non tamen illa silet: quo tempore cuncta videntur
In primum vere velle redire chaos,
Ipsa serenato vultu linguaque diserta
In numeros certo cardine carmen agit.
Quam vellem vellet meritis fortuna noverca
Esse brevi fautrix imperiosa tuis.
Disceret ut tandem stupidos explodere truncos
Quaeque tibi est docta voce cathedra loqui.
Sit votum factum! vicinos detur habere
Docte Poeta, lares, dulcis Amice, focos.
N. NICOLAUS BIORNSCOVIUS
Scholae Hafn./ Con-Rector.
p.214
III.
Esto, sciant comtis sublimia dicere nervis
Quos hodie in versu gloria prima manet;
At fere luxuries terrenae crebra Camoenae est.
Qui coelo impellat pectora rarus erit.
O dispar Solymae resonans in collibus Echo
Quam sacra Jessidae voxque manusque citat
Pectine qui chordas sed pectore pulsat Olympum
Regis ad exemplum quis modo pulsat ebur?
Tu gemina nos parte beas, HARDERE, beati
Aetheris et docti pars quoque clara chori.
Vena cavernoso veluti salit excita colle
Torrida in Aethiopum pascua vena means:
Sic tua Musa animum stimulis coelestibus effert,
Exhilarantque suis gaudia festa jocis.
Tu bene divisus studiis terraeque poloque
Et poteris dici doctus et esse pius.
FRIDERICUS BRAND
Ecclesiast./ Aulic./ Nicop./
p.215
HENRICI HARDERI
EPIGRAMMATUM
LIBER PRIMUS.
Cui argumentum ex Historia sacra.
I. TIMOR DOMINI INITIUM
SAPIENTIAE.
PIETAS.
anagr.
PIA EST.
SAPIET.
Principium Pietas sapiendi sed quoque finis:
Si pius es sapies, si sapis esto pius.
2. CREATIO MUNDI.
Fit dicente Deo coelumque solumque salumque,
Qui dicendo facit, quid faciendo potest?
3. LAPSUS ADAMI.
Dum mala dum bona vult cognoscere, peccat Adamus,
Et quali exciderit conditione videt.
O fortunatum nunquam sua si bona nosset!
Hac homines miseri cognitione sumus.
4. HEVAE MORS.
Cur Hevae de morte nihil sacra pagina narrat?
An quia perpetuo vivere digna fuit?
5. DE CAINO DESPERANTE.
Non peccando Cain sed desperando peribat,
Non Deus huic veniam sed negat ipse sibi.
p.216
6. NOAH DE ARCA SUA.
Cum gravis immensum tempestas mergeret orbem,
Non magis haec navis quam mihi portus erat.
7. DE EADEM.
Navis ab auriferis nunquam locupletior Indis
Hac rediit, cunctas quae tulit orbis opes.
8. AD CONDITORES TURRIS BABEL.
Jam tumidas moles coeloque minantia saxa
Orbis et audaces tollit ad astra gradus,
Heu stolidi! non quo vos ascendatis in astra
Sed quo descendat poena, paratis opus.
9. AD SODOMITAS.
Vestra polum versus quae clamavisse feruntur
Crimina cur quidam crimina muta vocant?
10. DE LOTHI INCESTU.
Dum tenebris somnoque jacet vinoque sepultus,
Hunc sobolis fecit non sua culpa reum.
Perversi natura nefas exhorruit ausus,
Obtulit hic vitium foemina nempe viro.
11. EJUSDEM EPITAPHIUM.
Hic jacet uxorum genitor, genitorque nepotum,.
Tam suus ipse gener, quam suus ipse socer,
Uxorum affinis, natorum avus, et Pater idem:
Hem quantum est unum nomen habere bonum!
12. UXORIS LOTHI EPITAPHIUM.
Quae Sodomae cladem lapsosque e nubibus ignes
Effugiens mihimet saevior igne fui,
Hic sto non jaceo, levitas hanc improba poenam
Poscit et insulsam sic sapuisse jubet;
p.217
Tu, ne terra gravis mihi sit, ne posce viator,
Sed mage, ne terrae sim gravis ipsa meae.
13. HAGAR IN EREMO.
Scilicet hanc in spem te, nate, miserrima Mater
Edidit, ut gelidae gutta deesset aquae.
Urimur et siccas torret sitis arida fauces,
Te sitis interimit, me sitis atque dolor.
Absit ut hos oculos faciam spectando nocentes,
Sit satis heu! gemina posse perire nece.
Hic dilecte jaces procul hinc procul impia Mater
Auferar, ut fierem saeva coegit amor.
14. DE ABRAHAMO
FILIUM IMMOLATURO.
Ipse suam genitor prolem mactare jubetur,
Obsequiumque parat:
Obsequium usque adeo potuit placuisse Tonanti,
Nollet ut obsequium.
15. JACOB anagr. A CIBO.
ESAVUS - SAEVUS.
JACOB LOQUITUR.
Esuriens jus omne suum mihi vendit Esavus,
Nec male compensat fercula nostra Pater.
A gemino sors aucta CIBO mea, meque jubetur
Esavus, SAEVUS sit licet, esse minor.
16. JACOB DECEPTUS
AD SOCERUM.
Hac servus mercede fui? sic praemia solvis?
Sic socer heu servas insidiose fidem?
p.218
Redde mihi emeritos, vir perfide, redde tot annos;
Sola fuit tanto tempore digna Rahel.
Quid tamen hanc aliam quid sperno denique lippam
Ipse ego quo duxi tempore coecus eram.
17. RAHEL MORIENS.
Me miseram! tanti non est evadere matrem
Et numerare sui pignora multa tori.
Heu soboles, sine qua me vivere posse negabam,
Me necat et votum damnat iniqua meum.
Heu ingrate puer parienti vipera matri,
Siccine cum viva vivere matre nequis?
Nasceris atque datam compensas funere vitam,
Hora eadem tibi fit dextra, sinistra mihi.
13. IN DINAM JACOBI FILIAM.
It levis ut spectet peregrinas Dina puellas
Virgo, sed amissa virginitate redit.
Hoc retulit nimia levitate; cavete puellae,
Fiatis nimia ne levitate graves.
19. DE EADEM.
Dina peregrinas exit spectare puellas:
Sed levis amisso Dina pudore redit.
Si rediit sic Dina, quid illis denique fiet?
Quae toties Juvenes ut speculentur eunt.
20. JOSEPH.
CUM INTER FRATRES
PERICLITARETUR.
Heu cadit in fratres tantum scelus? hoccine tuto?
Hoc coelo fieri teste Deoque potest
Me miserum! cur non errare sinebat euntem
Quisquis erat rectum qui mihi dixit iter?
p.219
Sic me jam reducem genitor fortasse videres.
Non errasse meus maximus error erat.
IDEM AD MERCATORES. 21.
Sim vester potius: mihi mortem haec turba parabat,
Si culpam cupitis noscere, frater eram.
22. IDEM CUM A DOMINA SOLLICITARETUR
AD ADULTERIUM.
Desine, nec tenerae, mulier pulcherrima, formae
Nec sum ego blanditiis praeda futura tuis.
Vel fugiens vincam, vestem trahis? ecce relinquo;
Tu tua jam nostra crimina veste tege.
23. JACOB.
TUNICAM FILII AGNOSCENS.
Haec certe haec illa est nostri modo pignus amoris,
Qui tulit hoc nostri munus amoris ubi est?
Heu Josephus ubi est? nam si modo totus abesset:
Nempe sed illius pars nisi fallor adest.
Quid maculae et cruor hic? haec nuncia litera venit,
Hic tua fata, puer, sanguine scripta lego.
Me miserum! mea sunt haec, fili, crimina, ego te
Immisi rabidis exposuique seris.
Jam maculata mihi pro nato vestis ametur,
Restat ut hanc lacrymis lumina nostra lavent.
24. FRATRES JOSEPHI
PATREM CONSOLANTES.
Parce Pater lacrymis tantas miscere querelas;
Non hic quem defles unicus, unus erat.
Parce pater nimio reliquos contemnere luctu;
Nos quoque progenies et tua turba sumus.
p.220
Heu pietas! quantos proles ciet unica fletus!
Quid si jam reliquos haec quoque fata trahant?
Quare age care parens unum plorare peremtum
Desine, pro nostra funde salute preces,
Quodque potes superos ora ne quando feramur
Nos etiam luctus causa fuisse tui.
25. AD JACOBUM.
Quid fles funera filii Jacobe?
Vivit filius emtus haud peremtus.
26. JACOB CUM JOSEPHUM VIVERE
AUDISSET.
Vivere Josephum? Pharias regnare per oras
Josephum et lacrymas tot periisse meas
Credimus? an miserae blanditur fama senectae?
Credimus et faciunt munera missa fidem,
Vivit io! Joseph; jam nos quoque vivere laetos
Quid vetat? at quantum nunc doluisse dolet?
Quam frustra doluisse juvat? dulcissime fili
Te modo te vivo mors mihi munus erit:
Te bene claudentur viso nec cernere quicquam
Post tantum cupient lumina nostra bonum.
27. MATER MOSIS
FILIUM EXPOSITURA.
Crudeles pharii: teneros nova pignora natos
Perditis et nostra perditis illa manua.
Impie Rex cujus faciunt nos jussa nocentes:
Eheu quod miseras non satis esse fuit.
An quoniam pulchros metuit gens barbara foetus
Mergere, rem facilem matribus esse putas?
Ergo parve puer liquidum dabit unda sepulchrum
Et nihil hos menses delituisse juvat?
p.221
Haec te canna tegat, pereas dum flumine flumen
Augebunt undis lumina nostra novis.
Adscribam tumulo: Jacet hic mandante Tyranno
Parvulus Amramides. culpa fuisse fuit.
MOSES 38.
MARE RUBRUM TRANSGRESSUS.
Vicimus et tumidum fugiendo stravimus hostem,
Hunc, modo qui terram texerat, unda tegit.
Credito posteritas: terra portuque relictis
In medias ruimus, ne pereamus, aquas.
MOSIS EPITAPHIUM. 29.
Forte quis hoc jaceat tumulo scitare Viator;
Hoc tumulo Moses non jacet atque jacet:
Nemo scit et quivis jaceat qua parte sepultus,
Pro tumulo mundum vir sibi magnus habet.
In terra tumuli non est locus, ille sepultus
Est tamen, est tumuli maxima terra loco.
AD SISSERAM 30.
A FAEMINA JAEL INTEREMPTUM.
Victus et excedens acie fugis, illa Charybdis,
Confugis ad Jael, haec tibi Scylla fuit.
JEPHTES 31.
FILIAE OBVIUS.
Me miserum! tantine fuit sperare triumphum?
Hei mihi quos luctus filia laeta moves
Sic servat fortuna fidem: sic gaudet eodem
Marte foris hostem perdere nosque domi?
Scilicet infesto rorantia tela cruore
In mea converti viscera vota jubent.
p.222
Vota jubent, nihil hic aut nomen dulce parentis
Impedit, aut soboli debitus obstat amor,
Filia quid plaudis? vicit tuus hostis et hosti
Pergis in amplexum prima venire tuo.
Haec pietas vetat esse pium, salve optima virgo.
Et Jephtem sed non crede redire patrem.
32. FILIA RESPONDENS.
Vota fidem poscunt, votum pater optime solve,
Et vili constet publica morte salus.
Nec querere orbatus: patriam qui servat adoptat;
Te vocitet pro me patria salva patrem.
33. SAMSON
EDITA INTER PHILISTAEOS
STRAGE SITIENS.
A teneris vestrum sitii, gens dira, cruorem.
Nunc tamen accendit non levat iste sitim.
Hei mihi cur vici? jam vobis invidet hostis,
Queis licuit forti procubuisse manu.
Ergo, summe parens, nostro victoria constat
Funere, quam, vires te tribuente, tuli?
Jam sitis insurgit stratosque ulciscitur hostes,
Nec patitur clara fundere voce preces.
Affer opem nequeunt jam guttura rauca, periclum
Jam poterunt nostrum guttura muta queri.
34. AD GAZAEOS,
QUORUM PORTAS ABSTULERAT
SAMSON.
Ut maneat Samson portam clausam aere tenetis,
Ut maneat potius porta, tenete virum.
p.223
AD SAMSONEM 35.
ROBORE MIRACULOSO AB HOSTIUM
LAQUEIS SE EXPEDIENTEM.
Fortia vimineo religaris brachia nexu,
Vimineos spernunt brachia firma dolos.
Stuppea vimineis succedunt vincula nodis,
Stuppea discerpis robore vincla pari.
Cincinnis clavisque ligant, utrosque revellis.
Num quid adhuc hostis quod sibi speret habet?
Ah habet etsi vimineos contemnere nosti,
Foemincos nexus, Vir generose, cave,
Abrumpis laqueos, odium quos nexuit hostis;
Si sapis hos rumpas quos tibi nectit amor.
AD EUNDEM. 36.
CUM IN SINU DALILAE
TONDERETUR.
Quid juvat hostilem toties superasse Charybdin?
Quem nequiit laqueis hostis, amica capit.
Dum facit illa tibi quod fecit Scylla parenti,
Tunc tibi tunc vere Dalila Scylla fuit.
AD EUNDEM 37.
AMISSIS CRINIBUS CAPTUM.
Nil agis, amisso coeuntes robore nodos
Parce fatigata sollicitare manu.
Victus es, invictus gladiis vinclisque virorum,
Foemineis armis, forfice, fraude, prece.
Formidata prius jam robora despicit hostis
Ereptisque pilis non facit illa pili.
p.224
38. SAMSON
MORITURUS.
Haec quoque ferre Virum? timido gens perfida furto
Eripuit membris robora prima meis,
Eripuit lucem, nunc crimine pejus utroque
Vult scelus et nostris laetior esse malis.
At qui natus erat te perdere, dira propago,
Nec minus ut perdam nunc moriturus ero.
Da veniam neque sit Samson tibi, patria, tanti,
Ut tibi qui noceant tot superesse velis.
Plena viris domus est dignum factura sepulchrun;
Non cupiam tumulo splendidiore tegi,
Ut pereant fractis arx me obruat alta columnis,
Jam succumbendo denique victor ero.
39. HANNA STERILIS.
Ergone sollicitam semper me sacra Silohe
Accipiet lacrymas aspicietque meas?
Nec Deus aspicies, semper ne occlusa dolebo
Viscera, nec titulo digna parentis ero?
Da nomen tam dulce mihi, da pignus amoris,
Hoc tibi pro gratae pignore mentis erit:
Quem dederis sacrabo tibi; nunc annue votis;
Et mihi si non vis, da, Pater alme, tibi.
40. SAULUS IN REGEM UNCTUS
AD PATREM.
Vidisti genitor natum, nunc aspice Regem,
Nunc alium patriae cerne tuumque patrem.
Non asinum reperi, reperi quodcunque bonorum
Possidet Hebraei gens opulenta soli.
Error in has me duxit opes sceptroque beavit,
Dum nobis errans bestia monstrat iter.
p.225
Quid nunc invento genitor laetaris asello?
Utilior nobis perditus ille fuit.
GOLIATHI 41
EPITAPHIUM.
Ille palaestinis Dux formidabilis armis,
Non veritus coelo bella movere Gigas
Hic jaceo pars trunca mei; non igne trisulco
Non mihi fulmineo contigit ense mori:
Frons fuit exitio laevi perfracta lapillo.
At nisi cum perii frons mihi nulla fuit.
ALIUD. 42.
Contemtor ille coeli trux, saevus, minax,
Moles tremenda timido, turris carnea
Subito peremptus GOLIATH fato hic jacet
Morbum viator quaeris? obiit calculo.
43 SAULUS
MORITURUS.
Ergone se precibus mors implorata negavit?
Ergo venire mihi certa venire timet?
Restat ut ipse meo sanem mea vulnera ferro,
Absit ut hac madeat caede prophana manus.
Si puer officium trepidus fatale recusas,
Auxilium nobis hic feret, ecce, chalybs.
Corpora victores caedant vulgaria, Sauli
Prostrati titulum non nisi Saulus habet.
(44) ACHITOPHEL ET JUDAS
ISCHARIOTES.
David Davidico nati de stemmate Christi,
Achitophel Judae vera figura fuit.
p.226
Ad laqueum Achitophel, Dominum quia prodere nescit,
Ad laqueum Judas, sed quia prodit, abit.
45. ABSALONIS ET SAMSONIS
COMPARATIO.
Absalon ipse suis capitur moriturque capillis,
Detonsis capitur Samson obitque suis:
Absalon amissis poterat vixisse capillis.
Servatis Samson salvus abire suis.
46. AD ABSALONEM.
Non ornamentum capiti sed pondera gestans
Diceris exuviis intumuisse ruis.
Cum caperet propriis quercus te celsa capillis,
Quam cuperes emtas tunc habuisse comas?
47. IN ABSALONEM PENDENTEM.
Quae mirum jam poena malos si clauda sequatur?
Aspice, poena malos nunc quoque manca capit.
48. ACHITOPHEL PENDENS.
ACHITOPHEL anagr. HIC PATEO L
Hic pateo proprii monumentum triste furoris,
Non mea commeritus marmor ut ossa tegat;
Sum funus tumulusque mihi, poenasque Davidi
Exitio meritis conveniente dedi:
Perdidi ubique fidem cum nomine, sola superstes
Quam de me facerem litera longa fuit.
49. SALOMON
AD UXORES.
Non Peor Isacidum meruit non Astharot aras,
Nec mea Niliacus templa prophanet Apis.
Vos ego sidereo conceptae semine formae,
Vos, licet invideant numina vestra, colam.
p.227
Non placet hoc, vestrosque Deos mavultis adorem?
Pareo, sed quamvis pareo, malo Deas.
50. MATER PUERI DE QUO LIS ERAT
AD SALOMONEM.
Sic tribuis Rex cuique suum? sic dividis aequum?
Hei mihi! de viva quaestio prole fuit.
Dividat hanc gladio lictor? cadet utraque causa;
Quique utrinque cupis nullibi justus eris.
Huic potius concede meam, Rex optime, prolem;
Vivat, et ut vivat desinat esse mea.
Nolo mex quicquam sobolis, plenam opto repulsam.
Et precor ut mihi, Rex, quod precor omne neges.
51. ELIAS AD RIVUM A CORVIS ALITUR
Ecce sacer vates jussum requiescit ad amnem,
Et sua sed corvo prandia dante capit.
Quid metuas mens sancta famem? cum jusserit aether,
Qui ferat innocuis fercula raptor adest.
52. MORTUUS,
TACTIS ELISAEI OSSIBUS REVIVISCENS.
Viventi mortem defuncto debeo vitam,
Me faciunt ludum vitaque morsque suum.
Sto, cado, sto; poterat morti me tradere vivus,
Reddere me vitae mortuus, ecce, potest.
53. MANASSES RESTITUTUS.
Quem modo praecipitem laxis furor egit habenis
Et scelus et rectum relligione nefas;
Quem cruor innocuus plateis effusus et aris
Quem soboles fecit sacrificata reum;
p.228
Impetro Manasses veniam: me liberat hostis
Dum capit et ferro crura manusque gravat.
Dum tenet immotum nexu me carcer aheno,
Tunc moveor justum confiteorque Deum.
Tunc moveor, tunc ille ferox per vincula flector,
Dum quae me prohibent flectere vincla gero.
54. SEDECHIAS
LIBERORUM NECEM INTUENS
AD TYRANNUM.
Ut moriar quoties morientia viscera specto,
Differor et post tot funera coecus ero.
Nunc potius, truculente, oculos nunc eripe lucem
Eripe, sic mitis, poenaque munus erit.
Heu furor! heu crudi clementia saeva Tyranni!
Damnatus mortem flagitat, illa negat.
Nempe aliquid gladiis flammisque rotisque scaphisque
Pejus habet rabies ingeniosa, moram.
55. IDEM CUM OCULIS PRIVARETUR.
Perdere jam superest mea lumina parcite ferro;
Hoc faciet ferri lacryma fusa loco.
Eripitis lacrymas? melius lugere docetis,
Nam fleri haec solo sanguine fata decet.
56. IN HAMANNUM.
Majores altis fiunt de montibus umbrae.
Fit tecum fastus major, Hamanne, tuus.
Sed cave ne duplicet tibi gratia Principis umbras,
Umbras cum duplicat Phoebus, Hamanne, cadit.
57. AD EUNDEM.
Ni nisi ventus erit tibi gratia Regis et aura
Inflat enim Regis te favor ille tui.
p.229
58. IN EUNDEM MARDOCHAEI
LOCO SUSPENSUM.
Unicus ut pereat nequiit gens tota perire.
Vivat ut haec, melius Vir perit unus Haman.
59. JUDITH
HOLOFERNEM TRUCIDANS.
Tempus adest, uno patriam quod liberet ictu
Assyriumque suo dividat ense Ducem.
Jam sexum dedisce tuum, manus, occidat hostis,
Et commista suo sanguine vina vomat,
Cor mihi donasti, quod nunc peto, mollis amator;
Da caput, haec voti summa caputque mei est.
60. IN FUGAM ASSYRIORUM.
En fugit abjectis trepidans exercitus armis,
Imperioque Ducis consilioque caret.
Spes decollato decollat Principe, plantas
Consulit, akefalon dum videt esse caput.
61. SENES LASCIVI
AD SUSANNAM.
Quae nullo dare teste potes da gaudia nobis,
Aut dubitas nobis si dare, sume tibi.
Nec tu canitiem nec amorem sperne senilem,
Nec tenues vires, venimus, ecce, duo.
62. SUSANNA
AD SENES.
Non pudet aeterna canos aspergere labe?
Non pudet hac famam labe notare meam?
Monstra senum! non hic amor est, insana libido est,
Quam furor e stygii suscitat igne rogi.
p.230
Hic ut in irriguis se mundet et abluat undis,
Non ut commaculet, nuda Susanna sedet.
At neque fraude minisve labat mens integra, spernam
Tectos nuda, viros faemina, sola duos.
63. AD EOSDEM
CUM EDUCERENTUR LAPIDIBUS OBRUENDI.
Bini, monstra, Senes, probrum senectae,
Impuri duo fomites amoris;
Vobis iste pilis vigor sub istis?
Illa sub nive tantus ardet ignis?
Vos pulcherrima forma vos venustae
Incendisse decor potest Susannae?
Vos eburnea colla vos papillas
Genarumque rosas manu trementi
Attrectare juvabat et salacem
Aevo vincere debili juventam?
At non sola fides pudorque castae
Per vos sollicitatur, ipsa fama
Per vos vita periclitatur ipsa.
Instat debita poena, vosque vulgus,
Deplectat, lapidem movebit omnem.
64. LUX VERITATIS.
Sermo Dei Lux est et lux Deus ipse vocatur,
Spectari haec illa lux sine luce nequit.
65. FIDES ET AMOR.
Non amor, una fides in coelum ducit, at illuc
Non tamen ipsa fides sed venit unus amor.
66. ORA ET LABORA.
Ut felix sit opus tuum precare,
Ut felix sit opus tuum labora.
Ceu nil proficerent preces labora,
Ceu nil proficeret labor precare.
p.231
67. AD ZACHARIAM
DE JOHANNE NATO.
Incipe, qui longum tacuisti, denique fari;
Jam vocem conjux Elisabetha parit.
68. DE OFFICIO JOHANNIS BAPTISTAE.
Nunciat optatam populo Baptista salutem
Approperare, viam praeparat ille viae.
AD CHRISTUM 69.
NOCTURNO TEMPORE NATUM.
Nasceris in mediis, o lux mea Solque, tenebris,
Nox fugit insolitum nescia ferre jubar.
Cum medio tegit ora die Sol moesta minatur,
Sol noctu visus laetius omen erat.
70. AD EUNDEM.
Te nato nova stella nitet, res mira relatu
Sidereas orto Sole venire faces.
71. HOMO LAPSUS ET RESTITUTUS.
Dum male prandet Adam pulchrisque expellitur hortis,
Nos avulserunt crimina nostra Deo.
Dum Deus humanos, nos ut juvet, induit artus,
Conjungunt nobis crimina nostra Deum.
72. NOMEN JESU
Omnia debebam nec eram solvendo futurus,
Hoc nomen nomen me facit esse bonum.
73. AD BEATAM VIRGINEM
DE CHRISTO NATO.
Cum sub te lateat, cum te compleverit ille,
Sisque, licet major visa fuisse, minor;
Sol puer et merito tu, Virgo, Luna voceris,
Ille tamen crescit, tu quod es ante manes.
p.232
74. MARIA anagr. MIRA A.
Ne penitus sis mira, parens ignara mariti;
Qui facit et nil non est potis, alpha facit.
(DEUS a et w)
75. MARIA anagr. AMARI.
Nostra Maria Venus non orta mari sed amari
Dignior et melior quam Venus orta mari.
76. AD B. V. MARIAM.
Admiranda Patris genitrix et filia nati,
Quotquot erant matrum maxima, prole minor:
Magna parens, sexus ignara virilis et ipsum
Foecunda pariens virginitate Deum,
Naturae mundique stupor coelique voluptas,
Et, dare quae potuit gratia, plena bonis:
Te stupeo, celebro, laudo, cano, miror, honoro;
Sed colo (quis culpet?) quem colis ipsa, Deum.
77. MAGI EX ORIENTE
AD CHRISTUM.
Accipe, parve puer sed sic quoque maxime Regum,
Parva sub Eoo munera nata solo.
Arrides, blandoque probas pia munera vultu:
Ah satis est, grates accipiendo refers.
78. AD MAGOS EX ORIENTE.
Vos puer aethereus stella latitante latebat,
Postea vos auxit lux nova luce nova.
Magnus honos! fateor, coelo Duce quaerere Christum,
Sed tamen et noster sic sibi constat honor:
Vos ad quaesitum deducant astra puellum,
Dum nos inventus ducat ad astra puer.
p.233
79. AD JOSEPHUM
DE HERODIS INSIDIIS IN SOMNIS
ADMONITUM.
Insidias vobis vafri struit ira Tyranni,
Insidias somno tu monitore fugis.
Quem metuas Vir sancte: quies cui detegit hostem
Et contra insidias excubat ipse sopor.
80. RAHEL PLORANS.
Innocuos, teneros et adhuc a matre rubentes,
Cruore foedos proprio
Aspiciam et lacryma cessem manante lavare
Vani capax solatii?
Parcite nec lacrymas dulces prohibete sorores
Nil profuturas fundere;
Nil ago tot lacrymis? hoc ipsum perdita plango
Tot lacrymis quod nil agam.
81. AD HERODEM,
DE JOHANNE.
Nuncius aetherea Johannes missus ab aula
Aula docebat in tua;
Innocuum perimis; non hoc coeloque Deoque
Est nuntium remittere?
82. AD NICODEMUM,
Jon. 3.
QUOMODO POTEST HOMO NASCI QUUM SIT
SENEX? NUM POTEST IN VENTREM MATRIS
SUAE ITERUM INTROIRE ET
NASCI?
Quod rogitas, quanquam stultum, Nicodeme, videtur,
Posse tamen fieri resquae fidesque docent:
p.234
Mater humus nostra est, in eam post fata redimus,
Concipit haec vitae nos paritura novae.
83. DIVES EPULO.
Vivamus, socii, dum vivimus, utitur annis
Qui sapit et praesens quod sinit hora facit.
Vivamus, vitaeque brevis sit norma voluptas,
Distribuat ludis haec epulisque diem.
Nil animo nil dulce gulae ventrique negemus,
Dum fortuna nihil divitiaeque negant.
Terreat incerti fatuos formido futuri,
Qui capit in praesens quod sapit, ille sapit.
84. LAZARUS PAUPER.
Sordida luxuries et inexorabilis aula:
Sic pateris vanas pauperis ire preces?
Sic pateris, Vir dure, graves spernisque querelas?
Quodque fames optat nostra perire jubes?
Non epulas, fragmenta peto, fragmenta negantur,
Frusta precor, frustra: tollere frusta vetas.
At quantum potuere juvant et putria lambunt
Ulcera me melius pasta caterva canes.
Aut hominum canibus misereri disce magistris;
Aut me, ne pigeat pascere, crede canem.
85. AD PHARIZAEOS
DE CHRISTO ETIAM SABATHO DIE AEGROS
SANANTE.
Quo Pharisaea cohors damnatis crimine Jesum?
Hoccine quod vestro pellit ab orbe luem?
An quia factorum sunt conscia Sabbatha? nunquam
Iste prophanabit Sabbatha sacra labor.
Sudorem damnate omnem damnate laborem;
Nullus ei est aegrum restituisse labor.
p.235
86. AD EOSDEM.
SCAZON.
His ille Jesus, voce dum fugat morbos
Curatque promtus, quos vel aestuans febris
Vel udus hydrops arida siti torret,
Stillansque membris omnibus ligat gutta;
Vol quos peredit, integraque semovit
A plebe lepra, quos vel aurium fugit
Vel lucis usus, quos et occupat toto
Exercitu saevissimus stygis Princeps;
Hos dum focillat ille, sanat, expugnat,
Quid mussitatis gens iniqua doctorum?
Quid ista facta facta pulchra culpatis?
Per tot labores impiamque virtutem
Sperni querentes Sabbathum Deo sacrum.
Non iste spernit sabbathum labor, per quem
Tot luce sacra desinunt laborare.
87. JERUSALEM JERUSALEM
QUAE OCCIDIS PROPHETAS ET LAPIDAS.
U perimas omnes, Majorum more, Prophetas
Omnem nunc lapidem moves.
Si pergis, veniet tempus quo denique nullus
Haerebit lapidi lapis.
88. ZACHAEUS RESIPISCENS.
Parvus homo sed pravus eram; monstravit Jesum
Arbor et injustam spernere jussit humum.
Accipio sub tecta Deum, justusque probusque
Utile suscepta damno salute nefas.
Ditior ut fiam cum paupere divido nummos,
Deceptisque lucrum reddere lucra puto.
Me juvat ipsa salus; felix mihi contigit arbor:
Hac didici fructus arbore ferre bonos.
p.236
89. FILIUS PRODIGUS
AD PATREM.
At pudeat quemcunque piget cognoscere mundum,
Quem juvat in patria consenuisse casa.
Me rapit externum generosior ardor in orbem
Quodque domi prosit vult didicisse foris.
Consilium genitor damnas? aurumque petenti
Abnuis et stultum degeneremque vocas?
Hoc ipsum maturet iter, sine pergere stultum,
Fortassis sapiens, quando revertar, ero.
90. AD PATREM FILII PRODIGI.
Retineto filium, Pater; si non tenes,
Tibi perdet ille filium, fiet nepos.
91. AMOR ET TIMOR.
Homines amabit quisquis amaverit Deum,
Homines timebit nemo qui timet Deum.
92. LAZARI
A CHRISTO RESUSCITATI
EPITAPHIUM.
Laxarus hic jaceo, bis natus: foemina mater
Prima mihi, tumulus altera mater erat.
Bis vixi, bis mortem obii, jam tertia vita
Restat, ubi plus est vivere posse semel.
93. VINCULA CRISTI.
Vinctus eram, et stygia captivus fraude tenebar,
Vincula, ne tenear, tu mea, Christe, subis.
At quae me Stygio solverunt vincula nexu,
His ego devinctum me tibi, Christe, scio,
p.237
94. AD MALCHUM.
Vincla paras Christo dextra cum plecteris aure,
Non truncanda auris sed tibi dextra fuit.
95. AD MILITUM TURBAM JESUM
CAPIENTIUM.
Non manibus vestris quem ducitis, impia turba,
Non vi non odio, captus amore fuit.
96. PETRI LAPSUS.
Instat et instabilem terret mala foemina Petrum,
Ille negat Dominum pernegat ille suum.
Peccantem hinc tacito facundior ore Magister,
Inde monet cantu nuncia lucis avis.
Solvitur in lacrymas, Dominique ut molliat iram
Ipsa cavaturas marmora fundit aquas.
Desine Petre, tui nam desiit ira Magistri,
Cum te luminibus molliit ipse suis.
97. PETRUS DE SE.
Perdam oculos lacrymis, perjurae crimina linguae
Oculi luant et eluant.
98. IDEM.
Infelix mihi nox fuit et carbone notanda,
Quae carbone meum solvit et igne gelu.
99. DE LACRIMIS PETRI.
AD AMICUM CHRISTIANUM.
Peccarunt alii, sed eluerunt
Poenitudine fletibusque noxas;
Et pax post veniam reducta menti
Siccavit tumidos aquis ocellos.
Sed Petrum perhibent et impetrata
Delicti venia tamen gementem. Et
p.238
Et facti memorem, canente gallo,
Aeternis lacrymis rigasse vultum.
Quid hoc vult sibi? Christiane quaeris,
An hae sunt fidei speive guttae?
An tristis, trepidantis, ambigentis,
Pressi pectoris anxiique proles?
Quid hoc est, lacrymas cadente Phoebo
Et Phoebo lacrymas novas reverso,
Et semper lacrymas canente gallo
Moesto fundere nubiloque vultu?
Quid hoc est faciem genasque molleis
Salsis et madidis arare sulcis
Et corrumpere lumina et ruborem
Ignitum dare lippitudinemque,
Atque ipsam properare coecitatem
Misellis oculis? Quid, inquis, hoc est?
Hoc est (: nunc tibi, Christiane, dicam)
Hoc est plus oculis amare Jesum.
100. PETRUS RESIPISCENS
AD JESUM.
Sumne tuus, quem lingua tuum perjura negabat?
Sumne tuus, Jesu, quem pudet esse tuum?
Non ego sum qui nuper eram, cum voce feroci
Nulla recusantem vincula jacto fidem.
Tam fortem puduit saltem dixisse quis essem;
Nunc iterum quis sim dicere, Christe, pudet.
101. PETRUS [PETUS ed.] anagr. PR(O)TEUS.
Instabilis fidei tiro mox denique constans
Immotam servas ad tua fata fidem.
Quam bene ne Proteus sis et sine fine vacilles,
Litera quae finem non habet: illa deest?
p.239
102. AD JUDAM DESPERANTEM.
Nunc innocentem sanguinem
Te prodidisse poenitet?
Hoc innocenti sanguine,
Si poenitet, fis innocens.
103. JUDAS DESPERANS.
Quisquis eris, tua quem condemnant crimina, spera:
Tibi Redemptor contigit;
Non mihi; non meus est, non est meus ille Redemtor:
Non est meus, quem vendidi.
104. AD PILATUM.
Detrahis ipse fidem tibi dum nescire fateris
Quid sit, Pilate, veritas.
Quod modo clamabas: insontem vivere Jesum,
Haec est, Pilate, veritas.
105. AD EUNDEM
MANUS LAVANTEM.
At nunc innocuo maculatam sanguine dextram
Unda lavat, frustra; polluit unda magis:
Si sceleris piget et mundari serius optas,
Hoc, quo te maculas, sanguine mundus eris.
106. AD CHRISTUM
CRVCI AFFIXUM.
Sic genitor placandus erat, dulcissime Jesu?
Hei mihi! nunc quid sit crimen et ira patet.
Quam dolet hanc nostra te mortem occumbere culpa!
Pro culpa nostra quam subiisse juvat!
107. ALIUD.
Fecimus has poenas tibi nos, non solus Adamus,
Et nostrum est, quicquid fecit Apella, scelus.
p.240
Sed morimur nisi tu moriaris, ut ergo liceret
Vivere, debuimus bis meruisse necem?
108. CHRISTUS.
VIA ET VITA.
CRUCIFIXUS ET MORTUUS.
Vult sursum tolli Via qua conscenditur aether;
Vult, ne mors possit vivere, Vita mori.
109. IN CHRISTI CRUCIFIXI
IMAGINEM.
AD SPECTATOREM.
Aspice ferali pendentia corpora ligno,
Aspice, res curas exigit ista tuas.
Quis patitur? coeli Dominus, quid vincula, plagas,
Flagra, crucem, clavos, scommata, sputa, necem.
Qui poenae socii pendent utrinque? latrones.
Et quid flagitii fecerat ille; nihil.
Et tamen hunc audet Manus impia tollere? tollit.
Cujus erat facinus tam furiale? tuum.
110. MARIA MAGDALENA
SUB CRUCE.
Hoc erat in jussis toties quod fluxit ocellis
Lacryma, non solo crimine moesta fui;
Mens tanti praesaga mali tot fundere rivos
Lumina flumineae more coegit aquae.
Parcite jam lacrymae; satis heu! tot fletibus actum est
Non tibi jam lotos imputo, Christe, pedes.
Heu! male tam mundum lacrymis scelerata lavabam;
Me melius fuso sanguine, CHRISTE, lavas.
p.241
111. ET PETRAE FISSAE SUNT ETC.
AD PECCATOREM.
Tristi funere flebilique fato
Movertur lapis ipse, tuque duro
Stabis pectore? pro salute cujus
Servator lapidem movebat omnem.
112. JESU CHRISTI
EPITAPHIUM.
Plange, dole, mirare, stupe, laetare, Viator,
Quisquis es, hoc tumulo mortua vita jacet.
113. IN SEPULCHRUM CHRISTI.
MORTIS EPITAPHIUM.
Mortuus hoc nemo, sed mors jacet ipsa sepulcro:
Intulit huic meritam vita peremta necem.
AD MULIERES 114
CHRISTUM UNGERE VOLENTES.
Porce, benigna cohors; non est opus ungere Christum.
Vivit et ille unctus jam fuit ante Deo.
115. SAULUS CONVERSUS.
Impia me pietas ferventi caeca furore
Egerat in clades, sancta caterva, tuas.
Jam rabies accensa novum sperare cruorem
Et tibi funestas jusserat ire vias.
Sistit iter vox missa polo, sternitque trementem
Fulgida lux; hostem disco coloque meum.
Eripuit lucem mihi lux, tenebraeque tenebras,
Hinc rectam didici caecus inire viam.
p.242
116. PIAE ANIMAE SOLATIUM.
Quid quereris mens aegra? crucem quid ferre gravaris?
Quo plus tristitiae, gaudia plura feres.
Disce pati: mera laetitiae sunt semina luctus.
Solamenque mali non leve, multa pati.
117. RESPICE FINEM.
Vivere disce, mori qui vis aliquando beatus,
Qui bene vis olim vivere, disce mori.
118. Quo fugiam a spiritu tuo
Domine etc. Ps. 139.
Quae fuga me eripiet Domino, qui regnat ubique
Et premit occultos quolibet orbe reos?
Dissuadet timor ipse fugam. Justissime Vindex:
Ad re confugio, ut te miser effugiam.
119. Quando veniam et apparebo ante
faciem Dei Psalm. 41.
Nondum lux venit illa, quae tenebris
Exemtum jubeat videre lucem?
Nondum lux venit illa, qua venire
Me velis. pie Christe, gaudioque
Hos incredibili bees ocellos?
Ocellos tua quos videre templa,
Tuo quos cupiam frui decore,
Quos huic eripiam libenter aevo,
Quos, ut te liceat videre, claudam.
LIBRI PRIMI
FINIS.
p.243
HENRICI HARDERI
EPIGRAMMATUM
LIBER SECUNDUS.
1.
AD SERENISSIMUM AC POTENTISSIMUM
DANIAE NORVEGIAE VANDALORUM
GOTHORUMQUE REGEM
FRIDERICUM
TERTIUM
Regnorum Haeredem.
ANNO MDCIX.
Ante Te Regnis dederat, FRIDERICE, duobus;
Nunc, Rex Magne, Deus dat duo Regna Tibi.
Gloria magna fuit fieri meruisse Monarcham,
Maxima non fieri commeruisse fuit.
2. II.
Dania post varios pacis bellique labores
Dum quaerit meritis praemia digna Tuis;
Dum quaerit miseris bellorum fracta ruinis
Quo valeat recipi paxque salusque modos
Donavit Tibi se totam, FRIDERICE, fuitque
Utilis ipsa sibi, quo tibi grata foret.
3. III.
Cum novus Hafniacis instare moenibus hostis,
Et dubio haereret cardine Dana salus:
p.244
Nolebas sine cive Tuam servare salutem,
Nec sine Te poterat Civis amare suam.
Nunc meritis actura Tuis pia Dania grates
Sceptra offert generi perpetuanda Tuo.
Danorum gratus virtutibus esse tuorum
Si cupis, oblatum tu diadema cape.
4. IV.
Non majora potes patriae dare munera, quam quod
Munera Rex facilis quae dedit illa capis.
Tunc etenim sese prope perdita visa recepit
Patria, cum tibi se, Rex FRIDERICE, dedit.
5. DE OBSIDIONE HAFFNIENSI
AD REGEM.
Hostis adest, spectat desertam moenibus urbem,
Dum parat ingressum, moenia nata videt.
Dum stupet, urget opus nostri solertia Martis,
Eluditque truces vis inopina minas,
Nunc Amphionios ne jactet fama labores,
Aut testudinea moenia structa fide.
Nam multo breviore mora, Rex magne, tuorum
Tu quoque struxisti moenia tanta fide.
6. DE FALCIBUS MESSORIIS,
QUIBUS IN OBSIDIONE PUGNATUM.
Vidimus innocuae falces insignia Pacis
Officium Marti prostituisse suum.
Scilicet ut pulsis pacem Mars redderet armis,
Vincere, Pax, armis debuit ille tuis.
7. ALIUD.
Falce hostem metimus, vigilanti ad moenia Marti
Damus arma paci debita.
Quod fuit ante nefas, alienae hoc tempore messa
Cum laude falcem immisimus.
p.245
8. ALIUD.
Si modo belligeras sublato foedere gentes
In nova sollicitet praelia Martis amor,
Non opus ut rigidum falces conflentur in ensem,
Arma, Gradive, tibi pax satis apta dabit:
Ense tuo melius cumulabunt funera falces,
Quoque solent numero tritica, colla metent:
Discite qui sapitis pacem quoque posse nocere,
Et Dominae mores arma secuta suae.
9. DE OBSIDIONE.
Hostis adest, nudam muris sibi destinat urbem,
Sed cita se tollunt moenia, fervet opus.
Fervet opus, removent damnosa suburbia flammae,
Nec tantum fervet sed simul ardet opus.
10. ACADEMIA ARMATA.
Aonidas etiam fortes Phoebique cohortem
Sumere depositis vidimus arma togis.
Nec metuisse sacras hostili sanguine dextras
Tingere, nec proprio, Suece, cruore tuas.
Hoc est quod Phoebum non solis vivere Musis,
Sed quibus et pugnet spicula ferre ferunt.
11. DE PUGNA NAVALI
IN FRETO CODANO. MDCLVIII.
Occupat angustas prior hostis in aequore fauces,
Et clausum Batavo classe coronat iter.
Hinc atque inde rates, castella hinc inde minantur.
Per medias tantum rima patebat aquas.
Agnovit solitum virtus iter, ivit et ultro
Hostibus angustas fecit utrinque vias.
Hostis utrinque perit, tua nostrae fida saluti
In Medio virtus salva, Batave, stetit.
p.246
12. DANIA anagr. DIANA.
Me prope furtivus nudam conspexerat hostis,
Inque ipsos trepida venerat urbe sinus.
Extimuit sua probra pudor: sed nervus et arcus
Telaque sueta meas destituere manus.
Nos aqua, nos ignis socia virtute tuentur,
Et quicquid praesens hora locusque dedit.
Ille fugit cervo similis, quem Delia Virgo
Cominus aspersa de Duce fecit aqua.
Poena tamen diversa placet: nova cornua nulla
Sed quibus irruerat cornua fracta refert.
13. DAVIDIS ET TRAJANI LAUS.
AD AUGUSTISSIMUM REGEM
CHRISTIANUM
QUINTUM.
Nil Hebraea dedit melius DAVIDE vetustas,
Romana TRAJANO nihil.
Hos laudare duos dum Phoebus nititur, uno
Cum CHRISTIANO comparat.
14. AD EUNDEM
ORDINIS EQUITUM STELLAE IN
DANIA AUTHOREM.
Quid mirum venisse Tuas ad sidera laudes?
Vidimus ad laudes illa venire Tuas.
Vive diu terris, nam sidera ne citus optes,
Ipsa ad Te veniunt sidera, vive diu.
15. IN FORTUNAM
CAROLI II. MAGNAE BRITANNIAE
REGIS.
ANNO MDCLX.
Certavere diu Virtus Fortunaque Regis
Secula cui paucos prisca dedere pares.
p.247
Vicit io! Virtus, Fortunaque victa recessit,
An potius vetita est cedere? victa stetit.
16. OLIVIER CROMVELLUS.
Ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema,
Felix infelix Cromvel: utrumque tulit.
17. DIVES ET BONUS.
Dives erit qui se ditem sutis esse putabit
Ille bonus qui se non satis esse bonum.
18. VOTUM SAPIENTIS.
O felix sapiens! quodcunque rogabit habebit;
Nempe nihil, nisi quod fas sit habere, rogat.
19. IN STATUAM LAOCOONTIS QUAE
ROMAE VISITUR.
Laocoonta senem cupiit qui reddere vitae,
Reddidit ad poenas suppliciumque faber.
Quem miserer prius hic? natos? miserumne parentem?
An stupeam colubros horrida monstra duos?
Hei mihi quam saevo stringuntur corpora nexu?
Quamque venenato vulnere membra tument?
Quamque diu heu! frustra miseri frustraque repugnant?
Alteriusque alter morte suaque perit.
Spirantes tristi pallent in marmore vultus,
Jamque notas vitae deficientis habent.
Omnia viva dedit manus ingeniosa Myronis,
Vox tamen una deest? hanc tibi, fama, dedit.
20. AD JOVEM BOVEM.
Stulte quid Europam ficti sub imagine tauri
Ludis? amatorem mavolet illa virum.
Candida cum vaccas inter tua mugiit Io,
Tunc tauri speciem sumere tempus erat.
p.248
21. IN SYLVAM MEDITATIONUM
SACRARUM
DNI. FRIDERICI. BRANDES
ECCLESIASTAE AULIC. NICOP.
Quae Babyloniacis suspensa vireta columnis
Surgere barbaricus jussit in astra labor
Jam stupeat qui vana sapit; cui sidera curae,
Ecce novum nostro spectet in orbe nemus.
Dantur Hyperborea viridaria digna sub arcto,
Prae quibus Eoae sordeat artis opus.
Nam neque se fragili sustentant pendula Saxo,
Nec sterili debent quae genuere solo.
Fundamenta ipsi referunt et semina coelo,
Aethereoque fovent germina digna satu.
Exqplicat haec varias virtutum culmina frondes,
Divinoque omnes nectare silva rigat.
Hoc Amor hoc Virtus Candorque Fidesque renasci,
Hoc Pietas superis gaudet amica solo.
Huc pia mens, seu te sudantem lenior aura,
Seu tenebrae virides et juvat umbra, veni.
Hic aestum Zephyrus divinae mitigat aurae,
Hic tibi viva, sitim quae levet, unda fluit.
Hic lege laudata quot cernis in arbore fructus.
Et fuge quot vetitos hic paradisus habet.
At tu perge sacra, BRANDES, Virtute diuque
Nostra beaturum secula crescat opus.
Perge Semiramio nil concessure vireto.
Sideribus sylva proximus ire tua.
Si qua fides, hodie quoque dant miracula sylvae.
Quis putet? en vatem me tua sylva facit.
Olim sunt sylvae Rhodopaeia plectra secutae,
Carmina sunt sylvam nostra secuta tuam.
p.249
22. AD EUNDEM,
CUM SECUNDIS NUPTIIS SIBI JUNGERET
LECTISSIMAM VIRGINEM
SOPHIAM ELISAB.
Rehfeld ANNO MDCLXIV.
I.
Fulsit dicta dies; veniunt ad foedus amantes,
Idaliisque sacris et sibi plaudit Hymen.
Plaudit Amor tantique placet sibi laude triumphi,
Plaudit amans neque sic succubuisse timet.
Sic vinci vicisse fuit, superare Sophiam
Tanti erat, ut Sophiae cedere vellet amor.
Victus uterque tamen vicit, jam Conjuge vivet
Ille sua felix nec minus illa suo.
Quam bene quae nubit BRANDI Sapientia dicta est!
Qui ducit SOPHIAM quam sapienter amat!
23. II.
Sic lacrymas tersisse juvat sic ire dolores,
Verbaque de thalamo nulla priore queri.
Scilicet erubuit tandem Fortuna, sibique.
Quod licuit cuperet non licuisse nefas.
Qua licet, excusat; vacui fastidia lecti
Dum fugat et viduos non sinit esse toros.
Perge tuis, Fortuna, bonis meliorque perenna.
Sic poteris famae consuluisse tuae.
Nos tibi blandimur, ne nobis dura benignos
Invideas vultus, nos manet iste labor;
At BRANDEM placare tibi veniamque mereri
Quo potes officio quoque favore, tuum est.
24. III.
Tempore virgineis quo Solam plexibus haeret
Dilectasquae rimet deseruisse domos;
p.250
Haec Phoebum videt ora novum, flagrantia Brandes
Gaudet virgineo corda levare toro.
Quam bene te Phoebo similem facis? alter Apollo:
Quam bene sidereas aequat Elisa Deas?
Restat abhinc nono videas ut mense GEMELLOS,
Hac etiam Phoebum parte referre juvet.
25. AD GENEROSUM AC NOBILISSIMUM
DN. DIEDERICUM
SCHULTE,
FINSTRUPII HAERD.
Ab exteris in Patriam redeuntem
ANNO MDCLXIV.
Ergo dies rediit qua te redeunte beemur,
Delicium SCHULTI gentis honorque tuae?
Ergo ades, et tanto dignissima pignore Mater
Mirandi causas laetitiaeque videt
Et rediisse suum tandem pia patria civem.
Laetatur, talem Te rediisse stupet.
Jam plaudit jam plectra movet Parnassus, et ipsa
Aestuat in laudes ire Thalia tuas;
Sed tenues queritur vires et quicquid honorum,
Quicquid habet laudum te videt esse minus.
Nominis ergo tui quod laudes exprimat, ipso
Nil reperit melius nomine Musa tuo:
DIEDERICUS SCHULTE.
anagr.
REDIT SECULI DECUS.
p.251
26. In Imaginem
GENEROSISSIMAE MATRONAE
ANNAE MARGARETAE A GOTZEN
Finstrupiae Dominae
ANNO 1662.
Sic habitat Virtus, quam praefert GOTZIA vultus;
Hic pudor haec ista gratia fronte sedet.
Haec roseis nix mista genis, ipsamque juventam
Aetatem facie dissimulante refert.
Non Helenam non Penelopen jam Graecia jactet:
Hujus in hac mores illius ora vides.
27. AD AMICUM APUD EXTERAS.
AGENTEM
ANNO 1663.
Dum tua te magnum ducit Fortuna per orbem,
Me mea Finstrupii limite claudit agri.
Dum tua te merito virtus illustrat honore,
Torpet in obscuro nostra latetque solo.
Ampla tibi legitur doctrinae messis, in agro
Barbaries nobis rusticitasque redit.
Caetera dissimiles, inimici crimine fati.
Quod superest, solo simus amore pares.
28. AD D. CASPARUM KÖLICHEN.
DE GUTTA DISPUTANTEM.
Acre malum, plures quod rodere corporis artus
Novimus, a solo cur pede nomen habet?
Quam Bacchi liquor et salso Venus edita ponto
Progenerant, dici non male gutta potest.
Gutta sed Oceanum multis paritura dolorum,
KÖLICHIO tantum gutta benigna meo:
p.252
Tu melius guttae nomen, CASPARE, dedisti;
Gutta tibi nomen clarius ista dabit.
29. IN EJUSDEM LAUREAM
DOCTORALEM.
Non aliter summo capitolia sacra Tonanti
Ausonius niveis victor adibat equis.
Scandit Apollineos victrix industria colles
KÖLICHIUMQUE novo culmine sistit HONOR.
Stat Virtus spectatque sui decus alta triumphi,
Stat labor et meritis debita dona refert.
Macte novis, CASPARE, bonis et nomine fausto!
De nece de morbis iste triumphus eat.
Ipse pari titulo te Phoebus adoptat ut orbis
Famaque te talem qualis es esse sciat.
Scit mundus neque fama tacet: fastigia Phoebo
Proxima nec Musis inferiora tenes.
Nec mortem tuus horret honor nec fama, vetabit
Et tua te Virtus et Medicina mori.
30. AD ARISTIPPUM
AURUM ABJICIENTEM.
Non opus ut perdas auri, stultissime, munus.
Illud perdiderat qui tibi cunque dedit.
31. AD JOHANNEM MOLLERUM
J. U.D. QUONDAM IN HAFNIENSI ACAD.
PROF. P. CUM FLENSBURGI CONSUL
FIERET.
Ergone hyperborei pars hactenus ampla Lycei,
Quen sibi jam proprium fecerat alma Themis!
Destituis quas magna suo fovet Hafnia portu?
An potius transfers in loca nostra Deas?
p.253
Jamque tuis pateris titulis accedere fasces
Et nostra Consul figis in urbe larem,
Municipes gaudete mei: vos candida virtus,
Vos Doctrina Fides et Themis ipsa regent.
Hic vir hic est urbem cujus sapientia nostram
Gaudet in antiquum restituisse decus.
Macte Pater vacuet jam curia nostra cathedras,
Et media virtus se tua luce probet.
Explicuisse minor laus est quam tradere leges,
Et dare jus majus quam docuisse decus.
32. AD D. RUDOLPHUM MOTH
VICE EPISCOPUM FIONENSEM
AMICUM VETEREM.
Dic quaeso mihi dic, amice Mothi,
Quo te nomine rectius salutem.
An meum vocitabo te Rudolphum?
Rudolphum potius meum vocabo.
An meum Mothium vocabo? nolo
Sed meum volo Mothium vocare.
Cur? brevis mihi nolo sis amicus.
33. REMEDIUM AMORIS LABOR.
Otia si tollas, periere Cupidinis arcus,
Quem requies fortem desidiosa facit.
Ignis amor si sit, frigescunt ignea motu,
Friget amor quoties sudat opusque facit.
34. AD PONTIAM FUCATAM.
Narcissus propriae formae mutatus amore est.
Tuque odio formae, Pontia, versa tuae.
35. DE PROCLO ET COTTA POETIS.
Proclus inops diti vendit sua carmina Cottae,
Iam quod edat Proclus, Cotta quod edat habet.
p.254
36. CALENDIS MAJIS ANNO 1664.
Saluete magno, digna progenies Jove
Foecunda Ledae sidera:
Salvete, Phoebum dum telluri dum novum
Orbi decorem redditis.
O ver amoenum dulcis herbarum Parens:
O blanda nutrix temporis
O mira coeli limpidi serenitas
Pictusque pratorum nitor.
Ut nunc virentes ire per silvas juvat!
Aut fontis ad vitrei caput,
Qua fagus alto fundit umbram vertice
Audire murmur rivuli,
Pugnasque vocum, dum nec una spinulo
Fringilla nec cedit paro.
Dum triste dulci Daulias queritur sono
Dirum perosa Tereum.
O mentis ingens languidae solatium!
Spectare quo pingat solum
Natura cultu nuper astrictum gelu
Altaque velatum nive.
Audire mistum frondibus favonium,
Quas nuper orbarat notus.
Sic nempe certas laeta miscet tristibus
Natura rerum per vices
O disce rebus semper immitis meis
Fortuna naturam sequi.
37. IN LUSCINIAM.
Aemula Musarum cantrix, innoxia Siren,
Non male Pierjis annumerenda choris:
Vox nemoris, nova lingua loci, qua nemo canente
Gutturis unius tot putet esse sonos:
Haec tibi pro muto facundia contigit ore?
Fallimur? an tanti sic periisse fuit?
p.255
Jam linguae secura tuae secura pudoris
Deliciis hominum laeta tuisque vacas.
Non sequeris credo sed ducis carmine sylvas
Ex quo threicium servat Olympus ebur.
38. AD ECHO DE MORTE NARCISSI.
Funera Narcissi Nymphae lacrymentur, at Echo
Gaude, rivalis dum perit ille tuus.
39. AD CAECILIANUM
GRAMMATICUM.
Candor et albor idem tibi, Caeciliane, videntur,
Candida mens non est sed tamen alba tibi.
40. AD PRISCUM DE HERMO.
Roganti tibi, Prisce, dives Hermus
Nummos mille negavit, at negavit
Longe plus Proculo: negavit unum.
41. AD QUENDAM.
Privatus vivis, sed enim dum Thaida ducis,
Accedis ad Rem publicam.
41. MANIBUS
DOCTISSIMI PROBISSIMIQUE JUVENIS
PAULI JUDICHERI
AMICI INTIMI.
Siccine maturus moreris? me Paule relinquis?
O animae nunquam pars moritura meae:
Siccine mors nimiae plectens virtutis honores
Esse senem prohibet dum putat esse senem?
Ite meae lacrymae, caro date justa sodali,
Ite, juvat madidis et decet ire genis.
Non dolor hic siccos, gemitus non arida poscit
Verba sed et lacrymas; ire negant lacrymae.
Parcite quaeso tamen Paulini parcite manes,
Nec sperate mea de pietate minus.
p.256
Eripit ipse sibi tantus solatia luctus,
Ire dolor lacrymas qui jubet, ire vetat.
43. IN POEMATA JUVENILIA
GENEROSISSIMI DOMINI
MAGNI SCHEEL
DNI. in FUSING. etc.
Quem nobis aurora diem tam lucida spondet?
Quantus ab exiguo proditur ungue Leo?
Fallor? an imberbi Musas sociare juventae.
Pergis et exemplo, Phoebe, favere tuo?
Scheliadae praetexta sapit, jam carmine Magnus
Teutonicum facili pectine pulsat ebur.
Seu radius seu sit vegetae scintillula mentis,
Eruptura suo tempore flamma latet.
44. IN EJUSDEM JUDITH TRAGOEDIAM
ex Germanico in Danicum sermonem
elegantissime versam.
Mascula jam Dano graditur JUDITHA cothurno,
Ostentatque suis triste piumque nefas.
Formosam facit iste cruor, torus iste pudicam
Monstrat, et aeternum nox parit ista jubar.
Pro Patria fraus nempe licet, si robora desint,
Et vitio pietas insidiosa caret.
Tu morere et toties proprio, Dux pessime, ferro
Occide, te quoties vivere Musa facit.
Quae placuit Juditha tibi jam vindice Magno
Dana fit et titulo nobiliore placet.
45. AD EUNDEM,
CUM STUDIIS GEOGRAPHICIS OPERAM
DARET.
Hoc quoque restabat magnum cognoscere mundum,
Atque animo spatium par reperire tuo.
p.257
De mundo jam disce loqui, doctissime Scheeli,
Mox de te mundus discet uterque loqui.
46. AD EUNDEM,
CUM AD EXTEROS ABIRET.
Nobilis externas dum te rapit ardor in oras,
O SCHELI Patrii lausque decusque soli,
I felix patriamque lubens fuge nobilis exul;
Sic reduci laetum gloria pandet iter.
Distribuit cunctis sese Prudentia terris,
Quaerere quod Patriae prosit ubique licet:
Extera te nostrae sapientia praeparet aulae,
Quodque domi doceas utile disce foris.
Dum Patriae discas patria tibi vile carere est,
Sic patriam patriae spernere cogit amor.
47. SCIENTIAE GENEALOGIA.
Filia non temere Thaumantis creditur Iris;
Invenit hic certam fabula ficta fidem.
Quas scimus rerum fuit Admiratio mater,
Illa cognitio nata Parente fuit.
Nascitur ex ista rursum admiratio doctis,
Mira eadem natae nata Parensque suae.
48. LA MODE.
Est modus in rebus, Vates ut Horatius inquit,
At modus in solis desiit esse modis.
49. AD MOMUM.
Sat rectum tibi, Mome, nil videtur.
Non vides bene, Mome, pejus audis.
50. AD FABULLAM GRAVIDAM.
Castam credidit esse te Philetas,
Dum Sponsam sibi te legebat unam.
Jam te deseruit tuus Philetas,
Jam ruptam quereris fidem, Fabulla:
p.258
Quod te deseruit tuus Philetas
Praegnantes habuit, Fabulla, causas.
51. AD LUCIUM INGENIOSE
PARCUM.
Quae tibi filiolo nutrix praefecta ferendo est,
Claudicat, alterno statque caditque gradu.
Fallor? an hanc ideo placuit conducere Luci?
Ut tibi cunarum non opus esset ope.
52. OCCASIO.
Res opportuna tardus si negligis hora,
Horaque resque perit; dum prope res properes.
53. ORDO IN CONVIVIIS.
Vis minui numerum: magno praepone minorem;
Majorem parvo praefice. major erit
IX. XI.
54. AD DANAOS.
Tros inquit: metuo Danaos et dona ferentes,
Et merito vestram non probat ille fidem:
Cum datis aufertis viscato munere, vobis
Ablativus enim est atque Dativus idem.
55. In Laudem
Illustris ac Nobilissimi Domini
THEODORI LENTE
Cancellarii Regii.
THEODORUS LENTE abagr.
TE DELUS HONORET.
Nunc minus a genito se jactet Apolline Delos;
Nobilitat nostras alter Apollo plagas.
Tu Phoebum, THEODORE, refers, regit ille Camoenas,
Te quoque Pierides quem venerentur habent.
Et tua non minus est Prudentia gnara futuri
Nec minus auxilium ferre perita manus.
p.259
Non patriae te plura suae praestabat Apollo
Commoda, nec tetigit certius ille scopum.
Omnia conveniunt; qui dignum dicere Phoebo
Carmen amat, laudes colligat ille tuas.
IN OBITUM EJUSDEM. 56
Et licet hoc etiam mentitis nomina Parcis?
Et datur hic sceleri jus, Libitina, tuo?
Proh hominumque Deumque fidem: clarissima virtus
Occidit et tumuli carcere clausa latet.
Occidit Arctoi lux fulgentissima regni,
Ille manus Regis deliciumque sui,
Ille decus patriae, solamen honorque suorum,
Et desiderii spes quoque magnu mei.
Occidit et lacrymas nobis luctumque reliquit,
Nec licet hunc lacrymis nec revocare prece.
I nunc qui magno pulchri succensus amore
Non interrupto tendis ad alta gradu.
Virtutis grassare via, cape culmen honoris,
Quoque voles meritis ingenioque veni.
Quo tamen haec? si nos nullo discrimine Parcae
Serius aut citius sub sua signa vocant.
Crudeles Divae THEODORO parcere saltem
Debuit, illaeso stamine, vestra manus.
Serius hunc rapitis? vobis irascitur orbis
Non minus et veniam nostra Thalia negat.
Nil est quod canos annosque ostenditis; annos
Nestoris hunc decuit vivere: Nestor erat.
Sed laudum vitaeque satur mortalia spernis
LENTE, nec heu ! gemitus votaque nostra probas.
Jam sordet tibi terra, tenes jam sidera, solum
Hoc tua se dignum gloria culmen habet.
Vive tibi, vir magne, loco quo vivere gaudes,
In sobole hic Nobis vivere perge tua.
p.260
57. IN ARTEM ARGUTIARUM
J. MASENII.
Ante quod ingenii fuerat solius, in artem
Cogitur, ingenii nec minus artis ope.
58. DUO IN CARNE UNA.
Uxor amans et Vir caro fiunt unica, monstrum
Quale? Vir uxores sin amet, illa viros.
59. IN AULUM MENDACEM.
Cum fatuis pueri dicuntur dicere verum,
Nec fatuus dici nec puer Aulus amat.
60. IN CHRYSALUM AVARUM.
Secula Mathusulam plusquam vixisse novena
Cum legeret nuper Chrysalus, ingemuit;
Et secum: pulchrum ne, Virum vixisse tot annos?
Si sapuit quantas accumulavit opes!
61. IN FABULLUM.
Qui scribit, inquis, versus quam facit male?
Tu nil, Fabulle, scribis, et facis bene.
62. IN ANOLBUM POETAM.
Funera, natales, connubia, festa, calendae
Sunt seges et Musae messis, Anolbe, tuae:
Et licet invita scribas plerumque Minerva,
Et legat haec rarus carmina, nemo petat.
Tu tamen invitas invitas undique Musas,
Adversus Musis dissimilisque tuis:
Hae, licet usque voces tamen usque venire recusant;
Tu facilis, quamvis nemo vocavit, ades.
63. IN EUNDEM.
Semper repletus scribis jejune tamen,
Madidusque vinis aride.
p.261
64. AD LABIENUM EX EADEM
SOCIETATE.
Seu nova se Paphia produnt connubia myrto,
Cupressus moestas sive stat ante fores,
Seu prolem bona luce novam Lucina beavit;
Semper ades semper vota, Poeta, facis:
Progeniem thalamis, defunctis gaudia coeli,
Mille recens natis secla diesque voves.
At paucis tua vota solent obtrusa placere:
Nempe sciunt voveas quid, Labiene, tibi.
65. VITA HUMANA.
Tam facile est natum et vix natum posse perire,
Quam facile efficies ex oritur moritur.
66. AD VIRUM LAUDATISSIMUM.
Si magnae me laudis amor, Vir magne, teneret,
Optarem laudes dicere posse tuas.
Si tibi te dignas ego possem dicere laudes,
Quae posset laudes dicere lingua meas?
67. AD CLARISSIMUM VIRUM
M. GEORGIUM HILARIUM
QUONDAM SCHOLAE HAFN. RECTOREM,
PROF. PUBL.
Pierios colles celebrataque vatibus antra
Barbaries tumulis obruit alta suis.
Phoebus et Aoniae quid sunt nisi fama sorores?
Ora Poetarum qui rigat amnis ubi est?
Non ego Parnassi Dominum non flumina vidi,
Bellerophontaei quae dedit unguis equi.
Te vidi pendensque tuo tener ore, GEORGI,
Castalio flumen dulcius amne bibi.
Se debet mea Musa tibi. tu noster Apollo
Ingenio faveas ingeniose meo,
p.262
Nec dubites gratam quovis tibi tempore Musam
Nec dubitet gratam se mea Musa tibi.
68. TYPOGRAPHIA.
Luce beo multos; doctorum scripta Virorum
Cum potuere premi, non potuere premi.
69 BIBULI EPITAPHIUM.
Nec lacrymas, socii, nostris aspergite bustis,
Sed potius grati fundite dona meri;
Nec mihi tellurem mollemque optare levemque,
Qui vivus terrae non nisi pondus eram.
70. IN LIBURNICUM ET FESTUM.
Vir audire bonus non esse, Liburnice, quaeris,
Non audire cupis; Feste, sed esse malus.
71. IN PONTICUM LUSCUM
LUSCAE UXORIS MARITUM.
Luscus es et luscam duxisti, Pontice, Gallam;
Gaudet et ipsa viro nubere Galla pari.
Caecus amor vos hoc conjunxit foedere; regnum
Jam luscos inter, Pontice, caecus habet.
72. IN MARCULUM.
Omnes sollicite custodit Marculus arcas,
Neglectaque vetat posse patere sera.
Cogitur ire foras, servatis clavibus exit.
Quid metuit? ne quis cernat inesse nihil.
73. IN COTTAM MILITEM.
Una Asini Samson maxilla perculit hostem;
Tu fugis, et tales sunt tibi, Cotta, duae.
74. AD PRISCUM CALVUM.
Plura ego commisi quam gesto vertice crines
Crimina, tu vere dicere, Prisce, potes.
p.263
75. DIVITIAE anagr. DII VITAE.
AD CHRYSALUM AVARUM.
Divitiis dum vivis eges, dum vivis abundas.
Quam tecum moriens omnia ferre velis!
Fallere, divitiae tibi Dii sunt, Chrysale, vitae,
Nullus erit tecum, cum moriere, DEUS.
76. AD HERMUM.
Quae sanus retices cum potus es, Herme, fateris.
In vino verum quis latitare neget?
Ut verum excutiat Logice, rationibus uti
Cogitur, hic pulsa quod ratione patet.
77. NOVA ROMA.
Obtinet antiquum Divisque angustat Olympum
Perdere Roma homines sueta, creare Deos.
78. IN CORBULONEM JUDICEM.
Corbulo nil cuiquam justi fecisse videtur,
Justitiae Judex Corbulo justa facit.
79. FIDES.
AD LINUM MERCATOREM.
Nulla fides fidei vestrae, Line, debet haberi,
Dum calet in vobis nullus amoris amor.
80. IN UXOREM POETI CHEMIAE
STUDIOSAM.
Uxor docta tibi est sed non et gnara culinae:
Nil nisi sal, sulphur, mercuriusque crepat.
Haec tria corporibus confirmat in omnibus esse.
Sal tamen huic ipsi saepe ciboque deest.
81. CALCULUS ALEATORIUS.
Qualiscunque ego sim refert nihil; albus an ater;
Sit bonus in pugna Dux mihi, victor ero.
p.264
82. PRAECONIUM VENALE.
Defunctos laudare solet sacra concio cives,
Et puto permultos spes facit ista probos,
Sed bona facta tuba Christus vulgare vetabat;
Voxque sacerdotis dicitur esse tuba.
++ Matth. 6 .v. 2. *Esai. 58 .v. 1.
83. PRODIGUS ET AVARUS.
Prodigus est auri Dominus sed servus avarus;
Crudeles Domini, servus uterque miser.
84. MOMI CIVILITAS.
Quis velit ingrata sibi de dape carpere? solus
Quod sibi displicuit carpere Momus amat.
85. NOA NATUS.
Cum Noa vitales primum prodiret in auras,
Solamen terris hic, pater inquit, erit.
Vera pater dixit, solatia protulit orbi,
Grataque sollicitis munera, dulce merum.
86. AD AVARUM.
Si quod centenis servas sub clavibus aurum
Possideas, multo ditior esse queas.
Nunc vice conversa proprium te possidet aurum;
At nihilo est aurum ditius inde tuum.
87. CONSCIENTIA
TOTUM TRIBUNAL.
Testis et Judex, actor, tortorque malorum
Conscia nostrorum mens, adeoque rea.
88. IN DOMUM QUANDAM.
Haec illa haec domus est ubi quondam serviit Arcas,
Et pene innumeras accumulavit opes.
p.265
IN CLERICOS PONTIFICIOS 59.
CONJUGII OSORES.
Odistis liciti faces amoris,
Insontesque toros Deo probatos
Immiti laceratis ore, castum.
Ausi connubium negare clero.
At vitae otia desidis torosque
Laudatis steriles, nihilque majus
Nil praestantius ene castiusque
Lecto coelibe creditis, nihilque
Quod coelo placeat magis Deoque.
Hoc nos credere vultis? O inepti!
Consultum melius fuisset orbi,
Si qui vos genuere credidissent.
90. AD MONACHUM.
Cur Sacramento taedae prohibere jugalis?
An quoniam porcis credere sacra nefas?
91. AD PONTILIANUM
CANDESCENTEM.
Jam fuscum vetat esse, candidasque
Spargit temporibus nives senectus.
Quid velint sibi disce, teque crede
Mortis, Pontiliane, candidatum.
92 AD AMICUM QUENDAM.
Quem semper reperi toto mihi pectore fidum,
Non mihi te fidum credo, quid ergo? scio.
93. IN TYRANNOS.
Humanus merito metuit vos sanguis et odit,
Nam vos humani sanguinis urit amor.
94. AD DAMIANUM.
Qui, Damiane, tuas pro te res curet agatque,
Caecilium assidue quotidieque mones.
p.266
Si saperes operae posses et parcere verbis;
Noam longe melius muta moneta monet.
95. AD RUFFUM POETAM.
Carmina semper erunt non quae sed qualia scribis,
Semper enim scribi talia, Ruffe. solent.
96. AD BATTUM ORATOREM
INFINITUM.
Si venit a fando (memini te dicere) fatum
Jam poterat fatum, Batte, venire tuum.
97. AD PONTICUM DE MARCO.
Sexagena mihi debebat Marcus amicus,
Exigo, vix tandem solvit et hostis abit.
Pontice quid? Marcus qualis tibi quaeso videtur?
Cum bonus anne malus? cum malus anne bonus?
98. DIDO.
Qui potuit nostri maculare pudoris honorem,
Non fuit Aeneas ille, ergo? Maro.
99. PAULUS ET PETRUS.
Paulus habet gladium, Petrus cimelia; Pauli
Quam male, Petro, tuas protegit ensis opes.
100. HOMO.
Nil nisi per magnum dederat mihi vita laborem;
Absque meo sese vita labore dedit.
201. MUTII SCAEVOLAE FACTUM.
Mutius, obsessos ut liberet hoste penates,
Audet in hostiles cominus ire globos.
Dum Regem petit ense, perit pro Rege satelles;
Sed dolet errorem dextra luitque suum:
Ignibus impositam mediis hinc Mutius, inde
Rex videt, hic visa pallidus, ille minax.
p.267
Ergo virum flammis Princeps terroribus urbem
Solvit et admisso foedere castra movet.
Scaevola quo flagrat Rex vincitur igne, manusque
Integra quem nequiit, debilitata fugat.
102. CLAELIAE FACINUS.
Mascula pro Roma dum Claelia mittitur obses
Virgo inter socios Claelia prima greges.
Invidit generosa viris, Romanaque virtus
Cur, ait, in sexu nil agat illa meo?
Non patriae solus laudabere Scaevola, robur
Flamma tui exploret pectoris, unda mei.
Dixit et ad patrios socio natat agmine muros,
Qua Pater undantes Tibris agebat aquas.
Obstupuit nimiis trepidus virtutibus hostis,
Et placidae largus pacis amicus abit.
Parcite, Romani, vestras extollere pugnas,
Plus fuga Romanae quod stupeamus habet.
103. DE HORATIO COCLITE.
Roma vides? a monte tibi gravis imminet hostis,
Et jam jamque tuos subruet ille lares.
Qua veniat vexilla viam fugientia monstrant.
Si sapis ah plures mittito, Roma, viros.
Roma peris non sufficiunt quae millia mittis,
Ne pereas unum mittito, Roma, virum.
104. ALIUD.
Declives jam pronus equos laxabat Hetruscus,
Jam nunc sublicio certus et urbe frui.
Terretur numero custos, urbemque petendo
Deserit, et subita projicit arma fuga.
Solus in extrema se pontis Horatius ora
Sistit, et innumeras sustinet ense manus.
Sustinet hostilemque inhibet sufflamine cursum,
Dum videat ruptam post sua terga viam.
p.268
Tunc, ut erat, neque scuta manu neque fraena remittens
Ad patrium patrio flumine littus abit.
Hac iter est virtutis, ait; via commoda magnam
Hac patet ad laudem, qua via nulla patet.
105. ALEXANDRI MACEDONIS MORS.
Invictus gladiis cadit ebrietate, Tyrannus
Usque adeo sicca morte perire nequit.
106. IN RUSTICUM FURACEM.
Furcifer es furcamque geris furcamque mereris,
O utinam tandem te quoque furca ferat.
107. IN TRES LINI FILIOS.
Nondum Avus Linus est, quod hercle miror;
Tres natos totidemque habet nepotes.
108. ATTAE PEREGRINATIO.
Stultus abit patria stultusque revertitur Atta;
Non secus ac sus Sus ante retroque manet.
109. AMICITIA INTER PAUCIORES
FIRMIOR.
Major amor paucos inter flagrabit amicos;
Quo plus materiae hic hoc minor ignis erit.
110. AD SUPERSTITIOSUM BREVITATIS
AMATOREM.
Carmina longa tibi quamvis bona, nulla probantur.
Sola tibi brevitas ingeniosa placet.
Et merito, fateor, multis placet illa mihique
Nam quid habet brevitas ingeniosa? salem.
In coenis sal multa quidem, non omnia praestat.
Quid sal absque cibo? quod cibus absque sale.
111. IN MAUSOLUM.
Notus es at solo notus, Mausole, sepulchro;
Vita tibi ex ipso nascitur ipsa rogo.
p.269
112. LUTETIA PARHISIORUM
Vulgo PARIS anagr. RAPIS.
Urbs orbis communis amor; quodcunque bonorum
Tota Europa tenet, tu rapis una Paris.
Urbs orbis commune malum, quodcunque novorum
Inficiat mundum, tu paris una Paris.
113. AD PAMPHILUM EX PRODIGO
EGENUM.
Jam tuus exhausit juvenilia tempora luxus,
Cumque tuo absumsit tempore luxus opes.
Nunc o tempus, ais, Deus et mihi redderet aurum,
Uterer an! melius. Pamphile sero sapis.
Restat ut ad Chryalum * properes; quod commodet aurum,
Quodque tibi vendat foenore tempus habet.
* Foeneratorem.
114. IN HISTORIAM NATURALEM
PLINII.
Quis putet in rerum natura existere, rerum
In quo natura clausa sit ipsa, librum?
115. LAUREA.
Emeritis pretium sit laurea vatibus. hoc est
Quod memorant: silvas carmina docta trahunt.
116. HIPPOCRENE.
Ecquid in ungue later? scripturi rodimus ungues,
Quique aperit fontem vatibus, unguis erat.
127. AD MACHIAVELLUM.
Inter Philosophos docere nemo
Successu meliore te videtur;
p.270
Quos tu discipulos, Hetrusce, formas,
Hi soli fere mavolunt, Magister
Quales expetit esse quam videri.
118. AD CHAERILUM.
Nobis scripta legenda quae dedisti
An praelo rear imprimenda quaeris?
De praelo dubito, premi merentur.
119. AD CLERICOS ROMANENSES.
Foedera condemnant vestri socialia libri;
Mirus in his spirat virginitatis honor.
Illos nemo leget thalami quin damnet amorem.
Perpetuaque velit virginitate frui.
Ipsos praecipue qui vos genuere parentes
Hoc movet, hos sobolem progenuisse pudet.
120. AD QUENDAM EX IISDEM
VITAE CAELIBIS LAUDATOREM.
Dum tua scripta docent: melius nil caelibe vitae,
Nonne tuum damnant haec tua scripta Patrem?
De pietate tua melius sperare volemus:
Et potuit caelebs te generasse Pater.
121. EPIGRAMMA.
Unum epigramma bonum facilis conscribere res est
Marcus ait, libros scribere difficile.
Nunc epigramma bonum quam multis Vatibus unum
Difficile est, libros scribere perfacile?
122. IN HERMUM CRITICUM AVARUM.
Dictum nobile cognitumque vulgo
Circumfertur: Amicus usque ad aras.
Sic et non aliter legunt recentum
Exemplaria, sic vetustiores
Membranaeque Librique Codicesque.
At contra veteres novosque, contra
Exemplaria, codices, libellos
p.271
Impressosque typis manuque scriptos
Legendum putat Hermus: usque ad arcas.
123. HOMINIS EPITAPHIUM.
Quod jacet hic hominem dum vixit jure vocabas,
Non jacet hac terra nunc homo, terra jacet.
124. FAMA FOEMINARUM.
Penelopaea licet tanta celeberrima fama
Non omni caruit suspicione fides.
Ipse pudicitiae Maro labem aspersit Elisae,
Cui male notitiam non mala fama dedit.
Ne nimium famae, mulier, placuisse labora:
Fama satis laudat te tua, quando tacet.
125. EBRIETATIS APOLOGIA.
Cur homines brutis similes ego reddere dicor?
Plus quam quod satis est bellua nulla bibit.
126. DE CONSTANTE ET POMPONIO.
Ille tenax recti Constans animique modesti
Ne tumidus fiat, gnwqi seauton ait.
Captus amore sui Pomponius iste superbus
Ne sibi vilescat, gnwqi seauton ait.
127. DE RAMIA AD PICTOREM.
Se cupit in tabula deformis Ramia pingas;
Si Ramiam bene vis pingere, pinge male.
128. AD SUPERBUM.
Quam tanti facis et toties circumspicis, umbra
Non indignaris quod tua serpat humi?
129. AD PONTIAM JOCUS.
Zelotypus meus est sine causa Pontius, inquis,
Quod causum haud habeat, Pontia, culpa tua est.
130. IN FOEDIFRAGOS.
Cum lubet abjectis pacem componitis hastis,
Cum lubet infesta stringitis arma manu.
p.272
Mox ubi damnosi redierunt taedia belli,
Dum redeant pacis, pax ineunda placet.
Non pacem facitis sed paces, bellica semet,
Pax timet et numero fit minor ipsa suo.
Quis putet? ipsa boni damnosa est copia, paxque
Rarior hoc quo jam saepius illa datur.
131. IN CLEPSAMMIUM.
Quid sit vita doces vitae pereuntis imago:
Exhausto vitae pulvere pulvis ero.
132. AMICITIA INTER PAUCIORES
FIRMIOR.
Vinculum amicitia est, telorum fascis amici;
Hos, veluti fascem vincula, stringit amor.
At vero paucos quam plures saepius idem
Ambit amor; paucos firmius ergo ligat.
133. MORS ULTIMA LINEA.
AD PYRAMUM ET THISBEN.
Dum tandem ad fructum longi properatis amoris,
Mors vota vestra discidit.
An magis implevit? dum morte probatis amorem,
Extrema amatis linea.
134. DE AMORE SUO.
Prima Rosilla suis miserum me cepit ocellis;
Non oculis captum me tamen esse puto.
135. AD ROSILLAM.
Uror et Idaliae torrent mea viscera flammae,
Adde tuas flammas jam recreatus ero.
Sentio vincla, tui teneor captivus amore;
Addito connubii vincula, liber ero.
136. AD PRODIGUM.
Quod mihi tu donas non debeo, prodige, munus:
Hoc a more tuo, non ab amore venit.
p.273
137. IN ACERRAM AVARUM.
Qui petet accipiet Jacobus Apostolus inquit.
Quicunque accipiet, dicit Acerra, petet.
138. AD PRISCUM.
Nullius cibi homo, multorum, Prisce, Jocorum es.
Esse quidem tecum, non tamen esse velim.
139. AMICUS anagr. MUSICA.
Impariter par est, ut Musica, fidus amicus:
Hujus vox etiam dissona saepe juvat.
Qui bonus est, sonitu mecum non semper eodem,
Sed semper simili consonat ille fide.
140. IN DUOS SPADONES CANTORES.
Garrit in auriculam cantori cantor, at alter
Non opus est, inquit, nam sine teste sumus.
141. AD INEPTUM SCRIPTOREM
CONSILIUM.
Ne tua sustineat quis spernere carmina, libris
Praefige, AD MOMUM, disticha pauca tuis.
142. PORCUS ET PARCUS.
Currit. arat, pugnat, fert pondera nosque caballus;
Mellificatis apes, vellera sertis oves.
Ampla revertentes implent mulctralia vaccae.
Ubera plena domum grata capella refert.
Bos arat, ova parit Gallina, at pervigil anser
Scribit, habent cervi cornua, carmen aves.
At sus vivit iners similisque est solus avaro.
Ille sui similis: nil juvat ante necem.
143. DE MODO
AD GRAMMATICUM.
Quid modus est? apto rem claudens tempore finis;
Infinitivum quis putet esse modum?
p.274
144. AD ATTALUM.
Attale, quid natam dubitas agnoscere prolem?
Mense tibi quarto quam nova nupta parit.
Ne dubita, tuus esse potest, me judice, fructus,
Quem tuus alterius semine gignit ager.
Omnis fructus non jure seminis sed
jure soli percipitur.
Julianus. l. 25. p. de usuris.
145. IN LINUM DISCIPULUM
INGRATISSIMUM.
Vitam quae faciunt beatiorem,
Et vulgi rudis eximunt tenebris:
Linguas, sacra, scientias et artes
Phileno didicit Linus Magistro,
Sed turpes imitarier cuculos,
Et tantum facere ac loqui, Phileno
Vitam quae faciunt acerbiorem
Hoc Lino didicit Linus Magistro.
136. IN PHEBILUM.
Desertor ille literarum Phebilus
Tam tarda questus literarum praemia,
Ferulae manum jam liberam subduxerat.
Et mox initiatus sacris Laverniis
Arti studebat isti, quae cultoribus
Labore in ipso dat laboris praemium.
Sed studia cruda cum novus fur et minus
Matura coepit in forum propellere,
Deprensus in foro et notatus stigmate
Invitus en rudisque literatus est.
147. AD LECTOREM.
Si non tota placent mea carmina, sufficit illud,
Si mea vel solo carmina fine placent.
LIBRI SECUNDI
FINIS.
p.275
HENRICI HARDERI.
EPIGRAMMATUM
LIBER TERTIUS.
1. Ad Perillustrem et Magnificum Heroem
FRIDERICUM COMITEM
AB AHLFELD,
Magnum Regni Cancellarium.
etc. etc. etc.
Libabant veteres Bromio nova vina Lyaeo.
Gaudebat primis messibus alma Ceres.
Pajiadios flavae latices offerre Mineruae.
Mos erat, exuvias, Mars animose, tibi.
Pomonae pomis fiebat, carmine Phoebo.
Carmina cui libem, Tu mihi Phoebus eris.
2. IN LAUDEM JULII MAZARINI.
Sublime pectus illud et coeli capax
Exemplar illud unicum Prudentiae
Illam columnam Galliarum Julium
Laudare nuper docta Musarum cohors
In rupe sacra Phoebo coepit Judice.
Certatur undiquaque, quaenam nominis
Toto orbe non dignius laudes canat.
At nil Thalis, Clio nil, Erato nihil
Artis nec oris, nil habet Polymnia;
Nil denique omnis iste ter trium chorus,
Quin omne tantis sentiant meritis minus.
Tum Phoebus alios, inquis, ad vestras; Deae,
Vocate laudes, gravius. hoc vestris onus
Humeris quiescat; non eget praeconio.
Qui major unus omnium praeconio est,
Ipsi prope comparandus AHLEFELDIO.
p.276
3. AD PHOEBUM.
Phoebe, Pater Vatum: cujus defecta favore
Mens hebet, ingenii nil bene gignit ager:
Qui Sol in coelis, in terris diceris aurum,
Si mihi tu faveas ingeniosus ero.
4. HAFFNIA MUNITA.
Cum male firmatis premeret te moenibus hostis,
Sola tibi Virtus tunc tua murus erat.
Jam tibi jam firmi surgunt munimina muri,
Quae superare manu nemo, nec ipsa queas.
5. AD M. VAL. MARTIALEM.
Nec mage corrupto potuisses tempore nasci,
Nec mage corrupto tempore digna loqui.
6. IN LUCII MERCATORIS NUPTIAS.
Prodiga, vana, levis, Luci, tibi ducitur uxor,
Speras tamen ditescere.
Haec tibi, crede mihi, non cornu copiae, amice,
Sed copiam fert cornuum.
7. AMICI ETYMON.
Hic tibi amicus erit, nudo cui tradis amictum.
Non bene sub gelido pectore fervet amor.
Frigidulus si quis foveatur vestibus, ille
Ejus amore calet, cujus amore calet.
8. AURUM.
Jupiter, ut perhibent, quondam mutatus in aurum est.
Nunc quoque nescio quid Numinis illud habet.
9. AD DUOS RIVALES.
Hoc quod amicitiam dixit quis nescio firmam,
Dissidii vobis maxima causa fuit:
Phyllida Daphnis amat, tu Phyllida, Tityre: vobis
Non bene convenit, dum voluistis idem.
p.277
10. SCALA HONORIS.
Ad summos vacuus vix enitetur honores;
Tendere nunc sursum cernimus omne grave.
11. IN CHAERILUM POETAM.
Effertur Festi conjux, epicedia scribit.
Chaerilus et Festum praemia digna rogat.
Nil dabo, Festus ait, sed mortem, Chaerile, malim
Officio simili concelebrare tuam.
12. ECCLESIAE ROMANAE AUTHORITAS.
Per quam firmatur Romana Ecclesia firmat
Scripturam; matris filia facta parens.
13. DE FORMA ET MORIBUS ROSILLAE.
Nempe quis objiciet magni mihi crimen amoris;
Talia qui Dominae viderit ora meae?
Lumina sideribus certant et colla ligustris;
Certant purpureis labra genaeque rosis.
Pectora marmoribus, fulvo coma concolor auro;
Denique quid memorem singula? tota placet.
Tota placet Rossilla mihi formosa decensque;
Quodque magis placeat, non placet ipsa sibi.
14. ROSILLA ROS ILLA.
Ros est illa quidem sed frigore nempe gelatus;
Quis putet hoc flammas crescere rore meas?
Quam bene jungemur! nostro ros igne liquescet,
Et simul ardorem leniet iste meum.
15. AD ROSILLAM INEXORABILEM.
Ut labor atque labos, ut idem sunt arbor et arbos,
Sic cor esse tuum cos, mea vita, potest.
16. IN IMAGINEM ROSILLAE.
Sic ars sic nostram fecit natura Rosillam;
Sic frons, sic oculi, labra, genaeque nitent,
p.278
Me miserum quod non tam blandos aequat ocellos
Mente, nec hac forma pectora digna gerit.
Si manus in duro hanc sic, poneret aere Myronis,
Non foret effigies, ipsa Rosilla foret.
17. IN SUAM IMAGINEM.
En tibi me pictum, si sculptum poscis in aere,
Insculpas cordi me praecor ipsa tuo.
18. MORTIS INGENIUM.
Saepe vocat mortem, vivit tamen usque Merimnus.
Aulus amans vitae fata suprema subit.
Quam similis nostris mors est perversa puellis
Seu fugias, sequitur; sive sequare, fugit!
19. AD MORENIUM.
Qui te luce sacra solet exercere Moreni,
Improbus est, vincit nil tamen iste labor.
20. DE BIBULO FEBRICITANTE.
Febre laborabat Bibulus Medicosque videbat
De propulsanda curam agitare siti.
Vos, ait, infestam nostro de corpore febrim
Propulsate, sitim quid fuget ipse scio.
21. AD LECTOREM.
Si bona jungo malis laudem mihi candide Lector
Debebis, veniam si mala jungo bonis.
Haec mala sunt, isthaec paulo meliora, quid inde?
Si bona cuncta forent, non meliora forent.
22. AD AMICUM FATUO AMORIS
IGNE CORREPTUM.
Neglige Vulcanum; tecum domus igne peribit,
Urit amor pectus, neglige, salvus eris.
23. IN LENTULUM POETAM.
Lentulus averso componit carmina Phoebo,
Et trahit invitas ex Helicone Deas.
p.279
O medici, mediam misero pertundite venam,
Nam quae vena fluit vatibus illa deest.
24. OCCASIO.
AD ANOLBUM CALVUM.
Non tibi defuerat peccandi Occasio, nec tu
Illi defueras; estis, Anolbe, pares.
25. AD PRISCUM SENEM.
Esse quid hoc dicam lautae quod more juventae
Spargis odorato pulvere, Prisce, comas?
Res mira et nova res canis simulare juventam
Te canum, canus ne videar, facis.
26. VULCANUS IN CORNU.
Tanta ferox fecit Vulcano cornua Mavors,
Cornibus includi possit ut ipse suis.
27. AVARI CUIUSDAM
EPITAPHIUM.
Hic situs est, qui cum per pharmaca vivere posset,
Parceret ut nummis; maluit ipse mori:
Nunc reor optaret vitam, si scire liceret
Impensas tantas funeris esse sui.
26. AD AMICUM QUENDAM AD
ROMANA SACRA TRANSEUNTEM.
Nunc mihi post nullos olim dilecte sodales,
Quo mihi non toto carior orbe fuit:
Foedus amicitiae dissolvo denique nostrae.
Hanc habeat metam denique noster amor.
Sed neque fallo fidem; dixi: Babylonius amnis
Cum fluet in Tibrim, finis amoris erit.
Factum est: Ausonii Euphrates se miscuit undis
Tibris, et est Babylon Roma quod ante fuit.
p.280
29. MERCATORIS CUJUSDAM
EPITAPHIUM.
Creditor ignoscat, cedo mundoque foroque,
Non nisi naturae debita solvo meae.
30. DIVES MORIENS.
Omnia rellinquo, fortunae rebus abundans
Et nullo obstrictus nomine cedo bonis.
31. AD CAECILIANUM.
An constare putem cunctos tibi nescio sensus,
Hoc scio, non audis, Coeciliane, bene.
32. AD HARPALUM FUREM.
Quam tibi naturam furti malus indidit usus
Expellat furca lictor, non, credo, recurret.
33. IN LUCILIUM.
Ostendisse novas antiquis vatibus undas
Bellerophontaei dicitur unguis equi.
Hic proprios rodit, cum versum parturit, ungues.
Vix Aganippaeas hic dabit unguis aquas.
34. INFELIX EX FELICE.
In sola constans sors est levitate, sed eheu!
Quam fuit hac nobis in levitate gravis?
35. FELIX EX INFELICE.
Spes mutata metu est, bona spes non fallit, at ipsum
Dum modo me pergat fallere, malo metum.
36. AD MATHONEM.
Stultos esse, Matho, putas Poetas;
Ten' censere ita posse de Poetis,
Qui stultus, Matho, nec tamen Poeta es?
p.281
37. AD PONTICUM PHILAUTUM.
Qui tibi tam turpi tibi te submittis inepto,
Credere non possum, Pontice, te quod ames.
38. LESBIAE EPITAPHIUM.
Hoc tegitur tumulo tandemque supina quiescit
Lesbia, cui motu nil prius ante fuit.
Tellurem huic facilem juvenes optate levemque,
Semper enim facilis viva levisque fuit.
39. AD MACHIAVELLUM.
Scriptores laudantur ab his, culpantur ab illis.
Non habet hoc in te, Machiavelle, locum.
Te culpat quicunque probat, quas disseris, artes
Discere, Doctorem dissimulare, juvat.
Si laudem scriptis quaesisti, falleris; horum
Laudator rarus, multus Amator erit.
40. AD EUNDEM.
Non tu solus eras, illas qui nosceret artes,
Sed qui vulgaret tam bene primus eras.
Quod tu vulgasti dudum placet atque placebit;
Sed quod vulgasti displicuisse potest.
41. AD COTTAM.
Pauper eras nuper, diti jam Conjuge gaudes;
Haec tibi ducta animos. divitiasque dedit.
Jamque superbus opes jactas et cornua tollis,
Nemo nisi conjux haec tibi, Cotta, dedit.
42. LACRYMAE AMANTUM.
Gaudet amor lacrymas similem sibi gignere prolem:
Ex oculo in pectus hae, velut ille, cadunt.
43. IN AULUM.
Res tibi curta domi est, aliorum fercula capras,
Quodque domi non est te fugat, Aule, domo.
p.282
43. IN EUNDEM.
Quod nemo socium te domi visit tuae,
Humanitas est, Aule, non superbia.
44. AD PONTIFICIOS.
Ungitis in stygio torrendos igne; quid hoc est?
Oleumne flammis addere?
45. ALIQUID EX NIHILO.
AD NAEVOLUM.
Nobilitas nihil est, aliquid tua propria virtus.
Sic aliquid numerus, Naevole, ciphra nihil.
Junge ciphram numero, decies geminabitur ille.
Virtuti adde genus nobile, major erit.
46. IN LABIENUM SUBITO
DITESCENTEM.
Dives es, agnosco Labiene, ex paupere Dives;
Imo ex pauperibus dives es innumeris.
47. CHIROMANTIA.
Ingenium, mores, virtutes, crimina, fata
Manus docere praedicant.
E manibus Virtus, nisi Martia, nulla videtur
Et sola liberalitas.
48. IN FLORAM.
An si et argento tempus venale vel auro
Nescio; sed noctes vendere Flora solet.
49. DE HERMO ET PHYLLIDE
NOVIS CONJUGIBUS.
Et prodesse solent et delectare mariti:
Phyllis, cum thalamos ingrederetur, ait.
Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci.
Phyllida dum misere verberat, Hermus ait.
p.283
50. IN ACERRAM.
Gratus, Acerra, tibi est quisquis cum munere venit,
Sed solet exosus parcus abire cliens.
Latronis latro est fur furis amicus; avarum
Nemo hominum prorsus sed nec avarus amat.
51. EPIGRAMMATICI.
Nos quoties nihil est quod agamus, carpere pravos
Aggredimur mores, sic quoque nil agimus.
52. AD AMICUM QUONDAM.
Hei mihi quis nunc es? quantum mutatus ab illo
Tempore, quod fato junxit utrumque pari?
Quo toties jurata fides candorque recessit?
Quo desiderium fugit amorque mei?
Jamne ferox a sorte favente superbia crescit?
Et veterem sensim spernit amicitiam?
Fortunae ne fide precor: per munera fallit.
Unaque distribuit, surripit una manus.
Quos tribuit titulos nimio tibi vendidit: hos tu
Redde Deae, mentem reddat ut illa tibi.
53. VIRTUS.
Ipsa sibi est Virtus pretium et pulcherrima merces;
Hinc alio virtus munere, credo, caret.
54. AD ZOILUM.
Carmina cur solus mala tu mea, Zoile, dicis?
Non mea te dicunt carmina sola malum.
55. PATIENTIA VICTRIX.
EMBLEMATICUM.
Irritata diu patientia denique pugnat,
Et victrix quoties denique pugnat, abit,
Bella movent aquilae cygnis; confidite cygni:
Hoc genus armigerum desiit esse Jovis.
p.284
Surge obverte animos et robur, Apollinis ales.
Si qua fides, Aquilam saepe triumphat olor.
Cygni ipsi non incipiunt pugnam sed et aquilam
si inceperit defendentes se vincunt. Aristot.
56. DIONYSIUS CORINTHI.
Rex olim regni dejectus sorte puellis.
Imperat: imperii quam male cedit amor?
57. FAMA MULIERUM.
Foemina laudantis praeconia quaerere famae
Parce, juvat solos fama decetque Viros.
Ut bona sit castis nocet innotescere fama;
Implevit lenae saepius illa vicem.
Fama igitur castae quae conjugis optima? nulla,
Esse velut conjux optima nulla solet.
58. AD POLLAM SPONSAM.
Non forma sed dote places; dedit hactenus esse
Forma rei; formam res tibi, Polla, dedit.
59. AD OTTONEM CHIROMANTEM.
Sola Dei manus est quae nos et nostra gubernat;
Non est in nostra mors neque vita manu;
Quae nos ergo manent cum discere fata laboras,
Inspice divinam si potes, Otto, manum.
60. CORNELIUS anagr. CORNU SILE.
Cornua ferre grave est, efferre haec cornua pejus,
Ne clament alii, si sapis ipse sile.
61. MUNDUM NON ESSE AETERNUM.
AD PERIPATETICOS.
Quod caret alterna requie durabile non est.
Hac requie coelum, flumina et astra carent.
p.285
62. PRODIGUS ET AVARUS.
Prodigus insano gaudet sua perdere luxu;
O miseri quorum gaudia crimen habent!
Ut corradat opes tristis se torquet avarus,
Bis miseri quorum crux quoque crimen habet.
63. MULIER BARBATA AMSTELODAMI
ANNO 1668.
Cotta in foemineo barbam cum cerneret ore,
Naturae iratus talia dicta dedit:
Foemina jam rapuit vultus insignia nostri,
Restat ut haec etiam cornua nostra gerat.
64. AD JULIUM CAESAREM PERPETUUM
DICTATOREM.
Ventum ad supremum est, sed et in suprema potestas
Est Jovis et contra nil valet una Venus.
Solus es, imperium solus Romamque tenebis,
At non qui cupiet talia solus eris.
Parce tamen madidas Romano sanguine lauros.
Parce triumphatos tot memorare Duces.
Invidiam laus ista parit non terret Olympum.
Quod poterit lauros spernere fulmen habet.
65. IN NERONEM.
Sanguinis humani cupidissimus iste, videtur
Sanguinis humani nil habuisse Nero.
66. IN MORTEM EJUSDEM.
Se quoque post alios properato funere tollit;
Fecerat hoc melius deteriusque nihil.
67. IN COECILIUM PHILAUTUM.
Plus aliis de te quam tu tibi credere noli,
Coecilius secum, cum malus audit, ait.
p.286
68. ULTIMA TEMPORA.
Praevalet ambitio, cessat dilectio; regnat
Multus honoris amor, nullus amoris honor.
69. ANTIQUA VIRTUS.
AD LIBURNICUM.
Cura prior bonis ut fieri, Liburnice, possis
Sit tua, posterior doctus ut esse queas.
Doctior est lux posterior, docet illa priorem,
Sed prior est melior posteriore dies.
70. IN QUINTUM JUDICEM.
Non opus esse reo verbis res quando loquuntur,
Dum reus insinuat munera, Quintus ait.
71. TYCHONIS EPITAPHIUM.
Exilio felix et raro nomine notus,
Hic jaceo patriae crimen honorque meae.
Coelitus orta mei potior pars reddita coelo est;
Fama quoque ex astris venit, ad astra redit.
72. IN PONTILIANUM POETAM.
Te proprio nuper laudasti carmine, laudo;
Metiris pede te, Pontiliane, tuo.
75. ALSTEDIUS anag. SEDULITAS.
Quae tibi debetur, monstrasti nomine laudem;
Nam doctis sola sedulitate places.
74. PRIVILEGIUM ANOLBI.
Nuper vulgato cautum est diplomate; libros
Ne quis te praeter vendat, Anolbe, tuos.
Quo vendi prohibentur habes diploma; quid inde?
Nunc opus est alio quo jubeantur emi.
p.287
75. DE UNCTIONE EXTREMA.
AD CLERICOS ROMANENSES.
Nitimini meritis, morientes ungitis artus,
Vos oleum vere perditis atque operam.
76. AMICITIA.
AD CLARISSIMUM VIRUM
M. AURELIUM BENZONIUM
Ecclesiast. Tytstedensem,
AMICUM INTEGERRIMUM.
Constentes adversa probat fortuna sodales,
Nulla satis laeto tempore certa fides.
Sorte premente fides paret indubitabilis; opto
De nostra dubites semper, Amice, fide.
77. IN ORDINEM EQUESTREM
ELEPHANT.
IN DANIA.
Jam pridem in coelis Ariesque Caperque micabant;
Bos, Leo, Centaurus, Pegasus, Ursa, Canis.
Unus adhuc Elephas deerat dignissimus astris.
Hunc quoque dum regni vult decus esse sui
Elige qua cupias coeli regione micare
Quamque voles sedem, Jupiteri inquit, habe.
Emissis Elephas oculis infraque supraque
Lumina supremi nil moror axis, ait.
Heroum potiora mihi sunt pectora coelo,
Hoc tantum inferior pulchrius orbis habet,
Pro Jove CHRISTIANUM, pro stellis eligo Danos
Sarcina magnanimis digna futura Viris.
Hic titulus Virtutis ero, neque luce carebo:
Pectora sunt stellis haec quoque clara suis.
78. ELEPHAS DANICUS.
Vos quotcunque micatis inter astra,
Vestro quadrupedes honore laeti
p.288
Aequo nos animo videte, nostram
Nec nobis nimis invidete sortem.
Dederunt bona fata quod meremur:
Vobis sidera dent propinqua lucem.
Lucem sideribus dedisse nostrum est.
79. Ad illustrem et Magnificum Heroem
JOHANNEM CHRISTOPHORUM
A KÖRBITS,
Regni Mareschallum, Intimum Reg. Cons.
etc. etc. etc.
Post exantlatos per tot jam lustra labores,
Post tot gesta domi munera totque foris,
Quam bene CHRISTIANUS, KORBIZI Magne, videtur,
Te dum consoluit, consuluisse sibi.
80. AD GENEROSISSIMUM
Dn. CHRISTOPHORUM
LINDENOVIUM,
Regium in aula Britannica Legat. extraord.
Anno 1670.
Secus Danorum flosque gentis inclytae
Prudens diserte Regis Interpres tui:
Dum Te studentem patriae rebus foris
Britonum moratur aula jam necessitas
Seu laeva seu secunda nos domum trahit.
Tibique sed non ultimum dicit vale
Tibi tuisque debitor virtutibus
Semper futurus nec tamen nomen malum
H. H.
p.289
81. Ad Fortunam.
DE GENEROSISSIMO ET VIRTUTE AC
LITERIS NOBILISSIMO
Dn. JANO ROSAECRANTZIO,
Cancell. 'Consiliar. Praefecto Niburgensi, etc.
O quam vetustas credidit coli dignam
Dominamque dixit arbitramque terrarum,
Aliquando tandem taedeat Deam famae
Adeo invenustae putidique tumoris,
Quo teste nil non impetu facis coeco,
Bonis iniqua, nil merentibus larga.
Hunc ut refutes, JANUS ille tot retro
Genus Deorum, stirpis inclytae sanguis
Virtutis aedes et decus Camaenarum,
Ipsi DEO placere suetus et Regi,
Quod literis virtutibusque debetur,
Generique tot jam seculis perennanti,
Te non vetante praemium ferat felix.
Honoribusque quot meretur illustris
Nomen perenni tradat inclytum famae.
Hoc quod rogamus ipsa te rogat Virtus,
Hoc literarum praesides vovent Divae.
His, Diva, si libenter annues votis,
Precesque non immitis audies nostras;
Aliquando tandem desines male audire.
82. NOBILISSIMO DOMINO
CASPARO SCHÖLERO
REGIAE MAJEST. A SECRETIS.
Jam tandem Fortuna sapit, jam coeca videri
Desinit et meritis quo decet ore favet.
Erigitur digno sese SCHOELERUS honore,
Et stadium Virtus quod nova currat habet.
p.290
Perge tuis, Fortuna, bonis meliorque perenna;
Sic poteris laudi consuluisse tuae.
Tuque tua pariter virtute, Vir inclyte, perge;
Sic poteris nostris consuluisse bonis.
Jam Secreta tui sic tractas Regis et aulae;
Notius ut nostro te sit in orbe nihil.
83. POETARUM FUROR,
AD ANOLBUM.
Qui nisi mente furas, Phoebi tibi templa patere
Credis, Anolbe, furis; nec tamen illa patent.
84. POESEOS UTILITAS,
EMBLEMATICUM
Pingatur corpus Soli obversum longa a tergo umbra.
Gloria virtutem comitori corpus ut umbra,
Si tamen irradiet corpus Apollo, solet.
85. ABSTINENTIA.
Quae bona sunt nimium nulli potuere placere.
Est Virtus placitis abstinuisse malis.
86. AD ROSSILLAM.
Quale quod accendit de Solis lumine vitrum,
Tales sunt oculi, pulchra Rosilla, mei:
Hos per in arentes penetrat tua flamma medullas,
Cum video Solem te, mea vita, meum.
87. VIRTUS PLATONICA.
Si posset Virtus, inquit Plato, nuda videri;
Mirus in hanc hominum conciperetur amor.
Nuda satis nostro spectatur tempore virtus.
Cur? quia virtutis tam modo friget amor.
88. IN FOEMINAM CORNUTAM
LONDINI IN ANGLIA VISAM. ANNO 1670.
Vidimus his oculis cornutam vidimus Anglam,
Nil Anglus quod nunc jure queratur habet.
p.291
Si nequeant teneri tot cornua ferre mariti,
Ipsa onus hoc uxor, quod facit ipso, feret.
89. AD GALLAM.
Te speculum bene Galla refert, cur? exhibet umbram
Formosam, speculum te male, Galla, refert.
Nec bene nec male te referens, umbramque per umbram
Dissimulans speculum tu bene, Galla, refers.
90. AD ARCHIMEDEM
SIRACUSANUM.
Occidis in tenui dum pingis pulvere, vitae
Ultima mors vere linea facta tuae est.
91. IN HARPALUM.
Quam pulchrum est digitis monstrari et dicier hic est
Harpalus, ad furcam cum raperetur, ait.
91. INCENDIUM LONDINENSE.
Londiniae turres eductaque culmina coelo,
Illustris famae Pieridumque labor
Stabant attoniti nova ceu miracula mundi,
Nec quo jam ulterius progrederentur erat.
Invidiam meruere Deum; crudelis habenas
Laxat et immisso Mulciber igne furit,
Et furit et saevit, donec jam denique fessus
Majus opus vidit viribus esse suis.
Nil agis, indomitae jam desine Mulciber irae;
Nil agis, invidiae contrahe fraena tuae.
Magnificam delere paras et corrigis urbem:
Clarius e flammis erigit illa caput.
93. LINGUA ANGLICANA.
Perfectam Veneris faciem picturus Apelles
Virgineos tota legit in urbe greges.
p.292
Quicquid in electis pulchrum vel amabile formis
Repperit, in Paphiae transtulit ora Deae.
Excessit nova forma modum: se pluribus una
Debuit, at cunctis pulchrior una fuit.
Effigies Veneris, quam sic collegit Apelles,
Effigies linguae est illa, Britanne, tuae.
94. APELLIS EPITAPHIUM.
Qui simulare ipsam callebat imagine vitam,
Mortuus est neque jam scit simulare necem.
95. ALEXANDRI MAGNI.
Angustus mihi mundus erat, nec ferre priorem,
Nec potui mecum vivus habere parem.
Contrahit ambitio tenui se clausa sepulchro:
Nunc hic Alexandris mille jacere licet.
96. CAESARIS ET POMPEII.
Ferre parem nequiit Magnus, Caesarve priorem,
Morte pares facti, sed tamen ille prior.
97. DUCIS ALBANI.
Sustulit hunc nimios dum mors invidit honores:
Saevitiam vinci non tulit illa suam.
98. CATHARINAE DE MEDICIS.
Nominis omen amans me Gallia tota colebas,
Expectans longis pharmaca grata malis.
Spes tua falsa fuit: mea te medicina peremit,
Nil praeter venas docta secare tuas.
99. LEGATI REGII IN ITINERE MORTUI.
Sanctus eram, nulli quicquam in me jure licebat.
Mors rudis hinc alium me jubet ire viam.
100. AD ATTALUM.
Te Solem blandita suum vocat, Attale, conjux,
Non potes hanc Lunam jure vocare tuam.
Nempe tibi inconstans est plus satis, Attale, verum
Impleri ex alio Pontia Sole solet.
p.293
101. THOMAE MORI
EPITAPHIUM.
Mori memento quisquis hunc tumulum vides.
Ille ille gentis tanta lux Britannicae,
Columenque voxque civium, Regis manus
Et purpuratorum alpha Morus Praesidum,
Charitum voluptas, dulce Musarum decus,
Virtutis ara, terminus constantiae,
Virque omnium, dum vixit, integerrimus,
Hic ille Morus ille divisus jacet
Irae furentis immolatus Principis.
Poena quid ista fecerit dignum rogas?
Age arrige aures: ipse quamvis mortuus
Tibi dicit ipse, nempe quid dicit? nihil.
102. IN CHORUM SACRUM
Clarissimi M. THOMAE KINGO,
EPISCOPI FYONENSIS.
Dania tolle caput, reliquis accepta remitte
Gentibus, et laudes noscere disce tuas;
Disce peregrinae fastum contemnere linguae.
Ut placeas aliis, disce placere tibi.
Ne dubita; qua terra patet tua lingua placebit,
Musaque jam summo docta placere Deo.
Muneris hoc KINGO debes, hoc vindice nomen.
Sperat et aeternum Danica Musa decus.
Dum pia vota canit, vocem dum mittit ad astra,
Ecce simul linguam tollit ad astra tuam.
103. IN EJUSDEM ENCOMIUM ARCIS
CRONEBURG.
Cronaeburgiacas ornavit laudibus arces
Kingius, ingenii non sine laude sui.
Quam celebrent Vates, non altera dignior arx est;
Dignior hoc nemo qui celebraret erat.
p.294
104. AD PHILOSOPHUM.
Sperandum adversis metuendum, ais, esse secundis.
Hoc sperare metum, spem metuisse foret.
105. AD DAMIANUM CALVUM.
Nunc lubet o mores! o tempora dicere, mores.
Cum, Damiane, tuos tempora cerno tua.
106. AD MONACHOS.
Quare capillos caeditis fraterculi?
Ne sponte, credo, defluant.
107. MISSA.
Quis missam fugiat negetque sacram?
Fecit Christus Apostolique misssam.
108. AD NAEVOLUM GRAMMATICUM
SCORTATOREM.
Dic quaecunque putas levibus dicenda puellis;
Duc quacunque licet vel placet ire via:
Fac quaecunque jubet fieri vesana libido;
Denique ne fallat regula, Naevole, Fer.
109. AD MAECENATEM.
Te cecinit Flaccus, tu mentem animosque dedisti,
Munere tu Flacci vivis, et ille tuo.
110. AD MARCUM CONCIONATOREM
BENE DOCENTEM MALE VIVENTEM.
Facundo nos ore doces facienda, nec ipse
Quae tam facundo praecipis ore facis.
Salvificae fidei similis mihi, Marce, videris;
In coelum haec ducit non tamen ipsa venit.
111. IN HISTORIAM POETARUM
LATINORUM
Celeberrimi D. OLAI BORRICHII.
Orbis nobile sidus eruditi,
Vatum gloria, perge sic mederi;
p.295
(Nam nec hoc tuus abnuit Machaon)
Perge quot Latio leguntur ore
Vitam reddere mortuis Poetis.
Nec nullum tibi praemium laboris
Promittas, sciet orbis et diserto
Illud fima loquetur ore; Vates
Quod vivi tibi mortuique cedant.
Quot chartis memoras tuis Poetas,
Tot te, dignus es, ut canant Poetae.
112. ALEXANDER ET PHILIPPUS.
Virtuti via nulla tuae se, Magne, negabat.
Perfidiae sese nulla, Philippe, tuae.
113. IN CALANUM MENDACEM.
Cum loqueris falsis admisces vera, Calane,
Certa fides dictis constet ut inde tuis.
Ergo, Calane, nequis si semper dicere verum,
Ne fallas, semper te volo falsa loqui.
114. AMEN.
Quid sit Amen quaesitus Iber sic asserit: inde
Nomen habet; pueri nempe quod Amen ament.
115. DE EBRIETATE,
PONTII PASTORIS CONCIO.
Ebrietas vitium est, quo non damnosius ullum,
Hanc fugitote meae, Pontius inquit, oves.
Saepius ebrietas fecit mala plurima, multas
Praecipue caedes ebria turba facit.
Tempore Noachi fuit ebria terra, necique
Quotquot erant homines ebria terra dedit.
116. AVARUS.
Semper Avarus eget, semper vult plura, nec unquam
Quod vult, quod voluit forsan habere potest.
p.296
117. LIBERALIS ET AVARUS.
Non habet indignus quae munera cepit avarus,
Haec quoque quae bene dat munera largus habet.
118. IN EMMAM FUCATAM.
Mentito speculum vultu inspicis, exhibet umbram.
Mentitur speculum non tamen, Emma, tuum.
119. AD PROCLUM POETAM.
Si tua vis nunquam putrescere carmina, multo
Quae scribis condi carmina, Procle, sale.
Servat ab interitu sal conciliatque saporem;
Quae sale scripta carent quid meruere? piper.
120. AMICITIA.
Donec eris felix multos numerabis amicos,
Et felix, multos dum numerabis, eris.
121. AD PYTHAGORAM.
Quas alii laudes scribendo, legendo, loquendo,
Tibi tu tacendo comparas.
Jamque silens loqueris famae tamen ore, tuumque
Nunquam silet silentium.
122. DE EODEM.
Pythagorae par nulla datur facundia laudi;
Pythagoram digne vis celebrare? tace.
123. VIRI CUJUSDAM EXTRA PATRIAM
MORTUI
EPITAPHIUM.
Uxoris furias per mille pericula fugi,
Contigit hac misero denique sede quies.
Audeo nunc illam contemnere; sed precor o tu
Ne mea resciscat forte Megaera, tace.
124. GALLIA HODIERNA.
Dicta fuit quondam braccata, comata, togata,
Gallia, nunc dici tota sagata potest.
p.297
125. AD VIRUM DOCTISSIMUM polygraphon.
Plurima scripta orbi donas, Vir docte, sapisque,
Nil stolidus scribit Momus, et ille sapit.
126. AD LYCONEM DE CAMILLA.
Formosam lepidamque scitulamque
Dotatam minime tamen Camillam
Nos amare Lyco vetas? Camillae
Tanta est gratia corporis decorque,
Ut vel nuda viro queat placere.
127. AD RUFFUM.
Sors tua te ditem naturaque fecit avarum;
Quid tibi, Ruffe, precer? qualis es esse velis.
Divitiis homini nihil optem pejus avaro,
Nec quicquam diti pejus avaritia.
128. LALAGES EPITAPHIUM.
Hoc Lalage tumulo vitae pertaesa quiescit,
Nupta prius juveni, nupta deinde seni.
Infelix Lalage nulli bene juncta marito:
Vivere non potuit ille, nec iste mori.
129. PAUPER POETA.
Victurum Vates scribet nihil indigus auri.
Gignere sicut ager nil sine Sole potest.
130. MEUM ET TUUM BELLORUM CAUSAE.
AD POLITICUM.
Tolle meum atque tuum, sic bellun tollitur inquis.
Quomodo? cum tollant bella meum atque tuum?
131. PANEGYRICUS ATTALI.
Si mihi centenis resonarent vocibus ora,
Ipsaque me Clio Phocidis amne lavet,
Aut mihi Nestorei facundia suppetat oris,
Aut mihi fas magno cum Cicerone loqui;
p.298
Ore tuas digno nunquam tamen, Attale, dotes
Possem aut virtutes enumerare tuas,
Tanta tibi sane est virtutum copia? tantum
Laudandis polles dotibus? imo nihil.
132. GRAMMATICUS PHILAUTUS.
Tu bene fac, alter facito bene; Grammaticorum,
Personam, jubeam qua mihi, nemo docet.
113. AD OVENUM.
Quam vereor cito ne pereant tua carmina? mundum
Sunt qui stare diu postmodo posse negant.
134. IN LYCORIN JOCUS.
Se pacis dicit studiosam pulchra Lycoris,
Intestina tamen bella Lycoris amat.
135. AD PAULLUM ROMANUM
Pro patria fortissime occumbentem.
Aeternam meruit tua mors, fortissime, laudem,
Promeruit nullam laus tua, Paulle, necem.
16. FABULA TROJAE.
Regis proditor ille patriaeque,
Sed fortis tamen et pius Maroni,
Aeneas humeris tulit parentem?
Victores spoliavit ille Grajos?
Per hostes pedes ivit atque flammas?
Ad Ditem pedes ivit et redivit?
Ivit, sed pedibus Maronianis.
137. PARTES IN EUROPA.
Si concordia mentis atque linguae.
Laudatur merito et bonis probatur;
Cur non, cujus amat colitque linguam,
Germanum deceat favere Gallo?
138. STATUS IMPERII ROMANI 1672.
Quid vos iniquae Daedali calumniae
Consilia nostra lenta ignava carpitis?
p.299
Tantoque nos in patriae periculo
Coecos stupentes et vocatis plumbeos?
Germaniae libertas hercle est perdita
Perire si volentibus jam non licet.
139. GERMANIA.
Ditavi stolido Gallum Germania luxu;
Stultitiae poenas exigit ipse meae.
140. TURCARUM IMPERATOR.
Christicolas odiis discordia turbat et armis.
Perpetuo turbet! res agit illa meas.
141. IN PONTICUM.
Omnibus ingratum meritis te, Pontice, praestas,
Moribus his nulli, Pontice, gratus eris.
142. AD JOANNEM GEORGIUM
CHRISTOPHORUM
Sodalem jucundissimum, Carmen jocosum.
Jani, Christophori, Georgiique,
Fastis nomina sacra Christianis.
Uni nomina terna cur parentes
Donavere tibi? ter esse gnatum
Felicem cupiere, ter beatum.
Et nos et reliqui tui quotannis
Ter te vivere cogimus sodales.
Quandocunque vel hoc, vel hoc, vel illud
Nomen Jane redit diemque signat;
Tum nos e pedibus novem Dearum
Nostro vincula nectimus sodali.
Sed mollissima vincla, quaeque solus
Dignus nomine solvat hoc Lyaeus.
Tu pro more diem tuum coronas:
Quicquid Sequana Galla delicati,
Vel Rhenus melior, Nicerque, quicquid
Ad nos coerula per profunda misit
p.300
Ex Uva generosiore Baetis,
Una ponitur omnibusque mensa.
O factum bene perge, Jane, perge
Nobis vivere, vive ter quotannis
Nos semel tibi, quamlibet parentes
Tenaces nimium gemant parentes.
Si censum tamen atterit gravesque
Exhaurit loculos beata vita;
Non est haec tua culpa sed parentum,
Qui nomen tribuere sumtuosum.
143. Die Sonne, der Mond.
Sol regnat, sed Luna solet cornuta repleri;
Hinc sol nonnullis foemina, Luna vir est.
144. AETAS PARENTUM PEJOR AVIS etc.
Tam mala nostra aetas vix possit pejor ut esse.
Si qua fides pejor, quae tamen instat, erit.
Sit licet, at nostris erit hoc prudentior annis:
Jactabit proavi nomina nemo sui.
145. AENIGMA JOCOSUM
AD MARINUM.
Hominum genus nostris frequens in urbibus,
Nostros in usus coelitus missum genus,
Quo sine nec arcto viveres sub frigida,
Sed vel memor prioris innocentiae
Sincerus undique atque aperti pectoris.
Totus pateres, vel pellito cum Schyta
Indutus ires cruda Damae tergora
Aut quale victa tegmen assumsit fera
Tot ille notus fabulis Tyrinthius.
Hominum genus solers, peritum, callidum:
Cui non negaret cedere et palmam dare
Tegeaeus ipse, quamlibet doctissimus
Quodcunque furto, sed jocoso, condere.
Amans tamen diei non piceas gerit
p.301
Sed cereas tantum manus, vulgo licet
Jam trita sit multique splenis fabula.
Quod hoc genus Marine? dic si quid sapis,
Nec sub mamilla Davus ignava latet,
Repperimus, inquis, arrige huc aurem.
Rem acu.
146. AD LECTOREM.
Quae volvenda damus tibi carmina, Lector, eodem,
Quo nos consilio scripsimus ista, lege:
Non semper graviora juvant aut seria, tristem
Saepe leves animum restituere joci.
Indulget licitam dum mens sibi fessa quietem,
Et quod agas nihil est, hoc age, ne quid agas.
147. IN EUCLIONEM
CALCULO EXTINCTUM.
Tot ille arator jugerum,
Tantique messor horrei,
Opumque custos plurium
Quam Craesus ipse Lydius
Vel alter ille plumbeus
Ciboque dignus aureo
Judex iners Apollinis;
Ille ille jam tota satis
In urbe notus Euclio,
Dum desidet dum nummulis
Metitur annos aureis,
Dum secula optat Nestoris
Et secla sperat Nestoris,
Offensa risit Atropos,
Geminisque mox sororibus,
Quin, hunc ait, Diti damus,
Opibusque terra conditis
Vitam diemque reddimus.
Sic illa, plaudit utraque
p.302
Et hanc probat sententiam:
Audiverat suumque Mors
Adijecit atra calculum.
148. IN MORTEM TURENNI.
Tandem terribili Turennum turbine tactum
Teutoniae toties territa terra tegit.
Teuto triumphator Teuto tutela tuorum
Turenno tumulum tolle, trophaea tibi.
149. DE THOMA BARTHOLINO.
Quem loquitur praesens, nec postera nesciet aetas;
Barbara quo sese Danica regna negant.
Qui quicquid veteres pulchrum scivere novique,
Divina clausum pectoris aede tenet.
Cui Fortuna novi fastigia pandit honoris,
Datque suum meritis officiosa decus;
Tam magni celebrisque Viri qua fulget Apollo,
Nemo nequit laudes dicere, nemo potest.
150. IN CALENDAS JUNIAS
Anni 1676. et 1677. Danorum Victoriis
in mari Balthico nobilitatas,
Ductu Generosissimi Dni
NICOLAI JULII
Archithalassi, Equitis aurati etc.
Diem serenum candidum nobis diem
Fastisque dignum posterisque debitum,
Quo bis triumphum laeta vidit Dania,
Cur Suece criminaris et diem nigrum
Diem nefastum luridum diem vocas?
Cur huic diei tot tuorum funera
Victasque captivasque classes imputas?
Ignosce Suece Junio, namque hanc tibi
Non Junius sed JULIUS cladem dedit.
p.303
151. IN CALENDAS MAI et JUNI ANNI 1676.
JUNII et JULII ANNI 1677.
SVECIS INAUSPICATAS.
Infaustas nimium tibi calendas
Atratas nimis atque inauspicatas
Tandem, Suece, cavere disce luces.
Gothorum patriam satis potente
Firmam praesidio marique cinctam
Securus tumidusque possidebas.
Hac Majae pepulere te Calendae.
Terres Oceanum natante bello:
Nostris exitium minata regnis
Formidabilis illa classis instat.
Hanc perdunt tibi Juniae calendae.
Ausas per vetitum volare balthum
Et nostros prohibere commeatu
Frangunt disjiciunt feruntque puppes
Post annum quoque Juniae calendae.
Conatu tamen ultimo laboras
Et, cui vix similem paremve vidit
Nostri Nereus Arbiter profundi,
Nobis objicis ingerisque classem.
Hanc vincit quoque JULIUS fugatque
Et urit tibi Juliis calendis.
Post quartas tibi tam graves calendas
Si nondum resipis tibique parcis
Nec coelo petis a minante pacem,
Pares, Suece, prioribus futuras
Et nonas tibi comprecor calendas.
152. AD NICOLAUM JULIUM
Thalassiarch. Equ. Aurat. etc.
De Victoriis navalibus.
Dum Sueones, JULI balthi Neptune, triumphas
Captivasque facis nostra trophaea rates;
p.304
Non opus ut Romana tuas facundia laudes,
Pro rostris toties dicere sueta, canat.
Non opus ut meritas jactent tua classica lauros:
Devicti Sueones praedaque testis erunt.
Objiciunt oculis tua se praeconia nostris;
Cernimus in laudes rostra diserta tuas.
153. AD LECTOREM.
An bona sint noster quae carmina fudit Apollo
Nescio, quod nova sint, Lector amice, scio.
Omne novum pulchrum non arbitror esse bonumque,
Omne bonum tamen hoc tempore pene novum.
154. IN AVARUM PODAGRICUM.
Auget avaritiam dum vult abolere podagra,
Nec dolor alterius tollitur alter ope.
Proficit et verbis quoque parcere discit avarus:
Nam simul ac o pes! ingemit, optat opes.
155. LACTUCA.
Hospes apud Janum diverterat Otto Batavum,
Primaque lactucam mensa Batava dabat.
Otto ait: haec prisco claudebat tempore coenam.
Respondit Batavus: claudit et illa meam.
LIBRI TERTII
FINIS.
p.305
HAFNIA
ARCTIORE OBSIDIONE
LIBERATA: POEMATION.
Auctore
HENRICO HARDERO.
ANNO
MDCLX.
p.306
Fridericus Tertius Dei gratia Daniae Norvvagiae
VVandalorum Gotorumque Rex
Dux Sclesvici Holsatiae Stormariae
atque Ditmarsiae Comes per Oltenburg
atque Delmenhorst.
ANAGRAMMA.
Re vera Rex hic sublimes coelitus ortus
Numine dante trahit: quid Mars Leo fraude doloque et
Ira agis? erigitur Danorum gloria, Regi
Aucta suo, quo Pax adamata sedente virescet.
p.307
Cimbria, sanguinei miseranda palaestra Gradivi
Et Sueci praedantis amor, quam tristibus inde
Cladibus exhaustam deplorandisque rubentem
Caedibus, hinc reliquam nutanti vertice corpus
Expirasse animam prope feralemque relabi
Vidimus in tumulum, caput exere, collige laetae.
Si quid adhuc superest animae tibi, ponito lethi
Servitiique jugique metum: qua sospite vitam,
Qua pereunte tuae sperabas fata ruinae,
Portua salva manet; proh quantas sidera volvunt
Fatorum rerumque vices? en plena renasci
Cernitur Arctoi spes intermortua sceptri:
Si modo, quod Superi quod inevitabile nostris.
Creditur imperiis minitari Dania farum,
Hac hostis frueretur humo, metamque furorum
Addiderat reliquis furti solertia praedis,
Jam modo nulla fores, nulla premerere superstes
Parte tui alterius molem subitura Tyranni.
At nunc pacati monstrat primordia coeli
Haffnia salva tibi, neque solum certa salutis
Spes nitet, at justos rupti quoque foederis Ultrix
Orditur vindicta gradus, poenasque daturum
Deplorat sua fata scelus. mea Numina Musae
Dicite, sed quali mos decantare triumphos
Carmine, victrices quali post praelia laurus
Contextis hedera redimitae tempora sertis
Excipitis, Marti non succubuisse Sueco
Hic superasse fuit, non vinci vincere nobis,
Dicite quo majus nullum perjuria Poenis
Crebra dabant, quo non gravius cecinistis ad ipsa
Thebarum delubra nefas, violata Sueco
Foedera, perfractas horrendo crimine leges.
Arvaque Dana novis praedonum insessa maniplis
E repetita novis Sueonum Saelandica transtris
Littora frustratis portu, liceatque videre
p.308
Haffniam, et Haffniacis circumdare moenibus arma
Mox turpi cessura fuga, juvat auspice Phoebo
Laetius exacti passum meminisse laboris.
Viderat aeternam septem subjecta Trioni
Regna 'quieturo pacem admisisse Gradivo
Non satis humano satianda cruore Megaera;
Vix odii spes ulla super rigidique tumultus
Bellorum, non caedis erat nec sanguinis, ipsam
Regius amplexus firmarat et oscula pacem.
Impatiensque sui quo nunc. quo labimur, inquit?
Mene igitur placidos Danorum cernere saltus
Pacatumque solum, neque rubrum sanguine littus,
Nec satiaturo fauces Erebique measque
Postea Cimbrorum natitabunt pascua tabo?
Proh Erebique stygisque pudor! tulit arma cruenti
Martis in octavum generosa Batavia lustrum,
Tunc cum tela capi, cum signa ultricia contra
Tollere libertatis amor Patriaeque Deique
Et Tartessiaci cogunt fastidia fraeni
Indignum pertaesa jugum; bellare coacta
Ter denas potuit per nos Germania messes;
Quid memorem assiduo bellorum in pulvere Gallum,
Nunc sibi contiguum contra dum fortis Iberum
Arma movet, nunc Austriacas infestus in arces
Irruit, et Latias formidine concutit urbes,
Quaesitumque diu jam prima ab origine gentis
Imperii nomen titulique insignis honores
Et magis augusti quaerit moderamina sceptri,
Durat et hoc, nostri dum durat semina motus
Ambitio, bellum, nisi fors, dum fessus uterque
Ad nova sub dubia respirant praelia pace.
Tot poterunt alias dura inter praelia gentes.
Exercere meis producti fraudibus anni,
Danigenas unus? belli cunabula nuper
p.309
Qui vidit sit idem bellorum finis, et istis
Nil afflata juvent furiarum incendia terris?
En redit atque brevis leviuscula vulnera pugnae
Pax sanat, facies rerum prior, oppida cives,
Nauta fretum, pulsi repetunt sua rura Coloni,
Bellaque et innocuum ridet gens Rustica Martem.
Annus erat cum prima novi primordia belli
Daniacas premeret, solito sed mitius, urbes,
Annus erit vix ulla mei vestigia Martis
Pax superesse sinet: poterit, quo semina fruge
Uberiora ferat, requiescere terra videri.
Ergone in exilium feror? Ergo Polonica rursus
Vastata et tantis jam pridem cladibus arva
Dilacerata petam? vix est locus ullus in illa
Vulneribus cladique super, sic Dana relinquam
Oppida, sic crudis deformes caedibus Urbes.
Dixit et ardenti pectus stimulata furore
Murmurat incultum, certe tentare novisque
Orbis hyperborei miscere tumultibus axes
Mente sedet, nec se tanta in certamina solam
Suffecisse putat, comitem conatibus ardet
Addere Thisiphonem sociosque adhibere colubros;
Protinus induta terrarum mole sub umbras
Lapsa venit, stygiasque gradum molitur ad undas,
Vix ubi Taenarii propius devenerat antri
Ad fauces, quaesita ruit soror ecce vocanti
Obvia Thisiphone, nigris examina pone
Attrahit ordinibus furiarum: ibi prima sequentum
Ambitio, fallaxque dolus, gaudensque suorum
Sanguine proditio, sequitur blasphema furorem
Spretrix impietas Superum, vox effera fandi.
Qua venit illa gradum referunt rectumque pudorque,
Et cedunt non sponte via refugoque pavore
Relligio, Divumque metus, sinceraque vera
p.310
Cum probitate fides, at fraus tegit improba semper
Proditioque furorque latus, foedusque fidemque
Dedocet ex alia sequitur quae parte libido
Regnandi atque animos sceleratis excitat ausis.
Incipit atra Soror manibusque innexa profatur:
Hac, Germana, tenus Stygii decreta parentis
Sola super terras obeo, jussosque furores
Exsequor et dirae studiis contraria Pacis;
Hoc quodcunque madent campi, quod stagna colorem
Erubuere suum, veniant quod crebra sub umbras
Funera et innumeris epulentur caedibus hydri,
Qua licet effeci, mea sunt insignia quicquid
Triste furens odii stimulis admisit Enyo.
At modo (fabor enim) nimio sudore fatiscunt
Colla fatigataeque manus, primusque relanguet
Impetus, et solito vetitos spumare veneno
Angues aequanimis mortalibus astra soporant.
Huc dum vincenti credor decedere paci
Tantisper venio, neque vi superante coactae
Pellimur optatis Arctoi sedibus orbis,
Sed magis exhaustus dum vires colligat anguis
Dum liceat fraudumque modos pensare novisque
Insidiis aperire vias, ad vestra revertor
Tecta, sed ut superas repetam cumulatior auras;
Pax nostro subit illa bono, sed figere sedem
Ne queat et pulsis violentior imperet armis
Nos ea cura manet, tu cui, Soror, integra totis
Fervet adhuc rabies venis, circumque resultant
Pectora Tartareo pleni de fonte Colubri,
Nunc socias conjunge manus, conjunctior hostem
Vis abigat, redeant temerato foedere bella,
Nec fidei sit vera fides, cessantia Cimber
Vel Sueones nobis moveant ductricibus arma.
Ecquid iners horres? res o insueta! cruore
Quae consanguineo crevit quem patrius ensis
p.311
Vel dederint fratres, bello committere gentem
Cognatosque timet Reges, non territa quondam
Saeva Thyesteae spectasti fercula mensae,
Non Agamemnonios inter bacchata penates
Alterna timide lusisti caede, nec ipsae
Viderunt trepidam grassari in funera Thebae.
Quo novus iste metus? si, quae commisimus unquam,
Criminibus majora paro, minus ergo relictum
Est animi? sed si qua fides non invia coeptis
Semita pandit iter, quod si minus apta videtur
Cimbria fallaci studio intemerata, Sueci
Dant aditus, avidae conjuncta potentia dextrae
Pronior in scelus est, si turba pedissequa, si quid
Tam facilis gemini potis est occasio sceptri,
Omnia quo cupias jam jam concussa tumultu
Ingentique novis impleta motibus Arcto
Nostra cruentatos cernemus gaudia campos.
Mota Soror cunctata licet tamen ibimus, inquit,
Ibimus, admissae certum interrumpere regnis
Pacis opus, flagris iterum Bellona cruentis
Addat hyperboreis animos in funera turmis.
Finierant. superas incaestat protinus auras
Atra cohors, cunctas furiarum examine longo
Pone trahit comites, sed qua scelus inchoet aula
Sueca placet, subeunt tacitae Ducibusque Ducumque
Persuadent Regi sese tacitumque venenum
Insinuant, dirum coquitur scelus, impia quid non
Criminis ambitio mortalia pectora cogat
Imperiique sitis pulsoque pudore libido?
Protinus infestis belli septentrio signis
Horruit, ac moestis Euri mugitibus ingens
Spiravere nefas, neque vanae praescia curae
Suspicio ambiguae turbabat gaudia pacis.
p.312
Quin etiam fati superos documenta dedisse
Pejoris manifesta fides, et Numinis irae
Attonito variis orbi patuere figuris:
Collisae per inane acies, visaeque cruentum
Ad bellum aeriae terris praeludere pugnae,
Ignotos ululasse sonos, magnisque relatum
Stragibus evulsas imis e sedibus undas
In terras agitasse Tethyn, mutasse colorem.
Nereus et tantas visus sensisse ruinas.
Perdiderat sextum interea sextumque novarat
Luna jubar, canis albentia frugibus arva
Non nisi languenti torrebat Sirius aestu,
In nova jam falces acuebant arva coloni,
Arva, quibus miseras bellorum explere ruinas
Spes erat et laeta, strepitu cessante Gradivi,
Pace frui: festis pariter cum civibus urbes
Alma revertentis sperabant commoda pacis.
Iamque vacaturos pacatis hostibus agros
Cimbrorum Fyonumque, aut mox audire relictas
Agminibus Sueonum terras et classibus undas
Regia crediderat Dani caput Hafnia regni:
Fallaces hominum mentes! Suecus hei mihi Suecus
Rursus adest rursus solitis Saelandia signis
Obruitur, nec fama tulit rem praevia, sed qua
Fama die retulit muri videre reversos
Haffniaci, stant castra solo, stant aequore puppes.
O Patria, o Regum domus, Haffnia, et inclyta Martis
Moenia Cimbrorum studio! vos fraudibus hostis
Ut premat? ut tantas veniat securus in arces
Perfidus et rupti pretium diadema reportet
Foederis, addictus sceleri permittet Olympus?
Tanta parent impune? Deus, Deus ultor in ipsum
p.313
Vertat ut Authorem sceleris scelus, Haffnia constet.
Quid tibi tunc FREDERICE animi cum fervere late
Hostiles hinc inde globos passimque vagari
Arva per Haffniacis adeo confinia sulcis
Inspiceres, animis vulgi trepidantibus omni
Vita salus sceptrumque, nefas! dubitabile nutu?
Et classis nec miles erat, quis pace reversa
Arma, quis aequoreas pacato alat aequore pinus?
Nuda caput regni muris, munimina, vallus
Non erat, infirmo non propugnacula vallo.
Quid nisi qua virtus sese generosa prementi
Prodere Majestate solet? regalis iniquo
Nescia mens durae frangi molimine sortis.
Sic quoque palma, ferunt, hoc celsior exit in auras
Aethereas, quanto gravius molitur ad imam
Flectere pondus humum, pressoque cacumine nuda
Fortior adverso sumit de robore vires.
Aut, veluti, rapido fertur qui flumine, torrens,
Si sude vel densis aditus praecludere glebis
Aut alia solitos remorari parte meatus
Aggrediare, furit, solitaque potentior ira
Aut aliud sibi quaerit iter, segetesque gregesque
Pascuaque et virides involvit flumine campos.
Aut, obstructa manu rumpens obstacula, sese
Colligit in veteres fracto sufflamine cursus.
Sic tua non alio potius se tempore virtus
Gavisa est dubia quum rerum sorte probari,
Plebs pavet incoeptoque haeret, spes nulla salutis.
Rex animos, quod Regis erat, trepidantibus addit,
Stat vires adhibere omnes, stat moenibus hostem
Arcere et nullis caput eripuisse periclis.
Nulla mora est; jussi subeunt palatia cives
Corda metu tremuli, nisi cum causaeque Deique
Et Regis meminisse subit, tunc ille verenda
p.314
Majestate gravis pavidos confirmat, in omni
Mutatum sedet ore nihil, frons Martia, verum
Laeta parum facies, mista sed nobilis ira.
Qualis in Alcidis se miscuit ira rubore
Vultibus ad jussus mandantis iniqua Tyranni.
Tum licet aspectu solo facundus et acres.
Inspirans vel vultu animos Regalia digno
Laxans ora sono mentes trepidantibus ingenti
Inflammat Martis studio: Quo fata morentur
Nostra loco spectatis, ait, quas sidera nunquam
Plus semel Arctois liquet immisisse tiaris,
Nunc agitat fortuna vices, si mascula Patrum
Pectora degeneri libeat mutare timore.
Nam non Ausoniis extorris Cimber in oris
Romulidum jam strage calet, non proxima Rheno
Arva domat, neque contigui perjuria Sveci
Ultura gerit arma manu. nunc indiget omni
Ad proprium virtute decus, quibus iste saluti
Militet et famae fervor generosus, habemus
Bella domi et Regni grassantem in viscera Martem.
Quis tamen o Superi nasci tam grande putaret
Posse nefas sanctoque dari pro foedere bellum?
Auximus hostiles titulos; accesserat illis,
Mens meminisse horret, flos Cimbri Scandia Regni,
Cessit Halandus ager, cessit Blekingia, cessit
Fertilis, assiduus quam pulsat fluctus, Huena,
Illaque vicini Bornholmia gemma profundi.
Quid loca commemorem boreali evulsa coronae,
Tronthemii juga longa, et inexsuperabile Marti
Bahusium, quid mille viros? tum constitit illo
Pax pretio, adverso cum pugnaremus Olympo,
Cum superas elementa minas certamine nobis
Hostis et invictas coelorum opponeret iras.
Nunc facies mutata poli est, tantaeque refugit
Perfidiae comes esse Deus, dum foederis isti
p.315
Et pacis violator adest. abducta refigit
Signa Suecus, repetit quos nondum liquerat agros.
Mens pacare fuit; majore Cupidine Regni
Imperiique siti juratum frangere foedus
Pro nihilo, dum regnet, habet, corradere Cimbri
Quod superest parat imperii, perjuraque cinctus
Arma redit, primoque favet fortuna furori:
Est spolium Saelandus ager, si Portua nostra
Prodita pigritie spem consummaverit hostis,
Servum erimus Dani nomen contemptaque Patrum
Posteritas vitio raptos transcribet honores.
At si Majorum dignus Virtutibus ardor
Opponat generosum animum, Pax prodiga nostro
Rumpitur illa bono, jam, quas amisimus urbes,
Quod liceat justo velut ante requirere Marte,
Damnosi fecit violator foederis hostis,
Sed neque, ne simili coalescat foedere rursus
Noxia pax, aliud quam praelia spirat, et arma
Hostis atrox nulla promisit lege pacisci,
Sceptra petit, gemini pendet spes integra sceptri.
A vestra virtute, viri, vos illa Parentum
Gloria, quosque olim Cimbrorum sceptra tuentes
Per seriem numeratis, avi, vos Regia pubes
Danaque posteritas, ne tantum vestra relinquant
Dedecus arma, rogant, ne libera colla nefandum
Servitii patiantur onus, magnoque Parentum
Nomine progenies infelix excidat haeres.
Et virtus hoc Dana potest: circumdata vallo
Urbs fragili, putribus vix propugnacula glebis
Exigua munita manu quod spernere tantas
Sustineat vires, fors digna videbitur hosti
Risu materies. sed enim quid parvula possit
Fida manus, quid nixa Deo fiducia, cives
Exemplo monstrate mei. munimina nulla
Exceptura patent profugos, ne Scandia muris
p.316
Nos caperet tuitura suis pax illa dabatur;
Haffnia quae petitur superest, pro moenibus illam
Vestra fides animique tegant, quin jungite dextras
Et Martem spirate animis, pugnabit Olympi
Pro causa meliore favor, prius ardua nobis
Sidera, nunc sceleri contraria sentiet hostis.
Nec tamen humanis, nisi spes est vana, caremus
Subsidiis, abiit Batavas Legatus in oras,
Ante semel solitum quam Cynthia compleat Orbem,
Auxiliatrices pressis submittere classes
Pollicitus, totum violatae injuria pacis
Horrendumque nefas in Suecum moverit orbem
Haec eadem veritum, neque si, (sed sidera nolint
Suecus ut has arces) fraenos et vincula Cimbro
Quae cupit injiciat sua se discrimina gentes
Sperarint aliae et fastus fugisse Suecos,
Imperitare volet, toti dare jura profundo
Et circum late populis. cogetur et Albis
Fraena pati, Rhenusque jugo succumbet eidem,
Plorabitque novas lacerata Polonia clades.
Praevenient, non illa sinet non ipse Borussus
Non Tamesis praecauta suo discrimine muros
Suecus ut hos habeat, brevis est mora millibus urbi
Terra virum, ratibus placidum famulabitur aequor,
Exiguas perstate moras, parvusque saluti
Militet et Muris libertatique paternae
Totque simul populis una labor, impete primo
Arctous constabit apex et gloria Cimbri.
His inflammarat civilia pectora dictis,
Et mox signa cani, vocitari ad moenia quotquot
Tractandis habiles armis facit usus et aetas,
Imperat, ad muros properant hinc inde repletis
Turba viis numerisque locos ingentibus arctant.
Gnara ignara venit bellorum turba sed acris
p.317
Plena animi, claudit lucro cessante tabernas
Devotasque sibi dextras Cyllenius armis
Induit ac patrio Comites sinit ire Gradivo,
Nec regni minus urit amor, quibus omnis in urbe
Vita opus est, alii mutantur Marte labores,
Nec solito calet igne faber; quod condidit, uti
Gaudet opus, forti nullus sese ordo labori
Eximit aut properata ruit postremus in arma.
Ipse etiam certis armatus Apollo sagittis
Abjecta rapit arma lyra, doctaeque Minerva
Ad muros alia properant ducente cohortes;
Nec cathedris vox docta strepit, mutescit et alte
Stoa silet vocemque premit, bellum undique bellum
Classica rauca tonant. tum se per moenia vulgus.
Diffundit, primusque fuit munimine vallum
Instruxisse labos, et quod defendere possent.
Advexisse solum, sudibusque educere colles
Ingens fervet opus, jamque ipsa suburbia flammas
Suffectura locum terrendo cominus hosti
Accipiunt. sic humanos cum pestifer artus
Cancer corripuit, ne pars sincera trahatur
In vitium commune mali, pars aegra recidi
Aut flammis aut aere solet. fiducia crescit
Civilis, dum crescit opus, si moenia tentet
Hostis ovans, stat mente mori vel vincere fixum.
Venerat haec inter pressae vicinior urbi
Spe tumidus totamque vorans vibrantior Arcton
CAROLUS, arsuramque novo diademate frontem
Laetatus sceptrisque manus, jamque obvia Cives
Agmina, qui digna peterent ad moenia pompa
Insererentque Suecae Borealia sceptra tiarae,
Exspectabat ovans: sed enim, dum singula versat
Ut nunc Parrhasii foret una colonia regni
Unus ager Sueci quicquid circumflua Thetys
Arctois distinguit aquis, nunc illa tributi
p.318
Copia, nunc locuples Codanis faucibus aurum
Vectigale subit, praesertim splendida tanti
Gloria delectat facti, tantique Monarchae
Imperii obversatur honos, peccasse videtur
Turpe minus Regi, nec fracti foederis ultra
Jam piget, injustis faveat cum Jupiter actis.
Ecce procul latis fumare incendia campis
Haffniacos propter muros, alteque rubenti
Scintillas inter misceri nubila fumo
Vidit, et excandens, quae tanta audacia nostras
Incendisse domos, ait. an sententia mentem
Fallit? an opponit Marti se Portua nostro?
Incauta! armatumne volet, cum possit inermem,
Infensum, et poterat placidum; sed sentiet hostes,
Sentiet instructas, siquidem jubet arma capessi,
Ad sua fata manus, adeone insania gentem
Circumigit miseram, tali se excludere muro
Nos ut posse putet, nec signa minantia contra.
Fatorum coelique videt, non cesserat omnis.
Obsequiis Natura meis? tam saepe furentes
Frigore vel medio, durescere vidimus undas,
Frigidior solito Boreas, quae nostra morari
Agmina debuerant, stravit super aequora pontes.
Polonos ego per populos urbesque cucurri,
Nunc Galeis iterum victricibus haurio Balthum
Codanosque sinus, est ultima meta laborum
Hafnia sola super, neque se, qua vicimus arte
Quicquid in hoc nostrum est regno, qua coepimus illud
Nobile Fridrici dictum de nomine castrum,
Posse capi vesana putat, se muniat altis
Moenibus Urbs, rapidoque tumescant flumine fossae,
(Sed satius rupta ne crescant aggere valli
Approperasse mora) cedet, nisi cesserit armis,
Insidiis, poteritque arti succumbere Suecae.
Talia jactanti sententia tristis eadem
p.319
Marte manuque sedet perrumpere moenia nocte,
Nec nisi pro capto ferrum deponere sceptro.
Et si fata quidem (fatis sua nempe secundis
Jactat bella geri) si mens non laeva fuisset,
Contigerat facili vel tum molimine vallum
Conscendi, neque jam, vereor, fortissima stares
Portua, nec Dominum Borealia sceptra manerent.
Consilium superi vertunt, dilapsus ab alto
Terror adest, sevumque jubet mitescere pectus
Et segnes traxisse moras, jam pergit ad urbem
Occultis a colle viis, qui proximus Arvis
Imminet Haffniacis, flexis ibi gramina sulcis
Scindit, et occultos Mavortia cura meatus
Egesta molitur humo, densisque volantes
Agegeribus prohibent diversim e moenibus ictus.
His, velut ingentes circumdat Delia silvas
Cassibus, Haffniacae cinguntur cominus arces,
Et propius propiusque ruunt, aliaeque [aliaequae ed.] priores
Defendunt operas operae. Nec civibus inde
Ingentes cecidere animi, stat Martia ferro
Cincta manus crebrisque hostem metuenda fatigat
Fulminibus, sacras aetas imbellior aras,
Haffniacaeque nurus, pueri, innuptaeque [inuptaeque ed.] puellae
Rite petunt, funduntque preces, pacemque per aras
Sollicitant, calidisque expugnant aethera votis.
Nec minor arma inter pietas, nec fervere sacris
Valla minus studiis, hinc votis, viribus inde
Cernere erat pugnare viros, et Classica Martis
Nunc quoque sacra notant, muris hinc inde sub ipsis
Confluit et fuso nunc rumpit carmine nubes
Nunc agitat pia vota cohors, jam templa videri
Moenis et arma preces possunt, sua vespere sero
Vota, suas medio dum sol calet altior orbe
Continuant et mane preces, coelumque fatigant.
p.320
Audiit et nitidi summo de vertice coeli
Despexit rerum Genitor, violata nefando
Crimine nequicquam jurati foedera Sueci
Vidit, et obsessam tot bellatoribus Urbem
Immerito, et fragiles circum procumbere muros
Perfaciles aditus hosti, cui moenia longas
Vix facerent vel structa moras, licet arma retundi
Spes foret, in longum spes non erat arma retundi.
Restabat subeunda fames: plus omnibus ista
Hostibus et solido metuenda potentior aere,
Illa vel invicto turres adamante rigentes
Contiguasque polo turres Thebaeaque victrix
Moenia prodiderit, non hanc Babylonica vincent
Atria, coctilibus quae fertur molibus olim
Foemineus cinxisse labor, perrumpet et armis
Diruet invictas Martique potentior arces.
Ergo tot innocuae lacrimae et suspiria pubis
Tot gemitus et vota Senum fletusque precesque,
Et medios inter lituique tubaeque tumultus
Exaudita virum suspiria denique motum
In partes traxere Deum, succurrere pressae
Constituit fidei et justae se jungere causae.
Sunt Genii humana jam prima ab origine mundi
Gente prius summo rerum a Genitore creati
Sancti agiles, vel stare Dei famulantibus altum
Ante tronum ordinibus soliti et glomerare canendo
Agmina inexhausto ter sanctum Carmine Numen,
Vel summi mandata Patris jussusque secuti
Observasse pios hominum, juncto agmine, coetus,
Nec pudor est, sed amant, tristesque avertere casus.
Ni faciant nullo securus vivere nutu
Posset homo, plus mille malis, plus mille pateret
Aut hominum aut stygii constructis fraude Tyranni
Insidiis, facilique subirent Tartara lapsu.
p.321
Sed Pater omnipotens ideo custodibus esse
Jussit, et ingentes, quibus agmina mille virorum
Si sit opus, quivis possit prosternere, vires
Addidit ardentique hominum succendit amore.
Ergo ubi siderei panduntur limina Templi
Divina caelata manu, coelestis in alto
Rex rutilat sublime throno, circum agmina densis
Splendida se ordinibus glomerant, turbaeque ministrae
Aligerique chori rutilum plaudentibus alis
Circumeunt agiles solium, pudibundaque tecti
Ora verecundis claudunt abstrusa sub alis,
Perpetuisque canunt aeternum vocibus hymnum;
Pars manet imperium, jam jussus ut ergo supremi
Grex sacer acciperet Patris mandata, parabat.
Tum Dominus: Suecicis quae nunc, ait, Hafnia signis
Poene oppressa gemit, quam, ni mea cura resistat,
Jam flammae tulerint et perfidus hau serit ensis,
Nos precibus, tantum lubeat ne denique poenas
Sumere, debuerant quas tot mihi crimina, movit:
Ite, licet, nudos vigilans custodia muros
Cingite, neve dolis aut vi sit praeda cavete.
Dixerat et propero coelestis turba volatu
Certatim studiosa ruit, perque aera magnum
Remigio cadit alarum, jamque astat et urbem
Igne micans acies et lucidus ordo coronat.
Tum quoque, ne pateat qua moenia parte labascant
Quae magis apta capi, densa caligine muros.
Sepit et adversis praetendit nubila castris.
Alma FIDES simul, ipsa simul CONCORDIA coelo
Et nullas pertaesa moras CONSTANTIA longi
Temporis et Labor, et gaudens PATIENTIA duris
Et VIRTUS animi invicti Mavortia murum
Ceu tutelares veniunt defendere Divae.
p.322
At magis inde furens animi crudelia versat
Successu caritura suo, jamque agmina nostris
Carolus exitio adduci jubet omnia portis,
Quaeque altis late jaciunt incendia tectis,
Et totum Mavortis opus, jam moenia circum
Ducuntur fossae, surgunt munimina vallo.
Exiguisque labor nocturni temporis ingens
Condit opus spatiis, obsessoremque videri
Obsessor metuisse potest, sic aggere valli,
Sic undis, sic lata metus circumdat acuto
Castra palo, et dubio turbantur tramite fossae.
Cingite vos fluviis, perjuri, attollite contra
Aerias operas, vastas apponite silvas,
Non tectum sceleri dabitis, vos vestra manebit
Apto poena loco, non hic quos frausque dolusque
Et scelerata parat vobis solertia longum
Incoluisse specus ultrix metuenda malorum
Permittet Nemesis, sed nec fugisse licebit
Pluribus, in proprio structis munimine glebis
Pars animam dabitis, mistumque palude cruorem
In nece collapsi prono sorbebitis ore.
At quos ante necem supremaque funera plures
Ad poenas ultura cupis Vindicta, pudenda
Erupisse fuga coget, tamen arma repellent
Nulla, sed armorum poterit dispergere terror,
Implebitque vicem multarum fama phalangum.
Hoc minus, ut causa nixam et coelestibus urbem
Subsidiis plenamque animis, quam provida Regis
Cura tegit, vigilisque juvat prudentia Schachi,
Observatque Leo, liceat vel fraude vel armis
Obruere, est valido sese munire labore
Est docilis pugnare manu, non illa vel astus
Vel vestras generosa minas viresque pavescit:
Credite posteritas vacuam bellantibus urbem
p.323
Moenibus aut nullis aut procumbentibus atque
Nullo munitis fossarum flumine cinctam
Spernere fulminei late venientia Sueci
Agmina, et horrisonas furibundi eludere Regis
Sustinuisse minas, et tum, mirabile factu!
Tum prius, ingenti cum jam circumdedit urbem
Hostis ovans acie, muros struxisse, prioresque
Eduxisse operas, et quod defenderet armis
Accumulasse solum, tum primum obstacula junctos
Opposuisse palos spectanti cominus hosti.
Praesertim ante alios magnum vigilantia Regem
Exercet, non Phoebus eum, non Cynthia vidit
Somno indulgentem, per moenia saepe citato
Raptus equo, seu Phoebus erat seu Delia coelo,
Visus, et ingentem exemplo facundus et ore
Civibus inspirare animum, nec tempora circum
Incussere metum diri volitantia plumbi
Pondera, nec chalybis graviori excussa metallo.
Ad latus hinc fortis semper vigilantia Schachi,
Hinc subit aurati virtus Generosa Leonis,
Et regni capita alta, cohors Mavortia qualis
Ductor Achaemeniis Macedo dum vincit in oris
Parmenioque Clytusque comes, fortisque Craterus,
Quoque magis nemo dilectus Hephaestion omni
Proxima turba loco, vel quae prudentia suadet
Consiliis firmare Ducem, vel in agmina junctis
Ad sibi vincendum famulari viribus orbem.
Cura tenet vigilem Mavortia, quaque labantes
Indigeant opera muri, qua figere junctos
Partem palos, hostique moras stellata minaci
Cuspide et aerato sociata trabalia nexu
Objicere, et caecos deceat praetendere flexus,
Qua juvet aggestis muri trans flumina glebis
Aspera terrestres sinuare in cornua Lunas,
Si qua furens hostis tentaret moenia, primam
p.324
Obtusura aciem ac iras fractura priores,
Unius sunt cura viri; jam moenibus ingens
Praetendit Mavortis opus, munimina densis
Conserit excubiis, et crebro fulminat ictu.
Non cavisse satis, jam non avertere muris.
Infestas contenta minas, jam latius ira
Nobilis ultrices meditatur in hostica vires.
Ah: quoties structi nuper de cespite collis
Fervere dum latis hostem FREDERICUS in agris
Prospectat, nunc ipse manu, nunc viribus ardet
Irruere, et medias primus turbare phalanges?
Consiliis pugnat, juvenes ingentibus aptos
Coeptis mille legit, castrisque hostilibus arma.
Inferri properata jubet, ruit acta juventus,
Qualiter ablatis fure aufugiente revertens
Inda Tigris catulis rabido inflammata furore
It rupta fremebunda mora, celeremque secuta
Raptorem (sobolis stimulant pereuntis amores).
Fertur anhelanti per et invia et avia cursus
Non tunc acta cohors aliter, perque aspera saxa,
Coenosasque vias, cineresque, et rudera, colles,
Per tumulos fossasque ruunt, nulloque morante,
Qua via nulla, vias faciunt, securaque Sueci
Terribiles quatiunt inopino castra pavore,
Pars, quibus excussit manibus formido ligones
Dum posita adversum, certi pugnare, requirunt
Arma, cadunt, pars una fugam dum consulit, ipso
Impliciti proprio structo molimine flexu
Maerent, et turpi caeduntur vulnere tergum,
Cernere erat medias inter nunc corpora glebas
Tota virum, nunc, parte solo latitante, videres
Semiviros, supraque caput, dum stringitur, ensem
Nunc Galeas tantum et galearum in vertice plumas,
Jam nullum jam tota simul sese agmina glebis
p.325
Exserere et labi rursus, poteratque Draconis
Quae sata Cadmaei fertur de dente, videri
Progenies, nisi quod victrix pars una maneret,
Et strages non pugna foret, caeduntur et, ensis
Cui parcet, veniam supplex exposcit et ultro
Captivas in vincla manus, ne concidat, offert.
Talibus insignis laetantem caedibus urbem
Turba redit, multoque fluens sudore triumphi.
Ingreditur portas instar, pars una bipennes
Hostili in cerebro fractas, pars squallida jactat
Spicula, dentatae rubefacta cuspide clavae
Sanguineum testantur opus potioraque praedis.
Funera, et exuviis praelatum caedis amorem.
His simul his iterum coeptis iterumque favere
Felici Deus eventu, terraque secundas
Et pelago praebere vias, certamque salutis
Spem dare ferventesque animos, ne sera morentur
Dummodo subsidia, et pressae se subtrahat urbi
Expectata diu ,Batavorum classis ab oris.
Fama volat solvisse rates altumque secare
Cimbrica mox plenis subituras ostia velis
Auxilio inclusis, jam Portua personat omnis.
Laetitia, properaeque fovet spem certa salutis,
Exoptat placidas aequor sulcantibus undas.
Et faciles velis Zephyros, oratque vovetque
Et supplex fert thura focis. jam singula classem
Lux se posse putat jam quaevis hora videre
Sensit, et auxilium subita praevertere tentans
Clade Suecus, qua se pugna propiore potiri
Desperat lacerare parat; jam moenia nostra
Machina fulmineo circumtonat horrida bombo,
Et cladem late spargit, tota aeneus ignis
Urbe volat, plateasque cadens infestat et aedes;
Atque aliquis media nunc dum securus oberrat
Forte via, nunc dum tecto stetit, ictus eodem
p.326
Vixit et effudit vitam cum sanguine motu
Membra lacer, tremulis fractus praecordia fibris,
Palpantique inter multum pulmone cruorem
Horrorem fletumque movens, nec viscere sparso
Sanguineam potuit conquiri totus in urnam.
Inde alia qui forte micant per moenia turres
Parte ruunt, alibi celsi fastigia tecti
Dejicit horrisono ferri vis dura fragore.
Et lateres et saxa forat, sed jam neque Divum
Vitavere domus labem, venit undique dira
Pestis, ubique volat, tota qui praestet asylum
Vix datur urbe locus, metus undique et undique clades:
Ah quoties cum spissa suis involveret umbris
Nox rectae faciem terrae, Lunaeque nitorem
Sidereamque atra tegeret caligine lucem,
Aeraque insolitis squallerent densa tenebris,
Ilicet illuxit, refugaque per aethera nocte
Longa repercussis patuerunt compita flammis.
Mox, velut aethereus praenuncia fulgura motus,
Horrendum insequitur tonitru, flammaque petitam
Percutit ostendente domum, Danoque Suecoque
Personat Aethereus fulmen vibrantibus axis.
Atque aliqua e summo dum prospicit incola tecto,
Flammatoque procul quassari dissita crebro
Pondere tecta stupet, dant propria fulcra fragorem
Pone latus, premit illa pedem et labat, irruit ecce
Alter, et in mediis sese rotat aedibus ignis.
Jamque alio in stragem Suecus ingeniosior urbem
Telorum genere oppugnat; rotat amplus in unum
Immani se mole globus, cui ferrea ventrem
Tela replent totidemque neces et vulnera, plumbi
Pondera Sulphureis ambagibus occulit error.
Hunc ubi flammivomae sursum furor exspuit ollae
Aera jam rupit, supremaque lumine complet
p.327
Nubila, scintillans signat vestigia stridor,
Cum neque jam quo pergat habet, latissima circum.
Se coeli convexa rotat, mox fulmen ab alto
Labitur, interiusque ruens scintilla tremendo
Discutit in mortes totidem quot frusta fragore
Aeneaque exonerat flammato viscera partu.
Tristior haud illa clades, nec saevior unquam
Sternendis inventa lues tectisque virisque
Patre Erebo prognata Stygis sese extulit undis,
Nam simul ac medio dilapsum ex aere pondus
Tecta quatit, tabulata ruunt, fractaeque soluta
Dissiliunt compage trabes, displosaque circum
Saxa volant, laterumque pluit velut imbre, salutis
Aut trepidae spes nulla fugae, sed flebile visu
Ipsa ferit tumulatque domum Dominumque ruina.
Est locus Haffniacas dextrum porrectus in undas,
Insula, foetus ager, dum pax primaeva manebat:
Hic tua, curarum, si quae dabat otia moles,
Fallere Dianae studiis FRIDERICE solebas,
Hactenus hanc laevo circumfluus aequore Nereus
Hostiles contra furias tristesque rapinas
Sepserat, et Suecicis tutam secluserat armis:
Tum ferus, incolumes videat ne libera partes
Haffnia et infestis aliqua stet nuda maniplis,
Hac quoque parte furit, levibusque per aequora vectum
Puppibus exponit Martem, famulantibus armis
Ipsus adest Ductor Carolus, multisque suorum
Ingreditur fatale solum, non omina magni
Defuerant praesaga mali, quater impete facto
Mugiit insolitum Boreas, totiesque strepentes
Invitae lugubre tubae ferale secutae
Stragis et insolitae signum fecere ruinae;
Ille tamen pergit, rudis armaque seque tueri
Nescia et ignivomi perterrita fulmine nimbi
p.328
Agrorum tutela fugit. vacuataque victor
Nullius tenet arva Suecus, caedesque rapinis
Miscet, et aggestis cingens tentoria glebis
Exsultat tumidus latoque vagatur in arvo.
Vidit et incaluit FRIDERICUS, et ocius arma
Arma jubet capere, ultricesque inferre phalanges,
Exemploque praeit, dignum moturus in hostem
Ferro ardens tegitur, cristato vertice cassis.
Augustum tuitura caput, solemque refulgens
Munit corda chalybs, jamque impavidissimus ardet
In medias se ferre acies, jamque agmina portis
Extrahit, et tanto demit Ductore timorem
Treicio sublimis equo, Boreamque Notumque
Antevolans, turmas equitum peditumque catervas
Pone ciet, ferro, pulchrum! sublime micanti
Praelucet monstratque vias, mox agmina campo
Stare jubet. jam signa movet contraria Suecus,
Nec mora, terrifico litui strepuere tumultu
Et jussae cecinere tubae, concurritur, ingens
Fit cruor, excussa sese pars glande tuetur,
Pars ruit in medias stricto et furit ense catervas
Letho inhians, hinc ille, Danam qui spreverat iram,
Carolus inflammare suos, hinc robore denso
Urgere et primo FRIDERICUS in agmine dextra
Exemploque praeire suis, ceu Maura Leones
In praedam stimulat genetrix, quos compulit alvi
In rabiem malesuada fames. brevis insula mundi
Arctoi tenet una Duces, diversaque partum
Judicat et tantae praebet spectacula pugnae.
Nec longum ambiguis haesit victoria nodis:
Sulphurea foedata lue ferroque Suecorum
Reprimitur non tota phalanx, pars magna rubentem
Mordet humum, at frustra cumulata cadavera planum
Victori remorantur iter, calcantur, et armis
p.329
Sanguineam dant caesa viam, per funera plures
Quaeruntur densata neces, vitamque petentum
Clamor et in medio liquentum murmure vitam
Auditur late gemitus. exordia fecit
Ipse fuga CAROLUS, capite inclinante catervae
Sultzbachio fugiunt Duce, quo non promptior alter
Igni abolere domos urbesque evertere flammis,
Illum Vrangelius, Sueco venerabile Marti
Nomen, persequitur; poterantque ignava videri
Pectora, ni dignus neque Regi, credo, pudendus
Contigerat victor, nomenque et mascula virtus
Danigenum vetet esse novum vel turpe fugari;
Hoc clades, Gustave, tuas coedesque tuorum
Victus et ingentis soleris tanta ruinae
Damna, nec a tali pudeat virtute repulsum
Terga dedisse fugae, non te modo Sarmata, non te
Xerxis opes numerumque trahens in praelia Moschus
Nec Schyta sub rigidi superavit sidere coeli,
Felix clade tua, non tantae nomina pugnae
Dejectique tui titulos ignobilis hostis
Sed Fridericus inbet, superat Fridericus, et acris
Vos Leo jam trepidos premit, et fugientibus instat
Hinc Ducis Urenii labor, hinc Alefeldia virtus
Non minus elapsos, quam pugnavere, sequuntur
Fortiter, erumpunt hinc inde patentibus arvis
Turba fugax, sequiturque Duces ceu Cressa Leonem
Vel fugit instantes rabidorum territa morsus
Cerva canum ferrumque nocens. Vix denique terra
Nereus ejectos recipit, se Carolus undis
Debuit et trepidam conchaeque fugaeque salutem.
O fati rerumque vices! o quantula regnum
Inter et exilium stat semita? quantula sortem
p.330
Dividit ad quosvis cumulantem prospera nutus
Terribilemque mora, et lugubria plausibus addis?
Talis erat Medus populorum ille horror Eoi
Orbis, Achaemenias ultrix dum Graecia vires
Fregit, et Arsacido fecit de robore funus;
Hei mihi cui nec humo non aere nuper et undis
Suffecit natura suis, angusta trementem
Cymba capit, lacerae puppes fractaeque triremes
Turrigeraeque rates natitant et carbasa ponto,
Qui nuper pons unus erat, gravis illa virorum
Formidanda solo moles, quas viva nequibat,
Caesa triumphantes Grajum complevit Amyclas
Jam Domino vitata suo. Fortuna natantem
Risit, et hoc toto votum metirier orbe
Est, ait, ac fluidam loris compescere Tethyn.
Aspice laeta tuum, fortissima Portus, Regem,
Aspice quo functus pro 1e, miseranda, labore
Fortuna comitante redit, victoria cristas
Laeta supervolitat, dextram tenet invida virtus
Majorum, atque alias facit evilescere laurus.
Non modo Christophori tibi victoresque Canuti
Nec Stenonum virtus aut Waldemaria laudum
Argumenta dabunt, praesentem cerne triumphum:
Dux redit an miles dicas? testantur utrumque
Hunc tibi fumanti rorantes sanguine Cristae
Ereptaeque aquilae et victorum munera praedae
Quaeque suas captiva ferunt examina praedas,
Inde salutari victoria parta ferentis
Consilio, et fractae prudenti robore turmae.
Arvaque tot nuper spoliantum insessa maniplis
Ostendunt vacuata Ducem, non ille suorum
Prodigus illustres multo emit sanguine lauros;
Prospice qua pugnae lati per jugera campi
Delegit Mars ipse locum, quam paucula justa
p.331
Corpora pro causa jaceant, venere reversi
Incolumes, nisi quos nimius sine vulnere fregit
Ardor et hostili fessos sub sanguine mersit.
Quam Superis Friderice places? partesne tuetur
Te coelum famulante suas? Te vindice Dirum
Causa viget, pressaeque redit vigor inclytus urbi
Justitiaeque suus, tibi, ne qua hostile feriret
Fulmen et injussi raperet violentia fati,
Vidimus in muris et aperti tramite campi
Tela dedisse viam, curvoque inflexa volatu
Sacratum vitasse caput, quin saepe lacertis
Insidiata tuis taciti custodia fati
Spicula tantisper repulit grandemque redemit
Vilia substituens aliorum funera, vitam.
Quo steteras cecidere loco, nunc blandior aether
Subdidit hostiles Dana pro caede catervas,
Quasque tibi strages gens perfidiosa pararat
Authores mansere suos, en libera Sueco
Arva vacant, nisi qua se parte cadavera tollunt
In collem et squallent madefecti sanguine campi.
Macte novis iterum Rex inclyte macte trophaeis,
Hinc tibi vindictae sese ingerit ordo: quid icti
Foederis atque sacri sit frangere vincula pacti
Virtutesque tuas iramque lacessere, Suecus
Clade sua didicit, discatque o pluribus illud
Et toties dubiae magno in discrimine sortis
Spectatae virtutis honos sperare Deoque
Causa suo subnixa jubet, fortunaque semper
Augustum comitata latus, nec perfida coeptis
Hactenus, hoc altum laeto super aethera plausu
Laeta salutatis quae funditur obvia signis
Turba vovet, Patriae vocitat pars altera Patrem,
Pars Cimbri columen generis, pars Martis amorem
p.332
Et Superum, laetas variant nova gaudia voces,
Votaque confundunt hic tali vindice nostras:
O! ait o tandem recreet pax aurea sedes
Et miseras abigat clades, ut Patria dempto
Exsultet secura jugo, faciemque serena
Altius e mediis surgat rediviva ruinis.
At cui digna animis et pectore nobilis alto
Ira sedet, Patriaeque movet squalentis imago,
Insolitumque nefas ruptaeque injuria pacis
Extimulant animos, Regni securus et urbis
Jam Suecicas ardet Duce Te perrumpere cautes,
Infestasque inferre aquilas, alibique cadentem
Ulcisci patriam et perjuras sumere poenas.
Hoc vovet, hoc sperat, coeptis ingentibus alter
Applaudit, pars vota facit, confundimus omnes.
Verba resurgentis Patriae, quin noster Apollo
Auspicio addicit dextro, coeptisque faventem
Veridico canit ore Deum, pluresque triumphos
Spondet et innumeras cumulant praesagia lauros.
Fallor? an applaudens magnis conatibus aether
Argumenta procul dedit, obscuroque fragore
Intonuit laevum? certe quoque nubibus alte
Sulphureis subvecta venit; qualique fremore
Intonuisse solet disploso machina ferro,
Tali Fama sono victrices credere puppes
Esse prope et Batavae cogit solatia classis.
O Superi ne falsa ferat, ne gaudia tanta
Altera delusis corrumpat nuncia vanae
Fama spei, et reduci redeat discrimine major
Laetitia frustrante dolor, satis esse laborum
Creditis? an Dana minus est virtute periclum,
Quam quater impleto vacuo quater aspicit orbe
Cynthia bellantem et longas per moenia stantem
Excubias, non illa tamen se Marte levari
Desidiosa petit (sedet ira ac nobilis acres.
p.333
Vindicta exstimulat) ne Martius impetus olim
Deficiat nimioque labet sub pondere cervix,
Subsidium gemit et vires crudelia contra
Jura famis, non turris eam non moenia mille
Excludant munita seris, plus illa timoris
Quam Suecicus Mavors et circum moenia fusae
Injiciunt acies, noctesque diesque tonando
Mulciber attonitis spargens incendia tectis.
O bene non longo nos spes utrobique labantes
Suspendit permixta metu, jam clara sonora
Fama tuba trepidam perfundit plausibus urbem,
Victricesque simul Codano in littore classes
Nunciat ostenditque manu, laetoque relaxans
Ora sono casus victorum atque ardua bella,
Et, quo constiterit tantus sudore triumphus,
Exponit memorans atque ordine singula fatur.
Dispulerat tenebras undis emersus Eois
Cynthius, et roseo solito splendentior ortu
Classis inaurabat turgentia vela Batavae
Jam cupidae armorum, jam dira parantis in hostem
Fulmina, stat clausas angustae littore faucis
Vi terebrare vias, ferroque ignique minaces
Rumpere Codani custodes littoris alnos;
Cum Bea laurifera frontem redimita corona
Et palmis decorata manus, centumque trophaeis
Virgineum succincta latus, Victoria, justas
Certa sequi partes, sibi ne non omnia sternant
Prona viam et positis famulentur fluctibus undae,
Officioque juvet vasti Rex Aeolus antri.
Accingit se grata viae et pernicibus alis
Aeoliam subvecta petit, tantusque volantis
Impetus est, quanto nunquam Boreasque Notusque.
Cum licet et laxas Rector patefecit hiatus,
Isse queant, acies oculorum lubrica fallet
p.334
Si volet, et solem cum tu periisse cadentem
Credideris, petiitque retro consistet in ortu.
Jam loca contigerat, clausos ubi carcere nimbos
Comprimit Hippodates, tempestatesque sonoras
Flaminaque aeratis reprimit luctantia claustris,
Ipse sedet celsa Pater et moderator ab arce
Nimborum fremitus sceptroque potente gubernat:
Cui Dea, ventorum, pars o tu maxima nostri,
Rector, ait, quonam tantus rigor usque favorem
Officiumque negat, tantaeque exordia pugnae
Et pulchrum suspendit opus? quod quarta Batavas
Luna videt vario jactatas turbine classes,
Ambiguasque viae vix per saevissima nuper
Littoris Arctoi discrimima denique pugnae
Invenisse locos vetitisque meatibus hostem.
Sit satis, hic posito demum mansuesce rigore,
Et genti placare meae, satis esse pericli
Credo, nec indigno nostri sudore triumphi
Constiterint, alias, armis Mavortia rumpent
Agmina Termopylas, borealis nomina ponti
Mutat ibi angusto sinuans se tramite Nereus,
Jamque Sueco dat colla jugo, dat terra reclusum
Utraque, compedibus vinctum tenet utraque, celsas
Hinc Scanus hinc celsas praefert Saelandia rupes
Ignivomasque domos, quas circum Suecica sese
Robora transversis lunant in cornua proris.
Hac mea transgressum parat, haec discrimine tanto
Quaesiit arma cohors, tanti servare putavit
Illa fidem et sociis conjunctam nexibus Arcton;
Tu modo felici coeptis ingentibus aura
Aspires, solidi reprimantur carceris antro
Luctificusque Notus, nobisque adversa tepentis
Vis Zephyri, Corusque fremens, creberque tumultu
Africus, est nostris Boreas qui serviat alis.
Aspicis ut placidam praebet conatibus omnis
p.335
Se rerum natura meis, ut Cynthius ortu
Irradiet meliore diem, passimque resultans
Lux modo venturis praeludat Eoa trophaeis,
Cymothoe placidis palpans vada caerula plantis
Me mulcet veniente truces et levigat undas
Ne quid adhuc desit cumulatis semita fiat
Pronior officiis, jam te mandante (sed omnis
Noxia nempe mora est) properantem optata, quid obstas
Ad mihi dilectas comitentur flamina classes.
Dixerat. Hippodates properam ne longa moretur
Vox, ait, auxiliis, en sum tuus, utere nostris.
Et simul emissum patefacto cardine claustri
Flare jubet Boream, volat irrevocabilis ille,
Non tamen aut quali Schyticis inmurmurat arvis
Impete, vel Lybici pugnae contrarius Austri
Sicanias attollit aquas, sed euntia stringens
Aequora contiguo permistus provolat Euro,
Jamque tenet classem, jam vela tumentia complet,
Agminaque ignivomas hortatur in hostica proras.
Ductor ubi optatos spirare in carbasa flatus
Et coeli tranquilla videt, jam splendida laeto
Praesumens animo speratae praemia lauri,
Gens, ait, egelidum mecum tolerare per undas
Sueta Jovem, Caurique inter Boreaeque tumultus
Et rapidos tranquilla Notis turbantibus aestus
Excubitus servare vices, sortemque per omnes
Quaerere Mavortem casus, en denique votis
Lux fulget sperata meis preciumque laborum
Allatura nitet, non jam contraria passis
Littora vel quartae subeant discrimina lunae,
Nil erit aequoreasque moras aut flabra Notorum
Hoc pretio violenta pati, si maxima constat
Portua, si Batavis servatur classibus Arctos;
p.336
Haec nobis, justae tanta est fiducia causae,
Lux praesens, gaudete, dabit, qua sentiet hostis
Quid simulare fidem fictaque abscondere pace
Bella sit, et lubricis fraudes involvere pactis,
Indignumque gemet scelus et frustrata nefandae
Praemia perfidiae, si toti Suecia mundo
Criminis horrendi spretae fideique Deique
Argumenta dedit, toti quoque Suecia mundo
Quam nihil insidiis tutum, quam nulla nefandis
Astibus et Poena secura licentia fraude
Exemplum punita dabit, torumque docebit
Sese orbem innocuae studiis adjungere causae,
Vel, reliquus justas si partes deserat orbis.
Hanc Batavum praestare fidem, quae causa nocendi
Quaeritis? ulcisci properamus crimina ruptae
Pacis, et exitium socii praevertere sceptri:
Hoc Pietas, hoc sancta Fides, hoc justa poposcit
Causa patrocinium, spe nostrae maxima tantum
Portua constat opis, quartumque pericula mensem
Circumcessa tulit, sed nunc prope fessa Batavam
Illacrymans implorat opem, penitusque negatis
Frugibus extremo frustra Mavorte repugnans
Exsuperanda fame, sociae promissa gemiscens
Inclamat fidei et Batavorum in littore classes.
Non minus ardenti, miles generose, vigore
Te pugnis accinge novis, quam cura tuendae
Cum jussit Patriae libertatisque Cupido
Et Superum suasisset amor, certamina nobis
Ille parat, sociam temerato foedere gentem
Qui premit, et quisquis liberrima pectora Cimbros
Servitioque jugoque petit belloque lacessit,
Provocat et Batavos, sed enim, quod littore Nereus
Angustet coeunte vias, adversaque circum
Rostratae Sueonum puppes castella coronent,
Creditis, ut trepident Batavorum pectora, dignum?
p.337
Nempe nihil veteri parti virtute triumphi,
Totque simul terra ductae et famulantibus undis
Victrices subeant aquilae? fregistis Iberum,
Et Tartessiacae Majestas tanta coronae
Saucia decessit non uno vulnere Belgis:
Nempe magis Caroli quam formidanda Philippi
Vis erit, innumeris quem toto classibus orbe
Exuimus, nunc teste Thola, nunc testibus Indis,
Nunc Britonum speculis, cum vi ratibusque minores
Mersimus Hesperias in Hyberno littore classes.
Singula quam memorem referens prius ipse loquentem
Deficiet cum sole dies, nunc grandius urgens
Instat opus, poscitque viros fortesque Batava
Instructas virtute manus. Opdammius Heros
Dixerat. ardentes Martem cum classica dulci
Excivere rates fremitu, longumque morari
Est visum, tunc fila gemunt laxata rudentum,
Totaque dispansis obnubit littora velis
Classis, et aequoreas se promovet alba per undis.
Inde ubi de vetito coeuntis littore faucis
Hostica lunato patuerunt carbasa flexu
Tunc flammae micuere simul, simul impete diro
Machina detonuit, sese acta per aequora nubes
Alba rotat, sonat horrendum ballista, suisque
Ordinibus displosa tonat longeque lacessit
Hostiles iterata rates, interque tonandum
Accelerant sese et Borea comitante propinquant.
Primus ibi ante omnes celsa se puppe ferebat
Wittinius, primos fracturus fulmine motus
Et vetitum rupturus iter, simul omnia pugna
Misceri, laterique furit latus acre, tonitru
Fulmineque immodico fumantibus excitus undis
Nereus, et coeli tremefactus inhorruit axis,
p.338
Et magis atque magis gravis increbescere magno
Machina cum fremitu, sed nec minus ipse furoris
Suecus alit, diro reboat catapulta fragore
Horribile, innumerisque vomunt incendia portis.
Tum totae coiere acies, tunc impete magno
Utraque collisas tremuerunt littora classes,
Et mire Sulphureis atque altis nubibus aether
Delituit, toto volvunt se nubila ponto.
Eripiuntque rates oculis, rarissima tantum
Carbasa et ex ipsis veluti pendentia coelis
Vela patent, crebro prodit se fulmine puppis
Inferior, rutilisque latens micat ignibus alvus.
Non alio potius Batavorum tempore virtus,
Non alio Sueonum sese furor horridus orbi
Prodidit, accipiunt redduntque minacibus ictus
Ordinibus, piceis sese glans horrida costis
Ingerit et tristi terebrat tabulata fragore,
Antennasque virosque rapit, tabulasque volantes
Avulsasque trabes Dominorum in vulnera laxat.
Nec mora cum propius juncto discrimine pugnae
Incumbit ratis una rati, quem pugnet in hostem
Designat sibi quisque suum, tunc densius acta
Tela globique nocent, tunc cominus horridus uncus
Implicat aeratis vicinas nexibus alnos;
Utraque contiguas pars expugnare carinas,
Utraque tutari proprias, tunc sanguine Tethys
Erubuit, pictasque luit profusus in undas
Perque fores portasque cruor, lacerataque diris
Ictibus asperso destillant carbasa tabo,
Per facies centum ferus et discrimina Mavors
Prodigit ingentes animos: huic ferrea rumpit
Glans caput, hunc media spargentem viscera puppi
Excutit, excussum dum circumfusa resorbent
Aequora sanguinei complent exordia fati
Seminecesque rotant moles et grandia volvunt
p.339
Corpora, et ambustos undis jactantibus artus;
Par puppes fortuna manet, dumque hostis in alnos
Eruptura fovent incendia, seque perire
Persuasae, hostili properant impendere fato,
Sulphureos cineres et stuppea vincla picemque
Vulcano rapiente micant, disruptaque puppis
Flagrat et in medio cumulans nova funera ponto,
Stat Ponto diversa lues, pars saucia centum
Admittit sua fata viis, fluctusque ruentes
Perniciem bibit ipsa suam, medioque rotata
Gurgite in aequoreum fertur (lacrimabile!) fundum.
Hei mihi non istas virtutem maxime clades
Witteni vitasse tuam? Debere nefando
Te quoque perniciem pelago! proh irrita virtus.
Martia, et injusti major violentia fati!
Te quoque destituit crebris impulsibus alnus
Rectorem lacerata suum, spoliumque profundo
Mergitur, at damnis partum gravioribus hostis
Grande cadaver habet. Nec te fortissime texit
Assiduus Florene labor, dum jussa per altum
Distribuis, dum cuique suas prudentia partes
Suggerit, et fortes monitis exsuscitat iras,
Nec minus exemplo stimulat, pila ferrea venit
Tuque jaces, duplex medium per corpus eunti
Facta via est animae, tunc ingemuisse Gradivus
Creditur, et gemino pectus licet aere revincta
Gradivi Bellona Soror prostrata duorum
Funera consperso lacrymis flevisse Galero.
Ipsa quoque occultos sensit perterrita motus
Battavia, et rigidae vix dum bene conscia pugnae
Horruit et dubio trepidavit Portua luctu.
Illustres animae: seu jam nova sidera Marti
Additis, Herculei seu vos amplexa Leonis
Astra tenent, seu Gnossiacae dat flamma coronae
Hac dignum virtute locum, seu, luce retusa
p.340
Tyndaridum patriis mutatis sidera nautis,
Vos aeterna manent praeconia. si quid ovantes
Aonidum valuere chori, vivetis, et orbem
Qua rotat immensi circa spatia utraque mundi
Cynthius, aeternam ventura in secula famam
Pierius praestabit apex, vos tempora quondam
Sera ferent nostro vitam impendisse labori,
Inque suis olim leget immortalia fastis.
Nomina posteritas Danae permista saluti.
Tunc vero indignans certis Victoria pennis
Plena venit, tunc tela rates ultricia magna
Dilacerant rabie, prorisque ac, puppe cruorem
Praecipitant, grandesquse, ira frendente, duobus
Inferias mactant ducibus, non altera tantum
Sanguinis aut crudi volverunt littora tabi,
Vix movet abstrusas cumulatis Nereus undas
Corporibus, tabulata fluunt, dispersa crematae
Membra ratis tepidum fumant exstincta per aequor,
Nec modo disjecti classis lacerata Suci
Victrices tolerare manus, jam littore toto
Fit fuga, velorum ventos frustrantur hiatus,
Textaque ruptorum puppes discerpta rudentum
Pone trahunt, summo sese pars aere jactant
Deficiuntque manus, supra quae infraque ruentes
Excutiunt proprio permistos sanguine fluctus.
Instat ovans trepidis victor, pelagoque volentes
Eijicit, ambiguo nutantia rostra volatu
Vix Batavo demum Marti et victricibus iris.
Subtrahit ac fido recipit Landscronia portu,
Tunc versae subiere rates, partisque laborum
Haud levium sudore viis vacuoque potitae
Aequore frugiferas securo limite puppes
Transmittunt, velis subeunt plaudentibus illae
Ostia et invictae produnt sese eminus urbi.
p.341
Si mihi centenis reseraret vocibus ora
Delius, et sacrae sinerent Aganippides amnes
Phocidis, atque omnes Helicon destillet in undas,
His tamen aggrederer vano conamine voces
Laetitiis afferre pares, quibus exsilit omnis
Portua et assidui solatur damna laboris,
Utque juvant inopina magis moestosque relaxant
Gaudia plus animos, urbs infremit excita, nullo
Laetitiam capiente modo, simul omnis ad aequor
Turba salutandis effunditur obvia velis,
Concelebrantque fidem, certatim ad sidera junctis
Ingeminant plausus manibus, fructusque laborum
Et fidae virtutis habent, jam tempora nulli
Dinumerare libet, duras quibus Haffnia turbas:
Manibus arcuerit, queis frigoribusque Jovique et
Hostibus expositus vigiles per moenia stando
Egerit excubias, veterum vis laeta laborum
Occupat immemores, jam curis obstrepit altus
Tecta per et plateas per et aera. et aethera plausus;
Laetaque praeteritos abolent oblivia luctus.
Sed fugit, et celeres in Iberum Cynthius aequor
Urget equos properans potioraque gaudia cursus
Dividit unius spatio, non creditur omni
Laetitiae lux una satis, sua cuique diei
Distincturus abit, laetoque immergitur undis
Omine; ter visus radio meliore coruscus.
Exsultare fuit, ter submersisse quadrigas
Creditus e mediis rutilans apparuit undis.
Quid modo disjectum miremur viribus hostem,
Cum solo terrore ruat, cum mille virorum
Perficiat timor unus opus. Praenuncia Phoebi
Altera prodierat sed adhuc dubitabilis Eos,
Cum muris nova fama volans nova fama per urbem
Labitur, et laetis implet rumoribus aures,
p.342
Infelix primum fidei, non optima quamvis
Laetaque gaudenti fata exspectantibus urbi
Credita, res. somno similis lepidoque videri
Ficta joco, atque aliquis: falsa sub imagine Morpheus
Num miseros frustratur, ait, mentitaque sese
Ultra fallaces extendunt gaudia somnos?
Isse Suecum? Mox vera fides, iterataque rerum
Nuncia funestis aversum moenibus hostem.
Castra fuga deserta canit, vacuataque circum
Arva cruentatas Sueonum nescire phalanges.
Qualiter Iliacis olim exsultasse triumphis
Graecia cognataeque queant plausisse Mycaenae,
Tum cum Victori reparatum pignus Atridae,
Trojaque funesto Marti et pugnacibus annis
Imposuit fumans finem, vel qualibus arces
Ausoniae fremuere modis, Tarpejaque rupes
Exsiluit Latio refugis a limite Gallis;
Talibus aethereos attingit plausibus axes
Haffnia orans, quodcunque prior lux triste reliquit
Aufugiens secum hostis habet, jam fronte serena
Ceu victrix non victa fremit, longoque resolvens
Corda metu sperare novis successibus Arctos
Incipit optatam cum libertate salutem.
Quid modo Trojugenas geminati tempore lustri
Credimus Argolicos magnum tolerasse furores?
Cogeret ipse licet grandes Gradivus in unum
Europaeque Asiaeque minas, et robur Achivum
Velivolasque acies Ultrix transmitteret Argos,
Atque Agamemnonius terras et littora terror
Compleret, premeretque fugam, plus aequora mille
Claudebant cognata rates, inde agmine denso
Cinxerat Argivus turres ac Moenia Mavors
Pergamidum, crebroque instabat machina pulsu
Nequicquam, quid enim, si vis humana Deorum
Debellasse operas nequeat, miremur? at horum
p.343
Rector struxit aquae sociato moenia Phoebo,
Aeriasque alto turres eduxit Olympo,
Ut quantum summo tollunt se culmine in auras
Aethereas, tantum retro demersa sub imo
Fundamenta solo labis secura laterent.
Sed quid in Haffniaci firmum munimine muri?
Moenia quae primum, quae propugnacula nostras
Distinxere hostemque domos? te Portua binae
Illustrat virtutis honos, laudemque struentis
Et tutantis habes, duplicis tibi gloria palmae
Competit, et gemini debetur fama triumphi.
Tum vacuos vidisse locos fumantiaque arva
Ire juvat, populis vici, murique teguntur
Matribus, e portis omnis se proripit aetas
Et sexus, tantis nunquam concursibus Elis
Pulverulenta stetit, celeres cum Graecia dense
Conflueret mirata rotas, omnesve relictis
Sedibus Isthmiadum peterent spectacla Mycenae.
Omnibus idem ardor, circum exspatiata per agros
Funditur, et vacuis fertur gens libera campis,
Eductos speculans tumulos, sinuosa profundo
Castra solo et variis in se redeuntia spiris
Antra stupent, qualis Phrygiis Maeander in undis
Ambiguum perturbat iter, nunc littora versus
Urget aquas, reflua sed nunc ambage retorquet
In fontem, nunc pone sequi, nunc ante rotari
Cogit et incertis miscet sibi fluctibus undas.
Talibus hic sese curvant erroribus acti
Per terras cumulosque specus.
Hic erat a muris locus erumpentibus olim
Commodus, hic pugnae solitus, sese eminus illic
Aenea Sulphureis librabat machina nimbis.
Sed fere sola oculos rapiunt munimina nullis
Expugnanda virum manibus, quae vimine denso
p.344
Miscuit et multa circum praerupta palude
Mira laboriferi solertia fecerat hostis
Aspectu trepidanda viris, prope pulsa recursat
Formido, mirumque minus metuisse videtur
Et tantis pugnasse animis, tum denique rursus
Exsultare juvat subit a discrimine major
Laetitia, et refugi facies inopina pericli
Gaudia ludenti miscet majora timore.
Gratia coelitibus! nunc libertatis et urbis
Assertae per Templa Deum per moenia plausus
Argumenta sonant, desueto tinnula rursus
Aera Deum clangore canunt. nunc, ite, licebit
Ite quibus coelum supremaque Numina curae
Exorare fuit saevisque obsistere fatis,
Ite, tulit laetus responsa petentibus aether,
Et votis majora tulit. quin tu quoque tandem,
Quae velut eversa nuper miserabilis urbe
Luridaque et nigris succincta pavoribus alas
Terrueras late populos, nunc laetius exi.
Verior, et Rheno dic et cum plausibus Albi,
Dic Tamesi, dic, Fama, Tago: servavimus urbem.
Tuque age, si quando Divum clementia votis
Assensit miserata tuis, hunc, Dania, festum
Hunc album tibi crede diem, qua liber iniquis
Nexibus excusso gaudet Septentrio fraeno.
Indignum posuisse jugum, nitet illa salutis
Natalis lux, Dane, tuae, quin Cimbrica quondam
Progenies, seris quam spondent tempora seclis,
Hunc celebra plausura diem, quo masculus ardor
Majorum Socii juncta virtute Batavi
Ad tua continuat Proavorum tempora fasces.
Quin ubi mansuris Mavortia nomina fastis
Legeris et tantis defunctas cladibus arces.
Fer grates Batavo memor, hic infanda timentem
Et vix extrema arcentem virtute ruinas
p.345
Asseruit victor pelago, vetitique recludens
Ora sinus patriis avertit moenibus hostem.
Macte novis Cimber studiis quam parta tenere
Laus fuerit quaesisse minor, tibi cura tuendi
Prima fuit, vindex illi successerit ardor;
Ipse nec his orbis studiis nec dissidet aether
Quin magis in justi superos commercia belli
Europaeque trahis vires, dum Rhenus Ibero
Jungitur atque Aquilis gliscunt ultricibus irae,
Sarmataque invicti commistus Marte Borussi
Communi fervent odio. licet hactenus armis
Invia vitata se paupertate tuetur
Suecia, densatas tamen effervescere turmas
Et rigidas video perrumpi milite cautes.
Cui nec honos operum nec merces ulla laborum
Praeda, sed ingentes acuit vindicta furores
Infandos ultura dolos, patriamque petitam
Fraudibus et Poeno delusum foedere Regem.
Aspicis ambiguo dum pacem foedere solvit
Teque dolis Friderice petit, quam sidere laevo
Indignis vetitae succedant fraudibus artes
Deteriore via, seu jam Rensburga jubetur
Sive peti fausto felices nomine turres,
Seu ferro succinctus adest positoque pudore
Non reditura tuis circumserit agmina portis,
Codanasque jugo tenet haud sua littora fauces,
Undique pulsus abit, dubium gravioribus ipsum
Cladibus afficiat mare, majorine pudore
Terra notet; saevis pugnat fallacia fatis,
Cumque dolis simili bellant discrimine vires.
At tibi pro justis quatienti partibus arma
Omne favet coelum, cumulatis fausta geruntur
Praelia divorum studiis, Tibi Marspiter ensem
Exacuit, rutila pro Te Tritonia pugnat
p.346
Cuspide, et obversis ulciscitur ora colubris
Insidiata Tibi; Doctis a Phocide turbis
Phoebus et Aonidum venit agmine, nosque juvantum
Pars aliquanta, sumus. Felix, studiumque faventis
Sis coeli, FRIDERICE, diu, gentisque superstes
Esse Pater dignare tuae, nec Martius ardor
Occupet Aonidum natas ad commoda vires.
Sic tibi, sanguineum cum propulsasse Gradivum
His, quibus afflavit bellorum incendia, terris.
Perdomitoque datum fraenos obtrudere Sueco,
Pacis amans et jam praeclaris foeta triumphis
Gloria tranquillae reparet placidissima vitae
Tempora, perpetuos fortunatura Nepotes.
Tum simul emerita dignam virtute tiaram
Astra ferent, nostraeque olim Sol aureus orae
Hesperiis occumbet aquis, rediviva tenebras
Lux fuget, et Phoebum referens CHRISTIANUS
Eoum
Nos patria virtute regat, spectataque Cimbri
Crescat Hyperboreis pietas addicta tiaris:
FINIS.
p.347
AD DOMINUM
PETRUM COMITEM
DE GRIFFENFELD.
Panegyricus 1675.
Ergone Pierios dudum desueta furores
Pectora, Musa, novo gaudes animare calore?
Hoc mea tam subito saliunt praecordia motu?
Haec mentem nova flamma agitat: properare novenas
Ex Helicone Deas, ipsumque accedere Phoebum,
Cortinam mugire Dei. delubra patere
Credimus? an vana turbantur imagine sensus?
Ipse venis, Thymbraee, venis et sponte ruenti
Addere amas stimulos, cupidamque incendere mentem
Igne supervacuo: dum GRIFFENFELDIUS orbem
Pervolat et nullo definit limite famam,
Difficile est laudes non scribere. Cantet Achillem
Moeoniae vox alta tubae, quem Troja fatigans
Unica, non virtute virum, sed fraude Pelasga
Obruta, vix gemino didicit succumbere lustro;
Exulis acta Ducis divini Musa Maronis
Laudibus extollat fictis, et secula turbet;
Statius ignavi commendet Caesaris arma;
Et Pelusiacae tumeant Stilicone Camoenae;
Nos veri manifestus amor jam nota referre
Impulit, et pulchri dedit argumenta laboris
Quae superent quoque visa fidem. Sua praemia quamvis
Ipsa sibi tribuat Virtus, neque crescere Vatum
Ingeniis, Clariove queat splendescere cultu;
Hoc tamen audaces campo tentare quadrigas
p.348
Nobilis ambitio stimulat, pigrumque pavorem
Degeneresque metus sublimis gloria coepti
Dissipat, arentesque replet spes mascula venas.
Tandem igitur nobis toties consuete vocari
Phoebe vale; radios veteres solitumque favorem.
Deprecor; Aonias longe discedere Divas
Atque Aganippaeos patiar requiescere fontes:
Nil puto nos Cirrha, nil Phocide posse juvari,
Vi graviore opus est, praecordia major Apollo
Impleat, Icarii si non fortuna volatus
Et Phaetontaei placeant vestigia currus.
Quem canimus, VIR MAGNE, fave; nos blanda favoris
Aura Tui avulsos terris super aethera Tecum
Evehet et spatio non inferiore locabit,
Quam quo Maeoniae felix audacia pennae
Alaque Dircaei potuit contendere Cygni.
Vos mihi sublimes animae cognataque coelo
Pectora, divinae qui lumine mentis in ipsis
Sideribus nostrae legitis mysteria vitae,
Queis Babyloniaca subductus calculus arte
Fatorum secreta, minas, promissaque prodit,
Clausaque inaccessi penetralia pandit Olympi:
Dicite, quo coeli Decus immortale Danorum
Ediderit natura situ; cunctaene sereno
Obtutu luxere faces? pulchroque micantes
Ordine perspicuo conspiravere favore
In Puerum, extremo quem Virtus edere nisu
Ipsaque propitium vellet Fortuna mereri:
Primus ibi illustri venerandus lumine vires
Exeruit Sol ipse suas, qui praemia magnis
Digna animis sperare jubet; se Jupiter illi
Jungit, et excelsae dat mentis munere summis
Terrarum placuisse Diis, fulcire tiaras.
Consiliis, fatumque suum disponere Regnis,
p.349
Mercurius nescire nihil, dat crescere semper
Cynthi, foecundos promittit Falciger agros,
Mars animum et pulchros generosi pectoris ignes,
Se Venus et Veneres omnes omnesque lepores
Et Decus et nullis spectanda impune Deabus
Lumina dat; nulli parco licet esse Deorum,
Nec segnis Lucina fuit: cumulata tot uno
Pectore dona Deum producere gaudet, et Orbem
Demeruisse sibi; tandem Lux ergo Trionum
Nascitur. O Magna felices Prole Parentes!
Felicem Patriam! cui non mortalis honorum
Accessit cumulus. Jovis incunabula Cretam
Nobilitant, nato celebratur Apolline Delos,
Ogygiaeque suo felices Hercule Thebae.
Nec piguit jactare Viros: Cicerone superbit
Arpinas, mundoque caput Stagira Sophorum
Imputat, Annaeos Hispania, Sparta Lycurgos
Praedicat, in septem discedens Graecia partes
Litigat et geniti titulum defendit Homeri.
At tibi major honos, et certior, Haffnia. constat
Gloria, nil metuis: dubiam tibi reddere palmam
Nec Salamin nec Smyrna potest. Si Roma Catones,
Ingeniumque sui memorant Solonis Athenae,
Tu quoque jam priscae supra praeconia famae
Quo celebreris habes. Nuper virtutis avitae
Materiem fortuna dedit, cum staret in armis
Bellator Boreas, spectantem cominus hostem
Moenibus arcebas subitis, laudemque struentis
Et tutantis habes; non ferreus ignis, et ipse
Mulciber attonitis spargens nova fulmina tectis
Virtutes fregere tuas; invicta stetisti
Et varios dextro meruisti Marte triumphos;
Sed tamen haec bello, nunc Pax tibi publica quantum
Debeat ostendis, gemino tibi nomine fama
Crescit et illa tuis accedit adorea lauris.
p.350
Est Dea stelligeri soboles augusta Parentis,
Arbitra terrarum et Rectrix PRUDENTIA Regum,
Cui Pater Omnipotens, quicquid male docta vetustas
In plures partita colit, dedit omnia soli,
Et moderaturas orbem commisit habenas.
Illa animos tanto dignos ostendit honore,
Foeto amplexa sinu quicquid Virtutis et artis
Tot potuit fecisse Deos. Nil gnava moratur
Otia, doctrinae latebras umbratilis odit,
Conspicuos actus et quo clarescere possit
Lumen amat, nutu fortunam ducere, fortes
Ingenio superare manus, moderamine cauto
Vires ferre suas, recte virtutibus uti,
Et praeclara nocens in Pharmaca vertere virus
Officii putat esse sui. Centum artibus illa
Et juvat et punit, spretoque incognita vulgo
Imperiis arcana probat, palatia tantum
Incolit et summis gaudet consuescere sceptris.
Haec, VIR MAGNE, tuis assedit proxima cunis,
Et puerum complexa sinu, felicibus, inquit,
Auspiciis ordire diem, qui nobilis olim
Lux eris, et patrio sidus rutilabis in axe.
Te quamvis Phoebusque velit doctaeque sorores.
Esse suum, paribusque petant tot Numina votis,
Noster eris, fatis ea stat sententia, tantum
Ingenium solae nequeunt implere Camoenae,
Thesbiadumque lacus et quicquid tempore prisco
Tot potuit clarare Sophos, quos luminis expers
Pavit in umbriferis Sapientia Graja Lyceis.
Te majora manent Patriaeque Orbique videndum
Protrahet ostendetque dies, privata facessat
Hinc doctrina procul, luci deberis et aulae.
Felicem! cui Regis amor patriaeque theatrum
Hac dignum virtute dabit, cui ducere summis
Devotam sceptris animam, cui nomine magno
p.351
Crescere, praeclare tota de gente mereri,
Ingeniis dare fata, polos intrare licebit
Laudibus et toto famam dispergere coelo.
O quam magnus ades Vatum labori omnia Cirrhae
Flumina laxatis cumulabunt fontibus undas,
Teque unum cantare novis Polyhymnia plectris
Gestiet et digno tandem inclarescere cantu.
Dixerat et Charitum manibus digressa reliquit
Delicium Patriae, nec segnius inde sorores
Officium fecere Deae, sed pollice largo
Aurea perpetuis neverunt stamina fusis.
Quid tam praecipiti festinant tempora cursu?
Quo pede tam celeri menses abiistis et anni?
Si pueri dotes et pectore quicquid in isto
Condiderunt superi properatis prodere mundo;
Parcite, non opus est haec festinatio: jam se
Vivida vis animi, jam se miracula pandunt
Ingenii solitas non exspectantia luces.
Sic quoque Virtutis fertur documenta futurae
Pelleus monstrasse Puer, seu Patris honores
Audiit illacrumans, sociis seu currere tantum
Regibus et dignis pugnam rivalibus optat,
Seu teneros inter comites dum praelia parvus
Fingere Ductor amat, toto jam pectore Martem
Spirat, Achaemenio minitari vincla Tyranno
Visus et indomiti fatis praeludere Pori.
Nec tantum spes magna placet; virtute virili
Anticipat Juvenem puer et quo tempore pauci
Incipiunt sperare sapit, magnaque stupendus
Indole multorum jam vicit vota Parentum.
Discere nil illi labor est; audisse tenere est;
Denique non discit, reminiscitur omnia, qualis
Mens cognata Diis proprio cum libera coelo
Nondum corporei pateretur carceris umbras.
Jam Latium puero, jam tota innotuit Hellas.
p.352
Jam Clarias exhausit aquas imberbis, et ipsum
Aonidum ascendit, Phoebo mirante, cacumen.
Quomodo quidque loqui deceat, quid gesserit orbis
Et quibus ingeniis signarint secula fasti,
Quid sibi praesidii ratio promittat ab arte,
Quidque Syracusiis radius signarit arenis,
Praetextata tenet docteque edisserit aetas.
Ire per annales Patrum, Virtutis avitae
Mirari monumenta, omnes accedere gentes
Qua licet, et pictos se circumferre per orbes,
Nominibus spatiisque locos distinguere, coeli
Ardua, naturae mores, sortisque frequentes
Regnorumque vices, rerum cognoscere caussas
Tractandique modos tanta putat indole dignum.
Nec sua Relligio juvenem mysteria celat,
Sed fati praesaga sui, florebimus, inquit,
Hoc Duce, qua spaciis sese melioribus Arctos
Porrigit, hoc stabiles speramus vindice sedes,
Ausaque tartarei nil formidabimus orci.
Diva Themis dignos olim meritura favores
Totam sub magni se pectore condit Alumni,
Nec credit docuisse satis, sed foedere firmo
Recti notitiam rectique infundit amorem.
Talibus impletum donis meritisque Deorum
Sedibus avellit patriis pulcherrimus ardor.
Scilicet ille animos ignis sublime tuentes
Cognatasque polo mentes incendit, ut astris
Debita pars coeli servet solenne, moveri,
Nec semper coluisse Lares. Quandoque juvabunt
Exilia, et laudem poterit contemta mereri
Patria, da veniam Pietas! peccamus amando;
Non tanti natale solum maternaque sedes
Esto viris, nec amicitiae nec sanguinis ardor,
Ut solitis caluisse focis fundisque paternis
Nulli praeterea cupiant notescere Soli.
p.353
Vos, quibus e pigro, cura torpente Promethei,
Pectora ficta luto mentem ad consortia flectunt
Pulveris, et nullus circum praecordia sanguis.
Effervet, propriis affixi vivite glebis
Civibus ignoti: nec famae nobilis ardor
Nec generosa humiles accendit gloria mentes.
At neque Sol uni praebet sua lumina terrae,
Nec virtus uno contenta est mascula Sole;
Totam nosse domum, quam nobis optima mater
Communem natura dedit, sua credere cuncta,
Et transferre suos quicquid tenet orbis in usus
Magnificum pulchrumque putat; transcendere
Ipse suas cursumque suae praevertere famae (laudes
Vellet et aspectu plausum propiore mereri.
Jamque moras exosus abit; memorabile nomen
Praevia fama canit, magno jam cognitus orbi
Nondum visus adest, nequit hoc complectier Arctos
Sola jubar: late radios dispergit, amoremque
Excitat Europae, nec enim rudis atque sciendi
Indiga simplicitas, virtusque obscura decoris
Incrementa sui peregrinaque praemia quaerit:
Talis abit patria, quales potuisse reverti
Laus aliis augusta foret; mare, sidera, tellus,
Abdita naturae, longaevi tempora mundi,
Et quodcunque fuit magnis vel scire voluptas.
Vel labor ingeniis, abit hoc in pectore. Talem
Vidit et imberbem stupuit Germania Phoebum
Arctois prodisse plagis; stupet Itala tellus,
Romaque victores agnoscit posthuma Cimbros,
Illa ferox quondam terrarumque inclyta mater
Bellandi fandique potens jam discit ab hoste
Eloquium linguamque suam. Jam semen avitum
Agnoscit tantaque Hispania stirpe superbit.
Gallia Richelium Danis praesagit; at Anglus
Hunc veller crevisse sibi, quicunque Tyranni
p.354
Exosus furias, mitissima nomina Reges
Suspirat, placidoque frui moderamine gaudet.
Qui post Dardaniae fatum lacrymabile Trojae
Dum fugit innumeris erroribus actus Ulysses
Naufragii securus ovat, sociisque superstes
Omnibus optatas Ithacae grandaevus arenas
Penelopenque revisit anum, quam longa Poetis
Argumenta dedit laudum? movisse lacertos
Et mare difficili iratum evasisse natatu,
(Cum lucis suaderet amor, lethique juberet
Ista trucis facies) famam suffecit ad istam,
Qua toties magno legitur celebratus Homero.
At magis HEROI fuerat laudabile nostro
Propitiis ivisse Diis, comitantia fata
Virtutemque habuisse Ducem, nec dulcia loti
Fercula, nec lusci dentes timuisse Cyclopis;
Nec male consulta latus inclinasse carina,
Hic ubi sub scopulis Sirenes dulce minantur;
Nec Siculi duo monstra freti, nec pocula Circes
Imbelli lusisse dolo, sed pectore forti
Illecebras, queiscunque solet pugnare voluptas,
Vicisse et nullo fessum cessisse labore.
Sed neque terrarum tractus contentus et urbes
Aspectu lustrasse vago cupidisque notasse
Luminibus quaecunque novos speciosa morantur
Obtutus; plus mente vides VIR MAGNE, quid urbes
Fecerit e tenui quondam fundamine magnas,
Quid male florentes destruxerit, unde superbis
Caussa metus miserisque spei, quae forma regendi
Parendique modus, quae sit concordia regnis,
Qua vigeant, qua parte labent, quae foedera jungant,
Quid paret ambitio, nova quas in praelia gentes
Armet et infestis jubeat concurrere signis,
Te dignum didicisse putas. Dignoscere terras
Imperiis studiisque juvat: Virtutis avitae
p.355
Germanus fideique tenax laudatur, at illud
Displicet innumeris, quoc se gens Martia scindat.
Partibus, atque ipsi discordia militet hosti:
Italus ingenio famam quam Marte tueri
Doctior, antiquos Romae dediscit honores,
Jamque nihil jactat nec duras cuspidis artes
Nec suffecturos ad Cimbrica gaesa lacertos.
Urbs orbis Regina tamen, cui fortior armis
Relligio antiquae reparat dispendia famae.
O quam dulce fuit famosas Tibridis arces,
Quam juvit toties auditas cernere laudes,
Inque nova veteris vestigia quaerere Roma:
Te non illa tamen potuerunt sola morari
Quae vulgus prope sola stupet: Palatia, Circi,
Porticus, Amphitheatra suis effossa ruinis,
Limina rapta Diis, sanctis data, fana, Colossi
Et statuae et tempus spernentia Mausolaea,
Splendor honorque Patrum, quos gloria vestiit ostro,
Vel quos tergemino cingit diademate frontem
Seu Virtus, seu Gentis honos, seu gratia Regum,
Seu vitae modus et certi vicinia fati.
Te, quodcunque sui sapientia prisca reliquit,
Vel nova praeteritis pulchri superaddidit aetas,
Praecipue lustrasse juvat; Te condita Musis
Limina, Te veteri celebratus Apolline vertex
Et Vaticani rapiunt spectacula collis.
Hic animas inter doctas transscriptaque coelo
Nomina Te dignis impendis tempora curis.
Cum cessare juvat laetaque hilarescere fronte,
Aspicis et rides magnae ludibria Romae:
Quas luxus populetur opes, quantoque voluptas.
Regnet in Imperio, quanti mala gaudia constent,
Quo pretio venalis honos, quid pallida speret
Vel tremat ambitio, qua concilientur amores,
Et qua purpurei ditescant arte Nepotes.
p.356
Sic placeant cum multa Tibi, plus displicet, et jam
Fata senescentis venientia prospicis urbis.
Cum Baeti mutare Tibrin Solisque cubile
Et Tartessiacas placuit percurrere gentes,
Tam vastam atque uno nexam diademate molem
Imperii et late Dominos miraris Iberos;
Magnanimamque fidem, rectique tenacia laudas
Pectora, dumque Virum fortes ad praelia dextras
Dum vim consilii, lateque patentia regna.
Conspicuum semper Phoebum, missasque subacto
Vespere divitias prudenti pectore libras,
Non temere tanto suffultos robore credis
Terrarum imperium sibi promisisse Philippos.
At vero Hispanum cum spe dejecerit ampla
Seu gravis ira Deum saevique injuria fati,
Seu male consultus fervor, dignusque tremenda.
Relligione rigor, seu fortior agmine juncto
Hostis et Europae metuentis vincula virtus;
Desperare jubes meditantem plurima Gallum
Quae frustra tentavit Iber, nec fidere sortis
Blanditiis hostesque sibi promittere Persas,
Ut sit Alexander, vegetoque augustus in ore
Mars habitet dignus cujus geniumque manumque
Thracicus horrescat Christjanus diligat orbis.
Infelix fractoque gemens sua vincula sceptro
Albion et magnis contraria Regibus astra
Quos tibi moverunt gemitus? qua mente Tyrannum
Spectasti? cum jura daret qui juris et aequi
Nescius immanis jactabat praemia dextrae
Infames titulos et de virtute triumphos.
At genii vis illa tui, dum mobile vulgus,
Nec duraturos in posteritate furores.
Nec successorem tam dextro Marte Parenti
Ingeniove parem spectat, suspiria pressi
Solatur populi, numenque decusque vetustum
p.357
Regis et ereptos Carolo promittit honores.
In Batavis parvae miraris maxima gentis
Robora, queis Dominos nuper proscripsit Iberos
Libertatis amor; centum decorata trophaeis
Oppida, millenas, castella natantia, puppes,
Et similes cum sole vias, Indosque clientes
Atque orbem commune forum. Jam cuncta timendae
Invidiae matura vides, nexasque sagittas
Et quodcunque soli concordia junxit et auxit
Orbis in horrorem et famulantis vincula ponti,
Dilabi quoque posse putas, si gliscere partes,
Si male Nassoviae decrescere stirpis honores
Libertas ingrata sinat, si turgida fastu
Oceani fines et utrumvis vendicet axem
Ambitio, semperque fames increscat habendi,
Et pereat summis reverentia debita sceptris.
Nempe nihil potuit tantum fortuna creare,
In quod fortunae liceat nihil: ire deorsum
Summa solent, moderata manent, lapsuraque scandunt,
Accelerantque suos nimium sublimia casus.
Anxia jam decimam numerabat DANIA messem
Delicio viduata suo, cum denique tanto
Jam desiderio tantisque doloribus impar
Surgit et optatis talem se vultibus offert.
Qualis, cum gemini coierunt limina Jani,
Roma cruentatos damnavit pace triumphos;
Pallidior facies, at non dejecta, sed ipso
Laetus in ore vigor, generosi luce serena
Scintillant oculi, permistaque laurus olivae
Circuit augustam, posita jam casside, frontem.
Palla loco chlamydis surgentis imagine splendet
Aequoris et fluidi praebet spectacula Balthi.
Turrigeras utrinque rates Codanumque rubentem
Fionias acies murosque in syrmate monstrat
Haffniacos; sceptrumque novo fulgore coruscum
p.358
Vibrat et ex ipso surgentem pondere palmam.
Tum sic orsa loqui: qua Te carissime rerum
Invidia mihi fata negant? tantine paternis
Esse putas caruisse bonis, propriisque latere
Civibus, externis ut sis mirabilis oris?
Nec patriae Te cura tuae, nec publica quicquam
Vota movent? Nostros talem formavit in usus
Vis manifesta Deum, nostris solatia debes
Rebus et ingenium magno tam grande theatro.
Te mihi difficilis tandem post taedia belli,
Te reduci cum pace volo. Si condidit ensem
Mars meus, et plures prohibet decerpere lauros,
Pax etiam quod donet habet: plus annus inermis
Et toga Tulliadae potuit conferre decoris,
Quam Mario Syllaeque hiemes sub pellibus actae,
Totaque sub galeae quae pondere canuit aetas.
Huic animo nunquam deerit celeberrima laudum
Materies, patriam ne dedignare, novusque
Invidiam fac Tycho mihi. Jam calculus ater
Nullus Aristidem nostra proscribit ab urbe
Immodica virtute reum; damnamus Athenas
Queis aliqui nimis esse boni factisque celebres
Exilium sola potuerunt laude mereri.
Nos pretium famamque damus virtutibus, aequus
Constat honos meritis: nemo hoc mihi tempore gratis
Profuit et nullo juvit mea commoda fructu.
Atque adeo nuper cum baccharetur iniquus
Marspiter et socii pugnaret robore coeli,
Marmore cum solido Balthum vinciret et usum
Eriperet virtutis hiems, cum rumperet ignis
Non bene sopitos cineres, et Marte resumto
Improvisa meis haererent agmina portis;
Oppressae lux ille plagae FRIDERICUS et orbis
Stator hyperborei sese jam pene ruenti
p.359
Opposuit coelo, tristesque minantia casus
Fata stitit vitamque dedit: quod sanguinis istis
In venis restare vides, quodcunque salutis
Quodque spei superest uni debemus, at aequo
Cum pretio pictas meritis onerata careret,
Nos dedimus, Regumque sumus patrimonia Dani
Et jam Parrhasii spernunt suffragia fasces
Et Toli debere Deo dignantur, honores
Hos capit in primis infantia Regia cunis,
Binaque gesturus diademata nascitur haeres
Perpetuus, liber vinclis et lege solutus.
Quare age, dum totus FRIDERICO plaudit Olympus,
Dum duraturos orbis gratatur honores,
Et pia victricem tot lambunt oscula dextram,
Ultimus esse cave; post tot mihi nubila laetis
Exorere auspiciis, alterque renascere Cimbris
Absalon, ingeniumque refer, quo sceptra juvante
Gallica compositis jam florent lilia bellis.
His monitis magno reditum per suasit alumno
Deductumque manu Regi stitit; ille decoros
Hinc oculos, hinc ingenii miratus acumen,
Et quibus ipsa loqui vellet Prudentia voces,
Deprendit mortale nihil, tacitaque refectus
Laetitia vultu prudens agnovit in illo
Fata renascentis patriae, nec passus inertes
Ingenii sublimis opes, ad publica natum
Commoda non uno mactavit munere pectus,
Conatusque diu est humeris imponere tantis
Par onus; egregii semper vicere lacerti,
Et post bissenos petiit sibi plura labores
Immodicus meriti terraeque ad commoda missus
Amphitruoniades, armamentaria doctae
Pallados et nostro surgentia limina Phoebo
Solerti rexisse manu, clarisque sacratam
p.360
Ingeniis complesse domum, quot prisca tulere
Secula, vel praesens priscis opponeret aetas.
Ille rudimentum hoc tantum virtutis haberi
Postulat. et grandis praeludia parva theatri.
Nec magis arcanis secreta latentia chartis
Palladiumque sacrum geminae servasse coronae
Huic animo labor esse potest. Velut aethere in alto
Corpora perpetuo gaudent coelestia motu,
Sic labor Heroas animas sudore focillat,
Et reficit non frangit opus; gravioribus instat
Ponderibus crescitque suis industria curis.
Ergo Palatinis majora negotia chartis
Atque Aulae secreta vocant, jam munere juncto
Vox populi Regisque manus pro supplice gaudet
Cive loqui. Nunquam prudens facundia justas
Incassum tulit ire preces, hoc ore moveri
Rex amat, hac vinci facilis clementia suada
Nil negat, aut trepidis dubitat subscribere votis.
Sed jam tempus adest illud, quo denique tanto
Ornetur fortuna Viro, nec lumine cassa
Egregios recreet digna mercede labores.
Jam sua virtuti non accersita sed ultro
Dona parabat HONOS, subitis cum nubibus astra
Eripuere diem pullataque squalluit Arctos.
Nam velut insolito latitans caligine Phoebus
Cum negat officium mundo, populosque coegit
Desperare diem, terrore videtur Olympus
Et rerum Natura quati, sic nempe retusus
Attonitusque suam luxit Septentrio noctem
Funere in augusto; sed enim ne Dania possit
Flere diu, CHRISTIANE facis; Tu luce recenti
Ferales abigis tenebras, rectumque piumque
Moribus ut titulo praefers, totumque parentem
Cum geminis conjungis Avis, exempla daturus
Votorumque modos aliis, quos arbitra coeli
p.361
Cura gubernando Rectores praeficit orbi.
Felix auspicium Regni! Quae cernere fato
Non potuit properante Parens, felicior Haeres
Exequitur tantumque novi moderamina Regni
Exorsus perfecit opus. Caput erige VIRTUS
Erige, nec validos pigeat movisse lacertos:
Quod speres, Te praeter, habes, non unica merces
Ipsa futura Tui, Justissimus ecce Brabeutes
Splendorem, titulos, insignia, nomina, fasces
Ostentat, trabeam, lauros clavumque curulemque
Et superaturos tumulum promittit honores.
Macte HEROS ingens meritis, cui destinat aether
Quicquid patritiis potuit superaddere cunis
Non coeca fortuna manu. Te blanda procatur
Compensatque moram cumulo: non sufficit una
Nobilitas seros illustratura nepotes,
Baronem Comitemque creat cunctisque Danorum
Inserit ordinibus, queis perfectissima virtus
Regali radiare potes erecta favore.
Jam tuus iste Elephas sedem rutilantis Olympi
Despicit inque tuo mavult splendescere coelo
Indubius voti, quamvis tot in aethere spectet
Nomina quadrupedum: patitur fulgere Leonem
Sideribus mistum primis, non ursa caperve,
Non ferus Europae vector, non portitor Helles
Invidiam tantaeque creant fastidia sortis.
Quid quod et ipsa polo venerunt astra relicto
Ad laudes, VIR MAGNE, Tuas, ipsoque decorus
Aethere sideream circumfers pectore lucem?
Quid, pia signa, cruces nostrique ancilia regni
Commemorem laetas patriae spondentia lauros,
Vincula barbariae, quoties requiescere claris
Pectoribus dignoque tholo pendere licebit?
Deficit et si quid meritis aequale supersit
Circumspectat HONOS, sed enim debere fatetur
p.362
Virtuti nomenque manet. Si Dania jam nunc
Roma vetusta foret, templis posuisset et aris
Nomen adorandum populis; Paros ipsa veniret
In vultus abitura tuos statuisque trecentis
Ornatura forum; digno colerere metallo,
Nec rutilo solus fulgeret Olympicus auro
Jupiter et reliqui quos fecit Numina Virtus.
Despicis haec neque tam te praemia magna laborum
Quam labor ipse juvat: promtus succurris Atlanti
Alcides pondusque humeris ingentibus aptum
Suscipis impavidus. Salve nova Gloria Regni,
Salve Parrhasii nove CANCELLARIE Sceptri.
Te cupidis pridem sperarunt secula votis,
Te Daniae natum fato sua gaudia Virtus
Et fortuna vocant, Tu nostrae commoda gentis
Ingenio studioque juvas, Te publica floret
Consultore salus, magnaeque innixa columnae
Regia partitis respirant pectora curis.
Addite Diis FRIDERICE Pater, quacunque receptus
Coelorum regione micas et luce recenti
Sidereos auges coetus; jam lumine laeto
Ad Danos descende tuos, oculisque beatis
Aspice Te nato felices Principe terras,
Aspice prudenti felicem Nestore Regem,
Judicio laetare tuo, quo tanta favente
Emicuit primum Virtus et clara futuri
Argumenta dedit: datus est Hephaestion isto
Dignus Alexandro, non quem temeraria caecum
Efferet ambitio, saevisque tumultibus orbem
Involvisse juvet; qui nil nisi praelia spiret,
Humani exitium generis laurumque suorum
Funeribus bene credat emi; nos Rege beati
Incolumesque sumus, qui mitis amator olivae
Praeferat innumeris cives servasse triumphis,
Fluctibus Europae in mediis feralis Enyo
p.363
Dum furit et toto pax exulat aurea mundo.
Quique adeo, si vis extorqueat armo, furentem
Armata virtute domet, seu terra paratam
Seu poscat Neptunus opem, quo vindice floret
Cum Pietate Themis, coeloque Academia surgens
Infantes queritur digna ad praeconia Musas,
Cujus ad Eoos famam Cyllenius Indos
Occiduosque tulit, cui Cormandelia regnum
Condit et aurorae spondet commercia Mogul.
Vivis adhuc, FRIDERICE Parens, alioque superstes
In Phoenice viges, eadem Clementia gratis
Nos regit imperiis, ab eodem oracula Phoebo
Incorrupta fluunt; sic dum certatur utrinque
Hinc meritis hinc muneribus, plaudente Deorum
Concilio, demum se tollit ad aethera Virtus
Summaque se digni fastigia scandit Honoris.
At tu, Livor iners, non formidabile Magnis
Sed solitum gratumque malum: jam denique virus
Vipereum et tristes dentis compesce furores.
Nam licet alta petas, hic te tamen altior HEROS
Contemnitque tuos dedignaturque labores.
Parce tibi, tua nec rodendo viscera perge
Atterere et rabido genuinum frangere morsu.
Aut si adeo tibi grandis Honos iterataque merces
Displicet, e toto da qui sit dignior orbe
Si potes, antiquum retro te confer in aevum;
Collige quicquid habent vel cuncti laudis et unum
Da similem, da cui vel plus indulserit ignis
Aetherei natura parens, vel foenore largo
Ediderit plures felix industria fructus.
Cui quodcunque legi meruit quodcunque videri
Et lectum et visum est, oculos Prudentia centum
Addidit et totidem tribuit Facundia linguas
Quot loquitur mundi pars optima, cujus in ore
Ipse amor et Veneres et juncta modestia comi
p.364
Cum gravitate sedet, qui non nisi Rege Deoque
Ex se digna facit, culmen columenque bonorum
Fortunaeque Decus, cujus cum maximus orbis
Dotibus obstupeat, nemo miratur Honores.
Perge Salus patriae fastos implere, diuque
Indefessus adesto tuis: praeclara mereri,
Reddere felices, miti prodesse favore
Et fatum mutare hominum, natura Deorum est.
Quod si impar meritis noster defecerit orbis
De coelo dubitare nefas: Jam gratus honores
Promeritos coelumque novum meditatur Apollo,
Fictaque monstra, feras, toto proscribet Olympo,
Purgabitque polum, quem, gens nimis impia, Vates
Criminibus pinxere Jovis: non Lumina Tauri
Non Capros fulgere sinet, cum Castore Pollux
Migrabit, vacuasque domos Heroibus istis
Rellinquet, queis mente datum moderarier orbem
Consillisque graves Regum fulcire tiaras.
Hac divina suos Prudentia parte locabit
Richelios, alia celeberrima Mazarinos
Nomina, deleto Chironis honore, reponet,
Dania praestantum genitrix foecunda Virorum
Magnos Frisiadas et nomina sacra Thomaeos
Addet ovans astris; cum GRIFFENFELDIUS orbem
Transcendet meritis humanaque praemia vincet,
Sedibus Ursa tuis serus succedet, ad illud
Sidus hyperboreae flectent sua vela carinae.
p.365
CANUM CUM CATIS
CERTAMEN
CARMINE COMPOSITUM
CURRENTE CALAMO
C. CATULLI CANINII.
Auctor est Henricus Harderus.
p.366
Cattorum canimus certamina clara canumque
Calliope concede chelyn; clariaeque Camoenae
Condite cum cytharis celso condigna cothurno
Carmina: certantes canibus committite cattos,
Commemorate canum casus casusque catorum,
Cumprimis causas certamina cuncta creantes.
Currentem cupidi cruda cum carne catellum
Conspexere cati captique cupidine coenae
Comprendunt catulum, capiunt coguntque carere
Carne, canis clamor complebat compita, cuncti
Confluxere canes; conamina cruda catorum
Conqueritur catulus, captas carnesque cibosque
Commemorat; cunctis cum cognita causa catellis,
Concilium cogunt, canus calvusque culinae
Custos Castrutio cathedram conscendere celsam
Coepit, cumque canum consedit concio, causa
Communis, clamat, comites, commune ciebat
Consilium: coeunt crudelia corpora catti
Contrectantque canum carnes complentque culinam.
Contemnunt catulos; contemnunt? cedere cogunt,
Corpora corripiunt, contestaturque cicatrix
Caecilii catuli conamina cruda catorum.
Conniveat causaque cadat careatque culina
Clara caterva canum: citius contendere cursu
Cum cervo cancer cupiet citiusque canorus
Cogetur creperis Cygnus cessisse cicadis.
Cur catuli cur cessamus? conjungite castra,
Conveniant campo catti, certamine claro
Contendant cui conveniat censura culinae.
Collaudare canes cani coepere cerebri
Consilium, Ceneus cum Castilione creatur
Centurio. Cernunt catti crudele cieri
Certamen, coeunt cauti conflantque cohortes.
Callimedonta caput campi columenque Catorum
p.367
Consilium commune creat, curamque capessit.
Cumque coegissent catuli cattique catervas,
Certamen campestre catis campestre catellis
Complacuit, currere citi cursuque citato
Convenere canes, cum conspexere catellos
Cattorum cuneata cohors, concurrere coepit
Candida canenti cum Castilione Camauce,
Conculcata cadit clarumque cruore colorem
Corrumpit. coeunt certamine Casca Colaxque
Casca colorato, candenti corpore Colax,
Casca Colaxque cadunt. carus Condoque Coquoque
Captaneus claram cupiens convellere Callam
Conficitur. Catilina cadit, capiturque Cerastus
Cumque Capo Canaus celebris commilito claudi
Cromvelli cum coepisset contingere castra
Crantor corruerat cunctoque cruore carebat
Confectus cursu. confligit Claudia ceco
Cum Cephalo, curvam Clebuli Caronia caudam
Convellit. Cum cattorum coeunte caterva
Colligeret cunctas Canape Chionaea cohortes,
(Clara canis Canape campo Custosque cubilis
Callimachi) coepitque canum convertere cursus
Corbulo consuetis contritus colla catenis;
Certatur, caesis colles camposque cruentant
Corporibus. colluctantur caudis cubitisque
Cattorumque canumque cohors, celeberrima Cauce
Cum cedens campo claudo cum crure cucurrit
Coepissentque canes cattorum cingere cornu
Currite, clamabat Caronia, currite catti,
Conficimur capimurque, canes coepere cruenti
Clauso certantes cuneo circumdare cattos.
Cernite constrato cumulata cadavera campo,
Cernite calcantes cattorum colla catellos:
Cedamus campum canibus, causaque cadamus.
Continuo catti cedunt cursuque citato
p.368
Condita conantur celeres contingere castra,
Cum consternari cattos, cum corde carere
Conspexere canes, conclamavere citoque
Conglomerata cohors certat contendere cursu
Cum Cattis, capiunt cattorum castra catosque
Complures, captos coenoso carcere claudunt,
Connexis cruciant caudis cumulantque catenis.
Centeni cecidere cati, cessere cruenti.
Centeni, claudit centum custodia captos:
Concinno comitum celebrantes carmine cladem
Complaudunt catulisque canes, canibusque catelli;
Constituunt certas captivis conditiones:
Cum canibus coeat Cattis Concordia: coenis
Captivi careant catti, cedantque culina
Cum coquitur, cineres captent, caleantque camino
Cernere contenti completos carne catellos.
Captivi canibus cito consensere, canesque
Carcere confracto cum cattis conciliantur.
Colle cavo comitum congesta cadavera condunt
Cattorumque canumque cohors curantque cruentos.
Complexi catulos catti cattosque catelli
Civili certant cauda, cubitisque cohaerent.
Cantatur, crudam claudunt convivia cedem,
Cunctaque composito cessat certamine clades.
FINIS.